Dialogus creaturarum moralizatus
Dialogus creaturarum moralizatus
Anonymous
Creation of machine-readable version: L.A.J.R. Houwen. Conversion to HTML: Rijksuniversiteit Groningen, University Library, on behalf of the National Research School for Medieval Studies
NB. Pagination and paragraph divisions have been preserved, but
lineation has not. Obvious printing errors are corrected and
placed between square brackets [].
The two tables of contents on pp. 129-137 have been omitted.
Winter 1998
Dialogus creaturarum
in: Die beiden ältesten lateinischen
Fabelbücher des Mittelalters
, ed. J.G.Th. Grässe (Tübingen,
1880), pp. 125-280
NICOLAI PERGAMENI DIALOGUS CREATURARUM.
Quod utique licet et expediens est, ut dicit doctor sanctus
secunda secundæ qu. CLXVIII in solutione ultimi argumenti et
hoc, si fictio exterior interiori devotioni et dispositioni bonæ
conveniat. Utilis est ergo præsens liber prædicatoribus et aliis
quibusque intelligentibus contra fatigationem animalem, ut per
delectationem jocundæ materiæ aliqualiter intermissa
intentione ad insistendum rationis studio simplicium animi ad
altiora trahantur. Sicut in Collationibus patrum legitur, quod
beatus evangelista Johannes, dum quidam scandalizaretur,
quod eum cum suis discipulis ludentem invenit, dicitur illi
mandasse, qui arcum gerebat, ut sagittam traheret. Quod cum
pluries fecisset, quæsivit, utrum hæc continue facere posset.
Qui respondit q quod, si hæc continue faceret, aut arcus
frangeretur aut remissius telum projiceret. Ex quibus beatus
Johannes intulit, quod similiter animus hominis frangeretur, si
nunquam a sua intentione relaxaretur. Et hoc idem dicit
philosophus in IV to Ethicorum, quod in hujus vitæ
conservatione quædam animæ requies cum ludo seu
jocunditate habetur, quæ utique virtuosa est, sicut dicit
Ambrosius in primo de officiis. Hoc in talibus jocundis
actionibus verbis caveamus, ne, dum relaxare animum
volumus, omnem harmoniam bonorum operum per
contemtum quemdam solvamus. Iste ergo liber, dyalogus
creaturarum appellatus, sic materias jocundas pingit, ut
morum gravitas et aptitudo doctrinæ ex his accepta per
sanctorum auctoritates doctorum exornetur, habens duas
tabulas prænotatas. Quarum prima exprimit, de quibus
creaturis tractant singuli dyalogorum, ut lector quo citius
habeat, circa quæ versatur ejus intentio. Secunda tabula
alphabetico ordine generaliter singulas materias virtutum et
vitiorum ad mores componendos et corrigendos predicatorem
et inquirentem docet, quo sint quæque loco reperiendæ, quæ
scilicet cuilibet narrationi sibi in processu sermonum convenire
possunt.
De sole et luna, dial. 1.
Sol est secundum philosophum oculus mundi, jocunditas
dei, pulchritudo coeli, mensura temporum, virtus et origo
omnium nascentium, dominus plantarum, doctor et perfector
omnium stellarum. Luna vero, ut dicit Ambrosius in Exameron,
est decor noctis, mater totius humoris et ministra, mensura
temporum, dominatrix maris, immutatrix aeris et æmulatrix
solis, et propter quod est æmulatrix solis, soli incepit detrahere
et eum diffamare Sol autem hoc sentiens loquutus est lunæ
dicens: quare mihi detrahis et blasphemas? Ego semper te
illuminavi et præcessi, tu autem semper me odis et impugnas.
Cui luna: recede a me, quia te non diligo, cum propter tuum
magnum splendorem ego nihil appretior in mundo; si non
esses, seculo superlata essem ego. Cui sol: ingrata sufficiat
tibi magnificentia tua; si ego in die, tu vero in nocte perstras.
Obediamus ergo creatori nostro et noli superbire super me,
sed me permitte lucere in die ac bona domini munire. Luna
vero magis animata recessit cum furore et stellas ad se
clamavit aggregavitque magnum exercitum et cum sole
proeliari coepit. Sagittas enim mittebat adversus solem et cum
jaculis percutere nitebatur. Sol autem cum esset superius,
descendit et lunam cum mucrone partitus est et stellas dejecit
dicens: sic sein per, cum eris rotunda, faciam tibi. Hac enim
de causa, ut fabulæ dicunt, luna nunquam rotunda permanet
et stellæ casum habent. Luna ergo confusa in verecundia
mansit dicens: turgidam melius partiri erat quam totam perire.
Sic enim multi superbi et elati volunt sibi dominari nec
superiorem vel similem cupiunt habere. Unde glosa: superbia
est elatio incensa quæ inferioribus despiciens
superioribus et paribus satagit dominari. Nam velle quidem
esse super omnes vituperabiliter malum est, sustinere alterum
sibi similem gloriosum est, ut ait Chrysostomus. De talibus
enim dicit poeta: tolluntur in altum ut lapsu graviori cadant. Et
nota, quod, quanto est major assensus, tanto est major et
periculosior casus. Qui enim de plano et infimo loco cadit, cito
resurgit, qui autem de alto, cito surgere nequit. Rami enim
arboris, ut dicit Chrysostomus, qui stant in summitate, cito a
magno vento franguntur, qui autem sunt ad radicem,
conservantur. Unde etiam ait Quintus Curtius, quendam
dixisse Alexandro quod, licet arbor magna crescat in altum,
tamen vento citius exstirpatur, et licet leo tam sit superbus,
tamen parvarum avium efficitur cibus. Quidam philosophus
veniens ad sepulturam Alexandri ait: heri nou sufficiebat isti
totus mundus, hodie quinque sepultura pedum est contentus.
De Saturno et nube, dial. 2.
Septem sunt planetæ secundum dicta philosophorum,
scilicet Saturnus, Jupiter, Mars, Sol, Venus, Mercurius et Luna,
sed distantia magna est inter planetam et planetam. Quia
refert magister Moyses maximus philosophus, ut habetur in
Aurea Legenda, quod quilibet circulus cujuslibet planetæ
habet in spissitudine viam quingentorum annorum id est
tantum spatium, quantum posset aliquis ire in quingentis annis
de via plana, ita tamen, quod iter cujuslibet diei sit
quadraginta milliaria et quodlibet milliare sit duorum millium
passuum. Quadam autem vice quædam nubes magna et
spissa se elevare coepit dicens: magna est excellentia mea,
quia propter meam magnitudinem planetæ in mundo apparere
non valent, dum in aëre me pono; sed cum sim sub ipsis et
eas sic obnubilo, quanto magis, si adscendero superius,
offuscare et suppeditare potero, multo magis certe. Et hoc
dicens sursum tendere coepit cumque usque ad Saturnum
ascenderet et superscandere vellet, ait Saturnus: quis es tu,
qui ascendere cupis, ubi nunquam ullus ascendit? Cui nubes:
ego super ascendam et te præcipitabo. Hoc audiens Saturnus
perturbatus ad arma cucurrit et viam ei clausit, insuper et
nubem dejecit et ad nihilum redegit dicens: convenit eum
recidivare, qui vult super
omnes stare. Hoc enim accidit Nabugodonosor, qui super
omnes reges et principes terræ scandere satagebat, ut esset
rex regum et dominus dominorum terrenorum, nesciens præ
superbia, quod dominetur excelsus super regnum hominum.
De quo dicitur Danielis IVto: quando elatum est cor
Nabugodonosor et spiritus ejus confirmatus est ad superbiam,
depositus est de solio suo. Unde dictum est ei: ejiciet te deus
ab hominibus et turn bestiis atque feris erit habitatio tua,
foenum ut bos comedes septemque tempora mutabuntur in
te. Sicut dicitur in Hystoriis Scholasticis: non est factus
secundum mutationem corporis sed secundum mentis
alienationem et ablatus est ei sensus et usus linguæ et
videbatur sibi, quod esset bos sive taurus in anterioribus, in
posterioribus autem leo. Daniel quoque toto tempore
alienationis ejus pro eo orabat, ita quod septem tempora, id
est septem anni ad preces suas in septem menses mutati
sunt. In quibus septem mensibus insaniam patiebatur per
quadraginta dies, per alios vero quadraginta ad cor reversus
flebat et orabat deum, ita quod ex magnis fletibus oculi ejus ut
caro facti sunt. Multi autem ad eum exibant et eum videbant.
Completis ergo septem mensibus revocatus est, non tamen
statim regnavit, sed statuti sunt pro eo septem judices et
usque ad finem septem annorum poenitentiam egit, panem et
carnem non comedens et vinum non bibens.
De stella transmontana, dial. 3.
Stella quæ transmontana nuncupatur, in umbilico coeli est,
non enim ad occasum tendit nec coelum circuit ut cæteræ,
sed in meditullio sedens omnia sidera regit et volvit. Est enim
limes vel semita maris, ad quam semper prospiciunt nautæ.
Ad hanc stellam omnes aliæ unanimiter convenerunt dicentes:
en, debes tu semper sedere et quiescere? nos quotidie
coelum circuimus tibique incessantes servimus, da locum jori
et recede aliquantulum. Quibus ait: nescitis, quid petitis, ego
autem plurimum me fatigo vos regendo, et si vos non
retinerem in custodiis vestris et motibus, plurimum deviassetis,
unde consulo, pacem habeatis. Stellæ autem propter hæc
verba non sunt placatæ, immo reciprocatæ unanimiter
dicentes: te obsecramus, ut permittas nobis alium rectorem
eligere. Transmontana vero perturbata recessit et domino
nuntiavit, stellæ autem gloriabantur et quam plurimum
exaltabantur et de rectore electionem fecerunt. Sed quia in
unitate non sunt inventæ, altricari simul ac proeliari coeperunt.
Qua de causa, sicut oves non habentes pastorem, errabant in
sitibus suis non permanentes, novissime autem errorem suum
agnoscentes poenituerunt et ad rectorem priorem reversæ
sunt et ipsum honorabiliter confirmaverunt dicentes: qui
bonum rectorem habet, numquam eligat priorem. ita et nos
agere nvenit. Gum enim habemus rectorem, qui nos recte
regat, ipsum honorare atque diligere debemus, non ipsum
mutare, sed pro viribus fovere propter laborem, quem sustinet
nos regendo: Gradus regimimis dicitur grandis honor, sed
grave pondus est. Unde Bernardus: quid est honor nisi onus,
quid est potentatus nisi calamitas, quid est sublimitas nisi
naufragiosa tempestas? Quis potest esse in honore sine
dolore? Quis est in prælatione sine tribulatione, quis in
dignitate sine vanitate? Prout refert Valerius in libro septimo de
illo rege subtilis ingenii et consilii, cui quum esset traditum
dyadema, priusquam capiti imponeret, retinuit diu ipsum et
considerans ait: o nobile sertum, quam felix, quantis
sollicitudinibus et periculis plenum es tu! Propter quod dicit
Augustinus: nihil laboriosius, nihil difficilius et nihil periculosius
quam præesse. ideoque narrat Valerius libro septimo de
Cornelio Scipione. Cui quum Hispania sorte venisset,
respondit, se nolle illuc ire, adjecta causa, cum, quid recte
faceret, nesciret. Non reputavit se virum luculentum et
sufficientem tanti honoris et periculi.
De Hespero et Lucifero, dial. 4.
Hesperus est stella nocturna et Lucifer est matutina, quæ
apparet de mane. Hæ duæ stellæ accumulaverunt omnes alias
ad se et cum his omnibus processerunt creatori stellarum
dicentes: domine, qui creator bonus es, optime nos irradiasti
ac decenter collocasti; sed in hoc supplantatæ sumus,
quoniam splendor et pulchritudo nostra non semper coruscat.
Idcirco te pie oramus, ut solem obscurare debeas ac lumine
privare,
ut possimus etiam in die perlustrare. Quibus creator: hoc non
licet, quoniam sol est diei ornator, horarum distributor et origo
omnium nascentium et sine ipso nihil pullulare potest, ideoque
preces vestras in hoc non exaudiam. Demum stellæ creatore
petierunt dicentes: o conditor omnium creaturarum, ad minus
in hoc exaudi nos! exsicca ergo et dele nebulas de aëre, qui
impedivit lumen nostrum. Non enim propter nebulas
contemplari et videri valemus multotiens. Ad hoc ait creator:
obmutescite et injusta non petatis, scriptum est enim in
Cathone: quod justum est, petito vel quod videatur honestum;
nebulæ enim inundatione sua mundum irrigant, si non plueret,
terra minime germinare et pullulare valeret. Et hoc dicens
stellas propulsavit et dixit: qui non petunt ordinata neque
grata, propulsentur. In hoc patet, quia qui vult exaudiri, debet
petere ea, quæ sunt justa et honesta ad faciendum et quæ
sint secundum rationem et Dei voluntatem. Propter quod dicit
Augustinus: cum ea, quæ Deus laudat et promittit, petitis ab
illo, secure petite, illa enim petitio a Deo conceditur. Verum
enim est quod dicit Ysidorus: multi orantes non exaudiuntur
petendo, quia illis meliora quam petunt Deus confert. Refert
enim Seneca libro de beneficiis, quod Alexander cuidam
petenti denarium dedit urbem, et cum ille diceret tantum
donum sibi non convenire, respondit: non quæro quid te
deceat accipere, Sed quid me dare. Sic enim agit Deus, quia
sæpe petita non concedit, ut meliora et ampliora donet. Et ut
dicit Ysidorus: sæpe enim Deus multos non exaudit ad
voluntatem, ut exaudiat ad salutem
De arcu coeli et cancro, dial 5.
Arcus domini post diluvium prius apparuit in nubibus duos
habens colores, aquosum et igneum propter venturum
judicium; qui apparebat per quadraginta annos ante
ædifieationem archæ jam inceptæ, ut dicitur in Historiis
Scholasticis. Cancer vero est quoddam signum vitiumque
malignum. Cancris est morbus, cancri stella quoque piscis.
Cancer autem ad arcum coeli processit animo irato et ait:
magna est audacia tua, quia totum coelum capis et viam
meam et cursum cæterarum stellarum impedire satagis, cito
removearis aut a nobis
fustigatus eris vehementer. Cui arcus: non bene locutus es,
frater, non enim viam tuam impedire procuro, propter quod in
die me ostendo. Tu vero sein per in nocte præcurris. Si
mecum proeliari cupis, male meditatus es ob hæc, quia
magna societas stellarum tecum moratur, mecum autem
nubes et tonitrua sunt contra te pugnatura, sed consulo, ut
eamus ad judicem justum, ut terminare per sententiam valeat
quæstionem tuam. Cumque simul ante judicem adirent et hæc
omnia referrent, ait judex: cancer inique, contra jus est quod
petis; si tu tantum in nocte pergis, et arcus in die, quomodo
est credendum, quod viam tuam impedire possit? Idcirco
contra te sententiam profero, quod nunquam in die appareas
et quod in expensis sis condemnatus. Cancer hæc audiens
erubuit et dixit: qui requirit quæstionem, sibi dat confusionem.
Sic enim multi contra jus aliquando cupiunt altricari et sine
occasione litigare et cum aliis quæstionari, quapropter perversi
et mali dijudicati subjiciuntur. Unde Proverbiorum decimo
sexto: homo perversus suscitat lites et verbosus separat
principes. Semper jurgia quærit malus. Malus angelus et
crudelis mittitur contra eum, propter quæstiones enim et
contentiones multi ad nihilum sunt redacti. Unde Ysidorus:
sicut concordia construere solet, ita contentio et discordia
destruit. Beda: discordia res maximæ dilabuntur. Quidam
paterfamilias habuit tres filios, qui moriens vocavit eos ad se
dicens: prodite mihi virgulas multas simul colligatas. Cum
autem apportatæ fuissent, dixit eis: plicate eas et frangite. Qui
non valuerunt eo quod simul connexæ erant. Quibus pater:
extrahite unam et alias confringatis. Qui plicare potuerunt, Sed
minime interrumpere. Iterum pater inquit: unam tantummodo
solam probetis, quæ statim disrupta est et confracta. Idcirco
dixit filiis: sic erit de vobis, si simul in concordia manseritis,
nullus terrere neque frangere vos poterit, si autem per
discordiam separati fueritis, quilibet vos dilaniare ac
suppeditare valebit.
De coelo et terra, dial. 6.
Terra est secundum philosophum meditullium mundi et
fructuum custos, operculum inferni, nutrix viventium, mater
nascentium, voratrix omnium et vitæ conservativum. Quadam
autem vice coelum misit super terram hanc plurimas
tempestates, fulgura et tonitrua, ita quod plurimum eam
aggregavit. Ipsa vero irata aërem ad se vocavit dicens: noli,
frater, te intromittere inter me et coelum, quia omnino ipsum
præcipitabo; talem enim injuriam intulit mihi, quam modis
omnibus vindicare peropto. Cui aër: hoc non facias, soror, sed
da locum ire. Etenim si coelum te modo amaricavit, alias cum
eo jocundaberis. Terra enim victa ab iracundia minime cessare
voluit, sed ad arma cucurrit et cum coelo proeliari inchoavit.
Intuens autem aër caliginem et turpitudinem eduxit ita quod
coelum terra non discerneret. Caligo vero in tantum inter
coelum et terram morata est, donec terra iram deposuit et
furorem. Postea quoque aër ventos emisit et caliginem
effrigavit dicens: omnes debent exstinguere ignem et non
inflammare. Hoc quilibet agere debet, cum prospicit amicos
suos iratos, quia juxta Cathonis sententiam ira impedit anim,
ne possit cernere verum. Homo enim est extra corpus suum,
quando irascitur, et ideo tunc ab amicis temperandus est ac
retinendus, donec a furore removeatur et possit finem iræ
dare. Dicit enim Seneca: initium est sapientiæ, iram moderari,
nam iracundiam qui vicerit, maximum superat hostem. Prout
refert Valerius, quod, cum Archita tarentinus contra servum
iratus esset, ait: o infelix, jam de te supplicium sumerem, si
iratus non essem. Propter quod patet, quod abjicienda est ira
ab animo. Quia, sicut dicitur Proverbiorum XXIV°, ira non habet
misericordiam. Nunquam enim judex aliquam sententiam in
ira proferre debet. Unde legitur in Historiis Romanorum, quod,
cum Theodosius imperator ad jussa severa nimis esset
promtus, quidam sapiens eum admonuit, ut, cum se irasci
sentiret, priusquam aliquam sententiam proferat, XXIII litteras
alphabeti intra se moraliter diceret, ut sic refrigeratus, quid
statuendum esset aut judicandum, videre et scire posset.
De aëre et vento, dial. 7.
Aer secundum philosophum est spiraculum omnium
viventium, sine quo statim suffocantur et moriuntur cuncta,
quæ sub ipso consistunt. Ventus vero est siccitas terræ,
mobilitas aquarum et aëris perturbatio. Et quia perturbatio
aëris est, aër ipsum ante judicem et creatorem rerum citavit
dicens: o creator cunctorum respice in me et miserere mei.
Satis me amplifice collocasti, propter quod gratias tibi ago,
quia vitam omnium viventium mihi constituisti. Sed in hoc
deceptus sum, quia ventus hic me semper infrigidat et
intemperatum me reddit. Idcirco illi dico, quod, si in me
sufflare ulterius præsumat, ipsum suffocabo. Cui creator: male
dicis, aër; ventus itaque si te infrigidat et verberat, tamen te
purgatum et temperatum reddit. Si ergo ventus in te non flaret,
infirmus et tædiosus et corruptus existeres et omnibus
odiosus; quapropter eum diligere debes, qui in perfectione et
rectitudine te conservat. Aër autem a vento sedatus ait:
correptores amare debemus et portare. Ita quilibet correptores
audiat et diligat, propter quod viam æquitatis illi demonstrant.
Infirmus enim, qui odit a medico amaram potionem accipere,
non patitur securari, et sic non liberabitur. Et qui odit
correctorem, non dirigetur. Tunc vero odit medicum homo,
quando correctorem suum odit et non sustinet. Sed verum est,
quod ait Chrysostomus: incurrit odium qui arguit criminosos,
et Seneca: qui arguit iniquum, ipse sibi maculam quærit. Tales
enim non sunt sapientes, imo stulti facti sunt. Prout dicit
Ecclesiasticus: qui amat corripi, sapiens est, stultus autem si
corripitur, irascitur. Ergo corrige sapientem et diliget te, Prov.
IX. Legitur in vita Ambrosii, quod, cum Theodosius imperator
quosdam cives sine judicio et deliberatione puniisset,
Ambrosius archiepiscopus Mediolanensis ab ecclesia expulit
eum, licet esset catholicus imperator. Cum imperator hoc
audiret, ait: nam et David adulterium commisit et homicidium.
Et ad hæc Ambrosius: si secutus es errantem, sequere et
corrigentem. Imperator autem hoc audiens compunctus
poenitentiam egit et ait: inveni hominem virum veritatis
Ambrosium episcopum! Et statuit, ut nullus homo judicaretur
ad mortem ante quadraginta dies, ut sedata ira melius mente
serenata æquitas videretur in judicando.
De littore et mari, dial. 8.
Mare secundum philosophum est mundi amplexus, fons
imbrium et hospitium fluviorum. Quia, sicut dicit Ecclesiasticus
I°, omnia flumina intrant mare et mare non redundat et ad
locum, unde exeunt flumima, non revertuntur, ut iterum fluant.
Hoc mare magnum et spatiosum, ut dicitur Psalmo CIII°, unde
per suam magnificentiam ad littus perrexit dicens: miror quam
plurimum de tua duritia. Tu semper mihi contradicis et
contrarius exstitisti, propter te terram invadere non possum;
peto ut removearis de loco tuo, ut terram suppeditare valeam,
alioqui proeliari tecum non desinam. Cui littus: maledicis,
frater, conditor omnium rerum sic me collocavit, et ego propter
obedientiam suam magnum sustineo laborem te infrenando.
Tu multotiens audacter super me adscendis et me
quamplurimum aggravas. Ego te vero patienter propter Deum
porto. Idcirco non contra me verbosari poteris, quia locum non
mutabo. Mare autem audiens furibundius respondit: si tu
sustinere poteris, sustine, quia te nunquam in pace dimittam,
sed pro viribus te verberabo. Littus vero patienter collum sub
jugo posuit dicens: o nos convenit pugnare et iniquum
castigare. Sic enim prælatus et quilibet rector pugnare debet
et viriliter agere, ut mali prævalere non possint. Tarnen dicit
Gregorius: sicut mare semper rebellat littori, quo tenetur et
coercetur, sic in religione quidam semper rebellant prælatis,
qui eos coercere non possunt. Sed boni pastores timere nou
debent minas pravorum, imo velut vigil pastor, qui contra
bestias oves custodire solet, ita et boni rectores super gregem
suum solliciti esse debent. Ideo dicit Ysidorus: pravi pastores
non habent curam de ovibus, sed sicut legitur in evangelio de
mercenariis, vident lupum venientem: et fugiunt. Tunc enim
fugiunt, quando potentibus tacent et malis resistere metuunt.
Ergo nos confortat Hieronimus dicens: Deo enim placere
curemus, minas hominum penitus non timeamus. Refert
Petrus Manducator, quod dum Philippus, rex Macedonum,
insisteret et obsideret Athenas, dixit iis: date mihi decem
oratores, quos ex vobis eligam, et confoederatus recedam.
Respondit Demosthenes peritissimus orator: lupi dixerunt
pastoribus, tota causa discordiæ inter nos et vos sunt canes; si
date nobis canes et erinus amici. Quod
cum fecissent, lupi in gregem ad libitum desævierunt. Ex quo
patet, quod magnum periculum est, quando canes, id est
prædicatores et rectores gregem deserunt aut latrare
negligunt. Sicut enim mansuetudo in homine est laudabilis et
ira vituperabilis, sic e contrario in cane, mansuetus enim canis
bonus non est, quia feritas canis laudatur in cane, sic etiam
feritas canis laudatur in rectore.
De igne et aqua, dial. 9.
Ignis est lenis, purus, subtilis, mobilis, lucidus et calidus, et
quia est tam pretiosus, in se sublimari coepit dicens: ego in
terra omnibus prævaleo et cuncta consumo, sed si in aquis
prævalerem, superlatus omnibus existerem. Pro tanto ad se
clamavit aquam dicens: soror carissima, elementum Dei es tu
velut ego, quapropter, si tibi commoratus fuero et tecum
connexus, non solum magnus sed magnificentior et
excellentior apparebo. Unde obsecro te, permitte me tecum
morari et in te gloriari. Aqua vero simulare se ingeniose coepit
dicens: desiderio desideravi hoc pascha tecum manducare,
accede ad secure et te pro viribus meliorabo. Ignis quoque
hoc audiens jucundari coepit et amicabiliter ad aquam intravit,
aqua vero, dum ignem in se haberet, assistentibus sibi dixit:
iste inimicus et contrarius est generis mei; hic me sæpe
consumpsit et ad nihilum redegit, modo me vindicare possum
et ipsum exstinguere, si volo, sed juxta verbum apostoli nolo
reddere malum pro malo, ne seculum privetur tanto bono,
tamen volo ipsum aliquantulum humiliare. Et hæc dicens
parum collegit se et in ignem mingere coepit. Et ob hoc
orare
See footnote 1
aquam ignis coepit, ne ipsum exstingueret. Aqua vero
miserta est ei nec eum ex toto exstinxit, sed ad terram ipsum
deduxit dicens: Deo damus dulcem sonum reddendo pro malo
bonum. Sed multi hodie per contrarium reddunt pro malo
malum, cum volunt vindictam assumere nolentes offensas
dimittere. Propter quod Hieronimus dicit: quoniam Deus
donavit in Christo peccata nostra, sic et nos dimittamus his,
qui in nobis peccant, et Dei imitatio injuriam nobis factam
frangit et revocat. Sicut legitur in historiis Alexandri, quod, cum
quidam eum graviter offendisset, nolebat ei dimittere,
Aristoteles autem hoc cognoscens perrexit ad eum et ait: volo,
domine, quod hodie sis victoriosus ultra quod fuisti. Quo
respondente ait: bene volo. Cui ille: tu, rex, superasti omnia
regna mundi, sed hodie tu superatus es, quia, si te permittis
superari, victus es; superari, victus es; si tu quoque vincis
temetipsum, victoriosus eris, quia, qui semetipsum vincit,
contra omnia fortis est, ut dicit philosophus. Ad hæc verba
vindictam remisit Alexander et placatus est. Propter quod
dicitur Prov. XVI: melius est patiens viro forti et qui dominatur
animo suo expugnatore urbium.
De aqua et igne, dial. 10.
Aqua ad se clamavit ignem dicens: quare, frater, contrarii
semper sumus et inimici? Bonum est præceptum domini
custodire, quod dicit: diliges proximum tuum sicut te ipsum,
Matth. XXII°. Quia plenitudo legis est dilectio, ut dicit apostolus
ad Roman. XIII°. Cui ignis: placet, quod dicis, quia dilectio
proximi malum non operatur, ut idem dicit eodem cap. Propter
hoc eamus et mansionem simul faciamus. Cumque simul
manerent, nunquam pacem habebant. Propter quod ignis
aquam sæpe calefaciebat et ad nihilum redigebat, aqua vero
sæpe ignem exstinguebat, unde lites et contentiones inter eos
non desinebant. Qua de causa ab invicem sunt divisi dicentes:
nullus debet se binare cum contrario neque stare. Ita nec
bonus sociare se debet nec habitare cum malo et perverso,
qui est suus contrarius, quia leviter perdit justitiam et famam
suam et omnem operationem bonam propter societatem
perversam. Unde quidam philosophus: eligas ergo bonos et
humiles, cum quibus vivas, et bonus eris. Dicit psalmista Ps.
XVII°: cum sancto sanctus eris et cum perverso perverteris.
Apostolus hoc esse periculum considerans, vitam cum malis
ducere, scribebat prima ad Thes. III°: denunciamus autem
vobis, fratres, in nomine domini nostri Jesu Christi, ut
subtrahatis vos ab omni fratre ambulante inordinate. Quia dicit
Ysidorus: periculum est vitam cum malis ducere; perniciosum
est his, qui pravæ voluntatis sunt, sociari. Unde
coelum cum aqua sua, quam in terram emittit, abluens
respondit portitori carbonum, cum hospitatus fuisset cum eo:
frater, non possumus convenire simul, quicquid enim, quod
abluere potero per diem, una hora poteris denigrando
maculare. Sic etiam totum, quod sapiens vel bonus acquirit
multo tempore, stultus vel malus destruit una hora.
De fluvio et mari, dial. 11.
Fluvius est secundum philosophum cursus indeficiens,
refectio solis et irrigatio terræ. Qui processit ad mare dicens:
recte vocaberis mare, id est amarum, quia in amaritudine
semper vivis. Nonne est magna amaritudo et ingratitudo tua,
cum continue de dulcedine mea bibis et tu semper
amaritudinem in me largiris? Mare respondit: argentum et
aurum non est mecum, quod autem habeo, hoc tibi do, de
interioribus corporis mei tribuo tibi, tamquam amico fideli.
Idcirco pacifice sustinere debes amaritudinem meam, quia si
bene prospexeris, inde derivatur dulcedo maxima et ineffabilis
bonitas tua. Hoc audiens fluvius, totus pacificatus est dicens:
amara debet portare, qui dulcia vult gustare. Ita quemlibet
oportet amaritudinem tribulationum portare, si dulcedinem
supernorum
See footnote 2
cupit gustare. Quia Gregorius dicit: tribulatio est
porta regni coelorum. Unde in Ps. CXVII: hæc porta domini,
justi intrabunt per eam. Sicut dicitur Actuum XIV: per multas
tribulationes oportet nos intrare in regnum Dei. Sed quidam
sunt similes simiæ, qui ascendens in arborem et inveniens
nucis amaritudinem in cortice, fructus projecit et ideo non
gustavit de dulcedine nucis. Sic multi insipientes tribulationes
projiciunt, cum earum amaritudinem sentiunt, et ideo non
gustabunt de dulcedine præmii vitæ æternæ, quæ dulcedo
dabitur his, qui tribulationes patienter sustinent. Prout quidam
abbas excæcatus dicebat: gratias ago Deo meo, qui vindicavit
me de inimicis meis, qui tot mala mihi facere solebant per
istos duos proditores et raptores, scilicet per oculos, quos
See footnote 3
destruxit. Alius quidam religiosus cum amisisset oculum,
coepit gaudere. Cumque alii dolerent, quæsivit
ab eis, pro quo oculo tristabantur. Et responderunt: pro
amisso. Quibus ille: qui haberet duos inimicos, non pro eo, qui
perit, sed pro illo, qui remanet, dolere debet. Unde Hieronimus
ad quendam: non doleas, si non habes, quod musca et
serpentes habent. Quosdam philosophos vidimus, ut melius
cogitationes interius clauderent, sibi oculos eruisse.
De monte et valle, dial. 12.
Vallis quædam in imo jacebat habens supra se montem
excelsum, quæ a jugo subjectionis devicta impatienter contra
montem verbosari coepit dicens: impie et nephande, quare
me tamdiu gravari non desinis? Cessa, nephande, a tanto
gravamine, muta locum tuum, quia me suppeditasti, alioquin
me de te vindicabo. Cui mons: id quod dicis, fieri non potest,
quoniam creator me ab initio erexit, te vero in imo collocavit;
ergo porta patienter usque in diem novissimum, in quo
montes et colles humiliabuntur, ut dicitur Ysa. XL. Vallis autem
propter hæc verba magis animata cum arboribus et herbis
contra montem proeliari coepit, quia cum sagittis et jaculis
ipsum vulnerabant. Mons autem hoc iutuens furibundus
effectus est dicens: de opere tuo te judico, serve nequam,
quia contra dominum tuum certamen assumere non es verita.
Et hæc dicens de se magnum sexum projecit et ora vallis
obseravit eamque totam collisit. Vallis autem humiliata a
verberibus dixit: servi debent dominis obedire et non contra
ire. Sic enim multi impatientes agunt contra superiores, unde
sunt sub jugo retinendi, quia dicitur Eccles. XXIV°: cibaria et
virga et onus asino, panis et disciplina et opus servo; operatur
in disciplina et quærit quiescere, laxa illi manus et quærit
libertatem, servo malevolo tortura et compedes. Mitte illum in
operationem, ne vacet, in opera constitue illum, sic enim
condecet illi. Quidam dominus habebat servum protervum et
contumacem, qui dum vacabat, contra dominum verbo
resistebat. Dominus autem ipsum fortiter verberavit subtrahens
delicata et eum laboribus submisit. Qui fessus a laboribus se
correxit et linguæ frenum posuit. Unde Prov. XXIX° qui delicate
a pueritia nutrit servum suum, postea illum sentiet
contumacem.
De gemmis et lapidibus, dial. 13.
Gemmæ omnes pretiosæ simul convenerunt dicentes:
sumus cariores super omnia hominibus, sed si ad libitum
hominum comparemur, erimus abjectæ. Ob hoc in
remotioribus locis latitemus, ut non inveniamur absque magno
labore et expensis. Hoc est enim, quod a possessoribus care
retinentur et non sine magno pretio comparantur. Propter
quod non omnibus ostendimur dicentes: qui volunt pretiosa
captare, non immerito se debent fatigare. Sic et servus Christi,
si cupit pretiosas virtutes apprehendere, debet laboribus et
virtutibus insudare, ut pro viribus otiosus non maneat, quia
otiositas inimica est animæ. Unde in Vitis patrum legitur:
monachum operantem unus dæmon temptat, otiosum mille.
Idcirco Hieronimus dicit: semper aliquid boni facito, ut
diabolus te inveniat occupatum. Homo occupatus est velut
castrum bene clausum, cui inimicus nocere non potest. Unde
Augustinus: non facile capitur a temptatore, qui bono vacat
exercitio. Debent enim parentes filios incitare minores ad
laborem, ne propter pigritiam in paupertate deficiant. Unde
quidam sapiens rusticus plantavit vineam, qui cum moreretur,
dixit filiis suis, se abscondidisse thesaurum in vinea, locum
autem, ubi esset, non assignavit. Mortuo patre coeperunt
fodere vineam, ut invenirent thesaurum, unde factum est, ut
vinea fertilis ficeretur et redderet largissimum fructum. Hæc
videntes filii perceperunt, quod pater propter hoc dixerat,
thesaurum esse absconditum in vinea, ut studiosius excolerent
vineam et laborarent remoto tempore. Quidam philosophus
docuit filium suum dicens: vide, fili, ne formica sit sapientior
te, quæ congregat in æstate tanto et tam sollicito labore, unde
vivat in hieme, ne sit gallus te vigilantior aut fortior, qui
matutinas horas observat ita diligenter et se verberando, alios
ad cantus nocturnos excitat et qui ita fortis est, quod uxores
plurimas castas habeat et subditas sibi faciat, et tu dicis, quod
non potes tantum unam tibi subdere!
De smaragdo et annulo, dial. 14.
Smaragdus est gemma, ut dicit Brito, cui nil viridius
comparatur, nam herbas virentes frondesque solo ejus intuitu
apparere facit, implet oculos et non satiat, ut dicit Papias.
Quidam autem annulus aureus pretiosum quendam
smaragdum gestabat, propter quod omnes avide eum
intuebantur. Quadam autem vice ingrate est annulus locutus
dicens: jamdiu in statione mea moratus es nec unquam
pretium mihi dedisti; unde solve pretium mansionis meæ et
recede aut te spoliatum expellam. Cui smaragdus: si tecum
moratus sum, per me semper honoratus exstitisti aut in digito
regis bajulatus, et si expellere me vis me modo vende et de
pretio valoris mei solve stationem tuam, quia non deficiet mihi
mansio. Annulus autem cum de domo sua expelleret eum ac
sine ipso maneret, abjectus et nihili reputatus fuit ab omnibus
et ad extremum liquefactus dixit: qui cum pretioso sedit, fit
abjectus, si speciosus recedit. Sic enim servus Christi est
venerandus, donec in se retinet pretiosas virtutes, si autem
abjicit, fit abjiciendus. Sed sicut dicit Seneca, bonus vir si
bonus est, suis actibus probatur et sic probatus repertus est.
Quodam tempore cum Alexander magnus diceret, se esse
dominatorem orbis, respondit ei Diogenes philosophus:
nequaquam es dominus, sed servorum meorum servus,
superbia est enim domina tua et ancilla mea. Te enim ducit,
ego autem meam suppeditavi. Carnalis concupiscentia, gula et
ira sunt dominæ tuæ et ancillæ meæ, quia te ducunt et tibi
dominantur. Ego autem eas suppeditavi et vici, et ideo tu vere
es servorum meorum servus. Et cum servi Alexandri vellent
ipsum ruere, ait Alexander: videte, ne eum tangatis, quia vere
bonus est et veritatem dicit. Unde Gregorius: homo magnæ
dignitatis est, si reperit se modo, quo debet, sine vitiis, signum
magnæ virilitatis est.
De saphiro et aurifice, dial. 15.
Saphirus, dicit Ysidorus Ethimolog. XVI, similis est sereno
coelo, qui percussus radiis solis ardentem emittit fulgorem.
Quidam autem aurifex hunc saphirum pretiosum in diademate
imperatoris collocare disponebat. Quod intuens saphirus ait:
magister bone, noli me includere, quia liber sum et juvenis
secularis. Idcirco nolo a seculo separari, sed cupio gaudere et
per totum mundum spatiari. Cui aurifex: inclusio tua erit
sanctitas tua, quoniam te collocabo in tuto loco, ubi sine
pavore de cætero vivas. Considero enim pretiositatem et
valorem tuum et timeo, quod, si per mundum vagatus fueris,
perditus eris, quia dicitur primo Johannis V°: totus mundus in
maligno positus est, tot sunt pericula hujus mundi, quod nec
cor illa cogitare potest nec lingua exprimere. Unde Gregorius:
semper timere debemus, quia in periculo semper sumus.
Propter hujusmodi, fili carissime, te dimittere nolo nec per
mundum vagari relinquere, sed in salva custodia custodire. Et
hoc dicens saphirum in serto et diademate magister inclusit,
ubi perpetue gloriabatur dicens: est in tuto loco stare melius
quam evagari. Sic enim tutum est viro religioso in claustro et
cella sua manere, quia dicitur in Vitis patrum: vade in cellam
tuam et ipsa te docebit universa, quia pax est in cella, foris
autem nisi bella. Et ut dicit Hieronimus: qui Christum
desiderat, nil aliud quærat in secularibus, sed sit ei cella pro
paradiso varietate scripturarum discurrentium plena; his utatur
deliciis, harum fruatur amplexibus. Abbas Evagrius dixit ad
quemdam in Vitis patrum sibi dicentem: non possum jejunare
nec laborare nec infirmis servire, vade, manduca, bibe et
dormi, tantum de cella tua non exeas, quia perseverantia cellæ
ducit monachum ad ordinem. Et sic paulatim reversus est ad
opus suæ perfectionis.
De topasio pretioso, dial. 16.
Topasius, ut dicit Papias, est gemma, quæ omnium
lapidum in se habet colores. Ysidor. Ethim. libro XVI. dicit,
quod est gemma quædam ex virenti genere omnique colore
splendens, inventa primum in Arabiæ insula, quæ dicitur
Topazi, unde topazius dictus est ab insula. Quidam autem
topacius de Arabia ductus est Romam et in ecclesia beati Petri
super crucem collocatus est et consecratus est, in quo loco ab
omnibus avide videbatur. Hic a persuasione in ima ductus ait:
quid est semper in ecclesia manere et nunquam recedere nec
aliquid de mundo sentire? volo enim cito ad seculum redire, ut
aliquantulum cum secularibus recreari possim in seculo et
regnare cum Christo. Cumque ad seculum reversus fuisset ac
de sacrosancta ecclesia recederet, ab illicitis concupiscentiis
mundi captus exposuit se omnibus flagitiis. Ad ex-
tremum autem a barbaris repertus et ab ipsis incognitus
collisus est et dispersus, ita quod nunquam comparuit.
Tandem confractus ait: qui de loco sacro pergit, justuin est, si
se dispergit. Ergo caveant religiosi ad seculum redire, ne
similiter pereant. Concupiscentiæ enim sunt naufragia
religiosorum. Et ideo dicit Augustinus: sicut dilectio Dei est
omnium virtutum fons, ita dilectio mundi est fons omnium
vitiorum. Unde qui vult Deum possidere, mundo renuntiet, ut
sit illi Deus beata possessio. Dicit Bernardus: perfectus servus
Christi nihil habet nisi Christum et si aliquid præter Christum
habet, perfectus non est. Unde idem: qui spiritualibus bonis
sunt dotati, terrenis negotiis non debent implicari. Legitur in
Vitas patrum [sic], quod quidam frater interrogavit senem
dicens: quid faciam, quia cogitatio mea me non dimittit, me
nec una hora sedere in cella mea? Et dicit ei senex: fili,
revertere et sede in cella tua et labora manibus tuis et ora
Deum incessanter et jacta cogitatum tuum in domino et cave,
ne te quis seducat, ut exeas, et dicebat. Quidam secularis erat
adolescens habens patrem et desiderabat fieri monachus. Et
dum multum supplicaret patri suo, ut dimitteret eum converti,
non acquiescebat pater. Postmodum autem rogatus a fidelibus
amicis, vix acquievit. Et egressus frater ille adolescens introivit
monasterium et factus monachus coepit omne opus
monasterii perfecte perficere et jejunare quotidie. Coepit
autem biduanas et triduanas abstinere, similiter autem et
semel tantum in ebdomada refici. Videbat eum abbas suus et
mirabatur et benedicebat dominum in abstinentia et labore
ipsius. Contigit autem post aliquod tempus, [quod] coepit
frater supplicari abbati suo dicens: rogo te, abba, ut dimittas
me, et vadam in heremum. Dicit ei abbas: fili, noli hoc
cogitare, non enim potes sufferre talem laborem propter
temptationes diaboli et versutias ejus. Et si contigerit tibi
temptatio, non invenies ibi, quod te consoletur a turbatione
inimici, quæ tibi illata fuerit. Ille autem coepit amplius rogare,
ut eum permitteret abire. Videns autem abbas ejus, quia eum
retinere non poterat, facta oratione dimisit eum. Postmodum
dicit abbati suo: rogo te, abba, ut concedas mihi, qui ostendat
iter, quomodo ego pergere debeam. Et ordinavit
rum eo duos monachos monasterii et abierunt cum eo,
ambulantibusque iis per heremum unam diem et alteram,
defecerunt præ æstu et projicientes se in terram jacebant et
soporati modice somno, ecce aquila venit percutiens alis suis,
processit procul et sedit in terra. Et evigilantes aquilam
viderunt et dixerunt ei: ecce angelus tuus, surge, sequere eum.
Et surgens valedicensque fratribus sequebatur eam et venit
usque ubi stabat aquila ipsa. Quæ mox surgens volavit usque
ad unum stadium et iterum sedit. Similiter sequebatur eam
frater ille. Et iterum volavit et sedit non longe. Factum est vero
hoc per horas tres. Postmodum autem, dum sequitur eam,
divertit ipsa aquila in dexteram partem sequentis se et non
comparuit. Frater vero ille nihilominus sequebatur eam et
respiciens vidit tres arbores palmarum et fontem aquæ et
speluncam et dixit: ecce locus, quem mihi domimus paravit!
Et ingressus sedit in ea sumens cibum dactilorum et de fonte
aquam bibens; et fecit ibidem annos sex neminem videns. Et
ecce una die venit ad eum diabolus in similitudine cujusdam
abbatis senioris habens vultum terribilem. Videns autem eum
frater ille timuit et procidens in orationem surrexit. Et dicit ei
diabolus: oremus iterum, frater! et cum surrexissent,
See footnote 4
diabolus dixit: quantum temporis habes hic? Et respondit:
habeo sex annos. Dicit ei dæmon: ecce te vicinum habui et
non potui cognoscere nisi ante dies quatuor, quod bic
habitares, et ego Don longe habeo a te monasterium, et ecce
anni sunt XI quod de monasterio non exivi nisi hodie, quia
cognovi, quod in hic vicino habitares, et cogitavi mecum
dicens, vadam ad hominem Dei istum et cum eo conferam,
quod potest prodie saluti animæ meæ, et hoc dico, frater,
quod nihil proficimus sedentes in cellis istis, quia corpus et
sanguinem Christi non percipimus, et timeo, ne efficiamur
exteri ab eo, si nos ab hoc misterio elongaverimus. Sed dico
tibi, frater, ecce hinc tribus millibus est monasterium habens
presbiterum, eamus ergo dominica die post duas ebdomadas
et accipiamus corpus et sanguinem Christi et revertamur ad
cellas nostras. Placuit fratri suasio illa diabolica et veniente die
dominica
ecce diabolus venit et dicit ei: veniamus, quia hora est. Et
exeuntes perrexerunt ad prædictum monasterium, ubi
presbiter ille erat, et ingressi in ecclesiam miserunt se in
orationem, et exsurgens ab oratione frater ille respiciens non
invenit, qui adduxerat eum ibi, et dixit: ubi, putas, perrexit?
num ad commune necessarium ambulavit? Et cum diu
sustineret, non venit. Postmodum autem exiens foras
requirebat eum, et cum non reperisset, dixit ad fratres loci
illius interrogans eos; ubi est abbas ille senex, qui mecum
ingressus est in ecclesiam? Et dicunt ei: nos neminem vidimus
alium nisi te tamen. Tunc cogitavit frater ille, quod dæmon
fuisset, et dixit: vide, cum qua argutia diabolus ejecit me de
cella sua, sed tamen non me poenitet, quia ad opus bonum
veni, percipio corpus et sanguinem Christi et revertar in cellam
meam! Et post missas volentem reverti tenuit eum abbas
monasterii ipsius dicens: nisi te refeceris, non dimittemus te.
Et cum percepisset cibum et regredi vellet in cellam suam,
ecce iterum diabolus venit in similitudine cujusdam juvenis
secularis et coepit eum respicere a summo capitis usque ad
pedes et dicere: ipse est iste? non est hic. Et coepit eum
considerare et dixit ei frater: quem sic respicis? At ille ait: puto,
me cognoscis. Tamen post tantum tempus quomodo me
habes cognoscere? Ego vicinus patris tui, filius illius.
Quomodo? non est dictus pater tuus sic et mater tua tale
nomen non habuit? Tu et sic non vocaris et mancipia illa et illa
sic non sunt dicta? Mater vero tua et soror tua ante tres annos
mortuæ sunt. Pater autem tuus modo defunctus est et te fecit
hæredem dicens: cui habeo dimittere substantiam meam nisi
filio meo, viro sancto, qui reliquit sæculum et abiit post Deum?
Ipsi dimitto omnia bona mea, modo autem qui timet Deum et
scit, ubi est, dicat, ut veniens distrahat et eroget ea pauperibus
pro anima mea et sua! Et perrexerunt multi requirentes te et
minime invenerunt, ego autem, veniens ex occasione propter
quoddam opus hic, cognovi te esse, unde non facias moras,
sed veni et vende omnia et fac secundum voluntatem patris
tui. Respondens frater ille dixit: non necesse habeo reverti ad
seculum Dixit ei diabolus: si nou veneris et deperierit
substantia illa, in conspectu Dei tu exinde reddes rationem.
Quid enim mali tibi dico, ut venias et eroges pauperibus et
egenis quomodo bonus dispensator, ut non a meretricibus et
male viventibus extricetur, quod pauperibus dimissum est? Aut
quid onerosum est, ut venias et facias elemosinas secundum
voluntatem patris tui pro anima ejus et revertaris in cellam
tuam? Quid multa, suadens fratrem deposuit in seculum et
veniens cum eo usque ad civitatem reliquit eum. Voluit autem
frater ingredi in domum patris tamquam jam defuncto eo, et
ecce ipse pater ejus vivus egrediebatur et videns non cognovit
eum et ad eum ait: quis es tu? Ipse vero turbatus nihil poterat
respondere, et coepit iteratis verbis pater ejus interrogare eum,
unde esset. Tunc confusus dixit ei: ego filius tuus. Et ait illi: ut
quid reversus es? Qui erubescens dicere, quod verum erat,
dixit: caritas tua me fecit reverti, quia desiderabam te. Et
remansit ibi et post aliquantum tempus incurrit fornicationem
et multis suppliciis afflictus a pasuo infelix ille non egit
poenitentiam, sed remansit in seculo. Ideoque dico, fratres,
quia monachus nunquam debet, quamvis suasus ab aliquo,
egredi de cella sua.
De carbunculo et speculo, dial. 17.
Carbunculus, dicit Brito, quidam lapis est pretiosus sic
dictus, eo quod fit ignitus ut carbo, cujus fulgur nec nocte
vincitur, lucet enim in tenebris adeo, ut flammas ad oculos
vibret. Ad hunc accessit quoddam speculum vitreum dicens:
frater, inter splendidas et pretiosas gemmas lucidus es egoque
etiam clare resplendeo, ita quod clare in me cuncta
perspiciuntur; si ergo invicem binati fuerimus, magis
excellentiores et appretiati erimus in septuplo. Cui
carbunculus: ei quod dicis consentire nolo, propter quod
considero, quod ex debilitate materiæ creatus es, scilicet de
vitro, egoque de natura pretiosarum gemmarum. Idcirco non
est conveniens, quomodo dicit Ysidorus: similis enim esse
filius matri solet, ergo quia non es tu similis mei, recede. Et
adjecit: nunquam nobilis cum viliori descendat nec cum eo
contendat. Sicut enim christianus, qui est de nobiliori genere,
scilicet de Christo, quia a Christo dicitur christianus, non debet
attendere nec audire diabolum, quia est vilior omnibus. Unde
in libro Cle-
mentis: qui diaboli voluntatibus se sponte subdiderit, pacem
erga Deum et hominem non habebit. Et Augustinus: non
potest diabolus decipere, nisi quos voluerit ei præbere suæ
luntatis assensum. Propter quod dicit Hieronimus: potestas
quidem diaboli non timetur nec timeri debet, quia timor illius
atque jactantia semper in tua voluntate est; nou enim potest
caro facere nisi quod voluerit animus. Legitur in Vitis patrum,
quod quidam heremita ductus est ab angelo in quendam
locum, ubi erat congregatio sanctorum monachorum, et vidit
confinia plena ac loca circumstantia maxima multitudine
dæmonum volantium ad modum muscarum. Venientes autem
ad quandam civitatem, ubi fiebat magnum forum, vidit ibi
unum solum dæmonem satis otiosum stantem super portas,
ita ut quæreret, unde hoc esset. Respondit angelus domini,
quod in civitate omnes, quod volebat, faciebant ad voluntatem
diaboli, et pro tanto ibi unus dæmon sufficiebat, in abbatia
omnes erant sibi rebelles et ideo per multos eos impugnabat.
De achate et ceraste, dial. 18.
Achates, dicit Papias, est gemma, quæ habet circulos
nigros et albos et varios. Brito autem et Ysid. Ethim. XVI
dicunt, quod est gemma primo reperta in Sicilia juxta flumen
ejusdem nominis, postea pluribus in terris, ut Hugutio dicit, et
reddit hominem gratiosum. Cerastes serpens est sic dictus, ut
dicit Ysid. Ethim. XII eo quod octo cornua in capite habet ad
modum arietis. Hujus cornu mensis divitum appositum prodit
venenum. Ex his cornibus manubria cultellorum fiunt, qui
cultelli imperatoribus ante omnem cibum ponebantur, ut illa
sudore manifestarent, si quis cibus fuisset appositus veneno
infectus. Bic cum esset omnibus odiosus et a cunctis
devitatus, processit ad achatem dicens: o gemma pretiosa,
descende ad me et colloca te inter cornua mea, quoniam
egregie te bajulabo, propter quod habes virtutem, portitorem
tuum reddere gratiosum, Insuper tibi promitto quod, si me
gratiosum reddideris, magnates inferiores et innocentes
spoliabo et de præda medietatem tibi concedam. Cui achates:
id quod dicis, mihi non placet, quia dicit apostolus, non solum
facientes, sed etiam consentientes digni sunt perpetua
morte. Et vulgariter dicitur: tantum valet qui tenet pedem,
quantum qui excoriat. Itaque recede a me, quoniam societas
tua me non decet. Et hoc dicens processit et ait: nos debemus
contra ire malo et non consentire. Hoc enim faciebat David Ps.
C°, cum dicebat, facientes prævaricationes odivi, sive esset
pater mens sive mater sive soror sive frater. Id est, si erat
amicus sive episcopus sive presbiter sive constitutus in aliqua
dignitate, qui pervertebat vias suas, sic eum fugiebam, ut
penitus non facerem ejus memoriam. Unde in Policratico L. IX
fertur beatum Hieronimum tres a mensa clericos exclusisse,
quia ipsos incompositos vidit, dicens: honesto et gravi viro, in
ejus consortio aliquem incompositum inveniri, turpe est et non
decet.
De auro et plumbo, dial. 19.
Ad aurum plumbum animatum processit dicens: quare
superbis contra me? nonne ego de materia metallorum sum
sicut et tu? Qua de causa me spernis et non vis, ut sim in
mundo appretiatum ut tu? Accede ad me et proba te mecum
in igne, et videbis virtutem, quæ in me manet. Cui aurum:
scio, frater, quod metallum sis, sicut sum ego. Creator ita te
creavit sicut et me et sic maneo. Non enim tibi injuriam facio,
tolle quod tuum est et vade et noli mecum contendere, quia in
omnibus probari nos oportet, juxta verbum apostoli prima ad
Thess. V°: omnia autem probate, quod bonum est, tenete.
Accede ad ignem et pugna mecum et tunc apparebit virtus tua
et victoria. Cumque in igne simul convenirent, plumbum
liquefactum est et evanuit, aurum vero purificatum exiit dicens:
sunt sine virtute verba vana et superba, sic enim nonnulli
superbi, vani et elati putant in se habere virtutes, quas non
habent, et ideo si temptantur, ad nihilum rediguntur veluti
plumbum in igne. Ergo si vis pretiosus esse ante oculos
domini, stude in oculis tuis vilior apparere. Quapropter dicit
Ysidorus: esto parvulus in oculis tuis, ut sis magnus in oculis
domini; tante eris ante Deum pretiosior, quanto fueris ante
ooulos tuos despectior, quia qui sibi ipsi vilis est, apud Deum
magnus est. Et ut dicit Gregorius: quanto coram oculis tuis
eris gloriosior, tanto coram Deo
et angelis ejus eris vilior. Quædam domina fuit Romæ tantæ
humilitatis et reverentiæ, quod ad altare indignam se reputabat
accedere, et corpus Christi cum levabatur, indignam se
reputabat videre. Unde accidit, quod cum simul communio
fieret in populo, ipsa per nimiam humilitatem et reverentiam
ad recipiendum non accedebat. Unde divino miraculo factum
est, ut per columbam, accipientem hostiam de altari, vidente
populo communicata fuit.
De auro et argento, dial. 20.
Aurum ad argentum processit et ait: gaude, frater,
quoniam inter metalla principatum tenemus, itaque si connexa
simul fuerimus, magis sublimiora erimus. Ad hoc responsum
dedit dicens: id quod dicis, frater, caritative dicis, tamen
considero, quod rubeum habes colorem egoque album,
necnon cogito, quod magni pretii et valoris es tu, quapropter
ego puto, quod sicut divisa et contraria sumus in colore et
pretio, sic erimus in voluntate, unde melius est, non incipere
quam ab incepto nos retrahere. Et adjunxit: nunquam nos
æquiparemus cum magnatibus nec stemus, quia dicitur Eccl.
XIII° pondus super se tollit qui honestiori se conjungit. Unde
etiam dicitur ibidem: ditiori te ne fueris socius. Propter quod
dicit philosophus: ubi pauper contra divitem inimicari coepit,
perit. Prout refert Esopus, quod capra, ovis et asina foedus et
societatem simul cum leone fecerunt, ut irent venatum pari
forma, et simul omnes ceperunt cervum. In divisione vero dixit
leo: ego vero heres primæ partis, nam primus honor est mihi,
et prima vox defendit mihi partem secundam et major labor
dat mihi tertiam, et quarta pars nisi mea sit, initum foedus
rumpam. Et hoc dicens coepit terram percutere cauda et
fremere dentibus. Timentes autem omnes dimiserunt cervum
totum leoni. Unde patet quod debet sibi homo præcavere, ne
statuat societatem cum potentioribus se, quia semper habebit
pejorem partem, et communi proverbio dicitur: cerasa
See footnote 5
cum
dominis non consulo mandere servis, tollunt matura, sed
dimittunt tibi dura. Et ideo dicit Esopus:
præsens pagina vult, ne fragilis societur forti, nam fragili
potens nesciet esse fidus.
De argento et ferro, dial. 21.
Argentum quadam vice improvide ac indiscrete ad ferrum
loquutum est dicens: o nephande, maledicta genitura tua,
quoniam per te mala infinita fabricantur. Nam ex te fiunt
mucrones, tela, jacula, thoraces, galeæ et gladii ad
justitiandum homines et puniendum, per te proelia et
seditiones cadunt in seculo. Si non esses creatum, mundus in
pace quiesceret. Ferrum autem bene audiens rationabiliter se
excusavit dicens: heu, frater, quid est, quod locutus es? non
tibi injuriam facio, sed is sum, ut dicis, malefactor, considera
veritatem et prospicies, quod sine me nil operis fieri potest,
per me quoque artes fabricantur et terra germimat. Dum per
me homines operantur, homines me distendunt et quicquid de
me volunt faciunt. Ego autem non contradico, sed obedio illis,
ut creator ordinavit. Si autem de me male faciunt, non est
culpa mea, facio enim quod debeo. Tu autem vides festucam
in oculo meo, sed trabem, quæ est in oculis tuis, non
desideras, cum per te omnia mala eveniant, nam adulteria,
furta, homicidia et similia per te homines operantur. Per te
enim ,ustitia et veritas perit, usuræ et rapinæ fabricantur,
animos hominum seducis et in perditionem mittis. Ergo
bonum erat tibi tacere et non tam inordinate loqui. Nescit ergo
loqui stultus, quia tacere non potest. Unde quidam
philosophus interrogatus, cum aliis loquentibus taceret,
respondit: nemo stultus tacere potest. Ad hoc argentum
confusum erubuit dicens: semper antequam loquamur
verbum, nos intueamur. Quia dicit Augustinus: sermo ante
veniat ad limam quam ad linguam. Philosophus quidam cum
inter multos taceret, interrogatus, cur hoc faceret, respondit;
locutum esse aliquando poenituit me, tacuisse nunquam.
Unde Catho: nam nulli tacuisse nocet, sed nocet esse
locutum. Quidam paterfamilias habebat tres gallos in curia
See footnote 6
sua et domo, in qua habitavit inter alios servus quidam
inhonestam vitam ducens. Quod considerantes
galli, unus ex iis cantavit dicens: tale opus operatur in hoc,
quod non placebit domino nostro. Hoc autem audiens
inhonestus dixit: hic gallus non debet vivere, et fecit eum
occidi. Altera autem die alius levavit vocem suam et cantavit
dicens: pro dicendo veritatem frater noster est jugulatus.
Protinus malefactor ipsum interemit. Tertius autem sapiens
fuit, ideoque cantare coepit et dicere: audi, vide, tace, si tu vis
vivere In pace. Propter quod in vita servabatur.
De stanno et ære, dial. 22.
Stannum et æs simul æmulata sunt aurum, unde urseolum
cupri pulchrum et præclarum fabricati sunt et foro venali
ipsum vendiderunt dicentes, eum esse aurum. Emptor quidam
sum solvit ad domumque suam reportavit gaudens. Dum
autem vellet perfectionem auri probare, invenit cuprum. Pro
quo indignatus aurum ante judicem citavit dicens, se esse ab
ipso deceptum. Aurum quoque veraciter se excusabat
inquiens, quod urseolum non vendiderat neque ipsum
fabricatus fuerat, nec etiam de genere suo unquam
processerat. Judex autem venditores ante se citavit eosque in
equuleo levavit et ipsos torquendo veritatem confessi sunt et
quod hoc propter invidiam fecerunt, ut aurum diffamarent, ne
tantum appretiaretur in mundo. Judex autem ipsos punivit et
aurum collaudavit dicens: est qui bonus atque purus semper
dormiat securus. Sic enim multi propter invidiam diffamare
meliores cupiunt false testificando. Talis vero loquens falsa
non erit impunitus juxta illud Prov. XIX: testis falsus non erit
impunitus et qui mendacia loquitur, non effugiet scilicet Dei
judicium. Et ibidem: testis falsus peribit, ut legitur in
Collationibus patrum. Abbas Pafnutius cum adhuc juvenis
gratiosus sederet in cella, quidam frater motus ad invidiam
librum suum absconditum redegit in lecto Pafnutii, et
accedens ad locum, ubi fratres convenerant, missa celebrata,
asseruit librum suum sibi furto fuisse sublatum. Missi autem
tres ad scrutandum per cellas invenerunt librum in lecto
Pafnutii. Qui accusatus apud fratres cum in nullo esset
conscius, suscipere ac perficere coepit poenitentiam de furto.
Cumque hoc faceret, ille a dæmonio vexatus clamans
manifestavit dolum, quem fecerat
librum occultando, et quod propter infamationem sancti viri
tum occultaverat, petiitque se adduci ad eum, ut ejus
orationibus liberaretur a dæmone. Cumque adductus fuisset,
ejus precibus est liberatus a dæmonio. De falso testimonio ait
Gregorius: qui falsum testimonium profert, tribus personis
obnoxius est, primo domino Deo, cujus præsentiam contemnit,
secundo judici, quem mentiendo fallit, tertio innocenti quem
falso testimonio lædit. Et ideo in jure tenetur testis ad
restitutionem omnium, quæ per suum falsum testimonium
proximus ejus amisit.
De sera et clave, dial. 23.
Clavis quædam optima seram placide aperiebat et
claudebat, ita quod patronus in hoc multum lætabatur.
Quadam autem vice sera ingrata murmurare coepit versus
clavem dicens: o nephanda, quare me semper persequeris,
quotidie iutrans in viscera mea, et interiora mea solvis et
resolvis? Cessa ab hoc gravamine, alioquin te projiciam et
curvabo. Cui clavis: male dicis, soror, quoniam per me
custodita es et protecta. Si vis me projicere, abjecta eris et
fracta. Sera autem propter hæc verba minime placata est, quin
imo totum obseravit foramen et clavem non permisit venire in
se, ut ostium patronus aperire non valeret. Patronus vero hoc
cernens indignatus seram illam exstirpavit ac fregit, eo quod
aperire nequaquam valebat. Clavis autem ipsam postmodum
deridebat dicens: cum quo stabis sustentata, eris et semper
concordata. Cave igitur, homo, adversari et rixari cum quo
familiariter vixeris. Quia dicit Seneca: turpius nihil est quam
cum eo gerere bellum, cum quo familiariter vixeris. Attamen
qui pacifice cupiunt commorari, onera sua portare invicem
debent juxta illud apostoli ad Galatas sexto: alter alterius onera
portate. Dicit enim Tullius: nihil est, quod non tolleret, qui
perfecte diligit. Prout legitur in Historiis Scholasticis, quod
Antipater Ydumeus, pater magni Herodis, in quodam proelio in
servitio imperatoris multis vulneribus est confossus, quæ
libenter toleravit illius amore. Tandem ab æmulis cum
accusaretur refectus, Cæsari dixit: Cæsar, nolo me vobis
excusare verbis, sed ista vulnera, quæ suscepi, amore vestri
lo-
quantur pro me, si diligo vos. Tunc Cæsar ipsum in gratia
recepit. Item legitur de Julio Cæsare libro primo de nugis
philosophorum, quod cum in lite quidam veteranus quadem
die periclitaretur et coram judicibus ivisset, rogavit Cæsarem,
ut adesset in publico scilicet ad juvandum eum. Cui Cæsar
dedit unum advocatum. Cui ille ait: o Cæsar, te proeliante in
bello Asiatico non vicarium quæsivi, sed pro te ego pugnavi,
detexitque cicatrices vulnerum, scilicet quæ ibi susceperat,
erubuitque Cæsar et venit in advocationem. Verebatur enim
non tantum superbus sed ingratus videri. Unde ait ibidem: qui
non laborat, ut militibus carus sit, milites nescit amare, prout in
laude ipsius Cæsaris dicitur, quod nunquam dixit militibus
suis: ite, sed venite, dicens, quod labor cum duce participatus
est militibus minor.
De cacabo et catena, dial. 24.
Catena quadam vice locuta est cacabo dicens: nimium es
ingratus, quia te ad ignem bajulo. Tu quidem quotidie fercula
coquis delicata et nunquam mihi porrigis ad edendum, magna
est gulositas tua et totum consumere vis meque fame licam
relinquis. Ad hæc cacabus: malo meo servire nosti, ob hoc
non es digna remunerandi, sed potius puniendi, quia
appensum me tenes ad ignem et ardere et consumere me
facis. Ea propter si esset mihi possibilitas, te libenter
mactarem, sed si vis mihi servire, ad libitum procura mihi utilia
et necessaria, non nociva nec contraria. Et addidit: cum
utilitate grata sunt servitia parata. Ergo cum tu servire cupis
aliis, servias ad bene placitum eorum, ut tibi grates referant,
alioquin perdes beneficium. Et hoc est quod dicit Seneca: qui
beneficium dare nescit, injuste petit, id est, qui dare nescit
beneficium cum utilitate, injuste remunerari petit. Ad
reddendum docent nos minima animalia et vilia. Prout legitur,
quod mus ascendit ad leonem dormientem, quem capiens leo
voluit eum comedere. Cui mus: patientiam habe in me et
miserere mei; nam reddam tibi, cum potero. Leo autem ridere
incepit cogitans, quam vicem posset illi reddere. Et dum illum
sic derideret, accidit, ut leo caperetur in laqueis sibi positis.
Quod ut mus cognovit, corrodit funes, quibus
captus erat leo. Sed natura mala non mutatur in dominis per
beneficia, imo pejoratur et in sua natura permanet. Unde
dicitur, quod quidam juvenis inveniens serpentem frigore
torpentem misertus ejus posuit illum in sinu suo, sed cum
serpens calefactus est, momordit eum et occidit. Ea propter
dicit Seneca: serpens in hyeme non tute palpatur, quia non
desinit venena diffundere, licet torpeat.
De rosmarino et agro, dial. 25.
Rosmarinus, ut legitur de virtutibus herbarum, inter cæteras
virtutes hanc possidet, quod, si in vinea tua vel in agro tuo
plantaveris ipsum et munde ac honorabiliter custodieris, neæ
gaudebunt et messes producent incrementa. Quapropter
quidam ager diversarum herbarum infructuosus et sterilis
permanens, ut fructus reddere posset, ad rosmarinum
humiliter ac devote processit ac dixit: o pastor egregie et bone
custos descende ad me et protege me, quia te munde ac
honorabiliter collocabo tibique serviam, tantummodo sede et
quiesce in me, ut per te fructum boni generis producere
valeam. Rosmarinus autem motus pietate ac victus precibus
ipsius cum eo ivit ac in medio se posuit agro, quo regente et
procurante ager confortatus et viridis factus fructum
sexagesimum ac centesimum attulit, in patientia dicens:
propter unum bonum multi sunt protecti et consulti. Hoc agere
debet populus, cum non habet rectorem, eligere debet unum
probum, rectum et sapientem, qui populum gubernet et
protegat sapienter. Vere enim rex sapiens populi est
stabilimentum, Sap. VI°. Et ibidem: si delectamini in sedibus, o
reges populi, diligite sapientiam; diligite lumen sapientiæ, vos
qui præestis populis. Et Eccles.: judex sapiens judicabit
populum suum, principatus sensatus
See footnote 7
stabilis erit. Idem: rex
insipiens perdet populum suum et civitates inhabitabuntur per
sensum prudentium. Unde Salomon petiit a Deo cor docile, ut
posset judicare populum Dei et discernere inter bonum et
malum. Ut enim ait Vegetius de re militari: nullus est quem
oporteat plura vel meliora scire quam principem, cujus
doctrina debet om-
nibus suis prodesse subjectis. Non enim juvenes quis eligit
duces, non enim oportet, eo quod constat non esse prudentes,
ut dicitur tertio Topicorum. Ait Plato, tunc enim beatum orbem
terrarum fore, cum vel sapientes regnare vel reges sapere
coepissent. Sicut ait Valerius et Boethius de consolat.
See footnote 8
, libro
primo. Unde et aureum seculum dicebatur, quando sapientis
regnum erat. Ait Seneca et dicitur in Policratico L. IV: Romanos
imperatores aut duces, dum eorum respublica viguit, non
memini exstitisse illiteratos. Et nescio, quomodo contingit, ex
quo in principibus languit virtus litterarum, nec mirum, cum
sine sapientia non valet stare principatus. Ait enim divina
sapientia Proverb. VIII°: per me reges regnant. Unde et rex
Romanorum hortatus est regem Francorum, ut filios suos
liberalibus disciplinis instrui procuraret, dicens: rex illiteratus
est quasi asinus coronatus. Refert Socrates libro ultimo, quod
apud quamdam gentem scilicet in Campaniæ insula in regis
electione non nobilitas prævalet sed suffragia universorum;
populus enim eligit ornatum moribus, benevolum in justitia et
clementia, annis gravem et cui nulli sunt liberi, qui si in aliquo
peccato arguatur, morte moriatur.
De ruta et animalibus, dial. 26.
Ruta ut dicitur de virtutibus herbarum, inter cæteras
virtutes, quas habet, hanc in se retinet, quia bibita vel comesta
mirabiliter contradicit veneno et omnibus morsibus venenosis,
cum fuerit contrita cum allio, sale et nucibus. Propter hanc
virtutem, quam contra venenum habet, animalia cuncta
venenosa convenerunt simul ad ipsam dicentes: tolle te de
medio, obsecramus, et non intromittas te inter nos et genus
humanum, quia modis omnibus venena nostra cupimus
seminare inter homines eosque delere, propter quod nos
persequuntur et mactant. Quibus ruta: verba vestra iniqua sunt
et dolosa, de vobis namque dicitur Psalm. XIII°: venenum
aspidum sub labiis eorum. Maligni, quare nitimini delere
hominem, quem Deus in principio creavit et dominum omnium
constituit? Ex quo enim dicitis, quod ego habeo gratiam et
virtutem contra vos vestraque venena de cætero gratia Dei in
me non vacua erit, sed semper in me manebit, quoniam
contraria semper vobis ero, ne hoc facinus consummetis. Et
addidit: boni debent prævalere malis, ne possint nocere. Ita
agere debent rectores et provide semper obviare malis et
contradicere ac eos punire. Quia dicit Seneca: bonis nocet, qui
malis parcit, non enim parcere debet judex malefactoribus,
quia judex, qui non corrigit peccantem, peccare imperat. Unde
Ambrosius: cum uni indulgetur indigno, plurimi ad proditionis
peccatum provocantur. Prout refert Valerius libro V° de Bruto
Romanorum primo consule, qui filios suos comprehensos pro
tribunali sedens virgis cæsos et post ad palum ligatos percuti
securi jussit, quia dominationem Tarquinii a se expulsam
reducere volebant. Maluit enim orbatus filiis manere quam
publicæ vindictæ deesse. Cui simile refert Augustinus de
civitate Dei Vto, quod, cum quidam imperator Romanorum
mandasset sub poena mortis, ne aliquis contra aciem
inimicorum pugnaret, filius ejus ab hostibus provocatus
multotiens cum contra eos pugnasset et patris mandata
fregisset, quamvis patriam defendisset et hostes vicisset,
tamen pater, ut justitiam servaret, ipsum mandavit interfici.
De ysopo et Mercurio, dial. 27.
Ysopus, ut dicit Brito, est herba pulmonibus apta
purgandis. Alius quidam autor dicit, ysopus cum oxymelle
flegma viscosum evacuat, unde ysopus est herba purgans de
pectore flegma. Pro qua virtute Mercurius, quem gentiles
Deum esse denuntiant, qui fuit vir cupidus et avarus, magus et
versipellis ac sermonum interpres, multaque alia vitia fuerunt
in ipso, dum sanus exstitit, secundum judicia Dei palmonosus
et reumaticus factus est, unde mala consueta non valens
perpetrare ad ysopum perrexit et ait: virtus Dei est in te ad
sanandum infirmos, quia in herbis, verbis et lapidibus sunt
virtutes. Idcirco ostende virtutem tuam in me, cura pulmonem
et flegma, quod in me est, et ego promitto et Deo et tibi, quod
de rapinis et furtis meis partem tibi dabo. Cui ysopus:
manifestum est, quod in sanitate mala infinita commisisti et
vere, si sanaberis, deteriora facturus eris, sed virtus
Dei, quæ in me est, ut asseris, nescit patrocinia dare
criminibus, ergo recede a me, quia per me nunquam
curaberis! Et sic eum cum confusione repulit dicens: semper
mali, si sunt sani, sunt pejores. Quando Deus impios flagellat
passionibus diversarum infirmitatum, ut peccare nequeant, nec
tamen emendantur, pro certo magnum judicium est æternæ
percussionis. In præsenti vita omnis divina percussio aut
purgatio vitæ præsentis est aut initium poenæ sequentis. Nam
quibusdam flagella ab hac vita inchoant, ut in æterna
percussione perdurent. A quibusdam enim dici solet: non
judicat Deus bis in id ipsum. Tarnen illud non attendunt, quod
scriptum est, dominus populum de terra Egipti liberans eos,
qui sibi non crediderunt, perdidit. Quamvis enim plerumque
una culpa bis non percutitur, si tamen bis percutitur, una
percussio intelligitur, quæ hic incepta illic perficitur, ut in his,
qui se In præsenti non corrigunt, præcedentium percussio
flagellorum sequentium sit initium tormentorum. Hic est quod
dicitur Psalm. CVIII°: operiantur sicut diploide confusione sua.
Diplois enim duplex est vestimentum, quo singulariter
induuntur, qui et temporali poena et æterna damnantur. Refert
Esopus, quod quidam milvus fuit ita rapidus, quod rapiebat,
ubicunque poterat, etiam secus ecclesias, ita quod odiosus
omnibus erat, quia multa mala fecerat. Tandem infirmatus,
usque ad mortem compunctus est et se humilians pro matre
misit di cens: dulcissima mater, ego infirmus sum et valde
debilis, timeo enim mortem, quia multos offendi, vade ergo ad
templum Deorum offerens sacrificium iis pro evasione
infirmitatis hujus, quia paratus sum converti ad vitam
meliorem. Cui mater: in vita tua turbasti Deos et numina sacra
Deorum, justitia Deorum reddit unicuique secundum opera
sua; in sanitate multa mala fecisti, si evades, Deus scit, quod
pejor eris, et hoc, quod dicis, timor mortis facit dicere, imo
pejor eris, si evades. Et sic contristatus obiit.
De abrotano et lepore, dial. 28.
Abrotanus dicit Horatius lignum et cætera infixa extrahit
sua proprietate cum anxungia. Unde quidam lepus claudicans
humiliter venit ad eum, habebat enim spinam infixam
in pede, dicens: o medice animarum et corporum, miserere
mei et sana me. Hoc dicens pedem dextrum illi ostendebat,
abrotanus autem pietate commotus super vulnus ejus se
posuit et spinam inde eduxit eumque curavit, lepus vero non
immemor beneficii quotidie lagenam aquæ super humeros
suos portabat et abrotanum ad radicem balneabat et
porrigebat aquam, ut abrotanum viride et friscum permaneret,
dicens: semper ad benefactores simus boni servitores. Non
enim sic faciunt maligni et ingrati, imo, quod cito beneficia
recepta sunt, oblivioni tradunt. Unde Salomon interrogatus,
quid inter homines facilius se nesciret, respondit: beneficium.
Et propterea dicit Catho: beneficii accepti memor esto. Idem:
exiguum munus cum dat tibi pauper amicus, accipito placide
et plene laudare memento. Reddere ergo debes beneficium
amico cum usuris, si potes, alioquin in memoria frequenter
non habebis beneficium tibi collatum ab amicis, ut
benefactorem inde collaudes. Quia dicit Seneca: satis magna
est usura pro beneficio memoria. Idem: ingratus est enim qui
beneficium reddit sine usura. Legitur in Ecclesiastica Historia,
quod quædam leæna, habens speluncam juxta cellam beati
Macharii, invenit catulos suos cæcos, quos ante pedes ejus
portavit, et intelligens vir sanctus, quod pro catulis benigne
supplicaret, ipse orando illuminavit eos. Quæ non ingratam se
reputari voluit, quia pelles omnium bestiarum, quas capiebat,
sæpe quasi pro mercede ad ostium cellæ ejus deportabat.
Item quædam bestia alia ad cellam beati Macharii cum filio
cæco nato, nutu sanitatem orans, accessit
See footnote 9
. Qui intelligens
oravit pro filio et statim vidit et cum gratiarum actione recessit
et post paululum rediit cum omnibus filiis suis onustis ex
pellibus ovium, offerens Dei viro quasi pro munere, et inclinato
capite recessit ei gratias agens.
De plantagine et simia, dial. 29.
Plantago est herba quartanis utilissima sanandis, unde
quædam simia exstitit, quæ filium habebat patientem quar-
tanam. Quæ nullo modo sanitatem filii inveniebat, cum in
medicis et medicinis plurima expendisset, idcirco tædiata
expensis, ad Macerem
See footnote 10
venit dicens: circuivi coelum et terram
et perambulavi eam nec inveni requiem filio meo, nunc te
tandem reperi; ex quo ergo te inveni magnum medicum,
idcirco præsta consilium et auxilium mihi, ut natum meum a
morbo quartanario liberare possim. Macer autem, ut de suo
causa vera inveniretur, ait: quatuor radices plantaginis
insumite, certe quartana cito curabitur. Simia autem hoc
audiens quam cito medicinam condidit et filium liberavit
dicens: doctum medicum quæramus, si sanitatem
peroptamus. Sic et nos, si salutem animarum nostrarum
desideramus, sacerdotem et confessorem doctum reperire
procuremus, qui nos sciat ligare et solvere. Hoc enim agere
debes, ut salutem animæ possis invenire. Quia dicit Isidorus:
omnis peccator per poenitentiam recipit vulneris sanitatem.
Sed secundum morbum adhibenda est medicina et juxta
vulneris qualitatem adhibenda sunt remedia. Pront legitur,
quod quidam piratæ in tempestate positi voverunt, si
evaderent, confiteri, et evadentes confessi sunt cuidam
heremitæ. Quorum magister cum confiteretur et ob flagitia
heremita sibi injungeret, ut iret ad papam, heremitam occidit,
et ad secundum confessorem vadens hunc etiam occidit.
Tertius autem, cui confessus est, tractavit eum blande et, cum
non posset emolliri nec evelli a malitia, velut optimus medicus
animarum ei injunxit, ut saltem, cum moreretur, aliquis poneret
eum in sepultura. Qui cogitans, qualis futurus esset et quam
cito fieret sibi simile, hæc sæpe faciens et de morte cogitans
in melius ordinavit statum suum et in heremo arctissimam
poenitentiam fecit. Unde glossa: nihil tantum valet ad
domanda carnis desideria quam pensare, qualis sit mors tua.
De verbena et lupo, dial. 30.
Macer dicit, quod, si quando visitas infirmum, portaveris
verbenam et quæsiveris ab eo, quomodo est sibi, si ipse
respondet: bene est mihi, bene evadet, et si dixerit: male, non
est spes liberationis. Unde fuit quidam lupus medicus
nominatissimus, qui quendam ægrotum medicabat, dans ei
spem evadendi cito. Vulpes autem agnoscens virtutem
verbenæ, ut lupum deciperet, ad visitandum languidum
processit secum portans ramusculum verbenæ et ipsum
interrogavit, qualiter se haberet. Cui infirmus: male est mihi.
Vulpes autem secura effecta est de morte ægroti et ad lupum
medicum perrexit dicens: quid dicis, medice, de languido illo?
Cui lupus: cito liberabitur. Est enim quasi in convalescentia
secundum motum pulsus et urinæ. Vulpes autem subridens
ait: falleris, medice, nesciens artem medicinæ; non enim
evadere potest ullo modo, quia sententia mortis data est ei.
Lupus autem contradicebat, altricantibus simul pignus in
præsentia multorum miserunt. Interea post dies octo infirmus
ille migravit de seculo et lupus confusus spoliatus mansit
dicens: pignus mittere de imcertis non est sensus, sed
desensus
See footnote 11
. Ergo cave et tu noli te obligare neque dicere ea,
quæ pro certo nesciveris, ne decipiaris. Pront dicit Socrates
inquirenti cuidam, quomodo optime possit verum dicere.
Respondit: si nihil dixeris nisi quod bene scieris. Et ut dixit
philosophus: si dicere metuas, unde poeniteas, semper tacere
melius est. Sed multi ea, quæ dicunt, sive bona sive mala
cupiunt defendere ac pro viribus altricando litigare. Unde cum
quædam mulier assueta litigare cum viro transiret per pratum,
dicebat vir, quod esset falcatum, et illa, quod erat tonsum. Ex
his sumpta occasione processit vir de verbis ad verbera et ei
linguam amputavit. Cum autem non posset loqui, digitis quasi
forficibus ostendebat pratum esse tonsum. Consimile dicitur
de alia quadam, quæ litigans cum viro suo eum vocavit
pediculosum. Ille autem commotus eam correxit et verberavit,
sed cum nollet se emendare, venit postea coram vicinis, ut
eum confunderet, et projecit eam in aquam conculcans et
suffocans eam. Cum autem loqui non posset, elevatis manibus
pediculorum attritionem cum pollicibus repræsentabat.
Quapropter Ecclesiast. XXVIII: multi ceciderunt in ore gladii,
sed non sic, quasi qui interierunt per linguam suam.
De mandragora et Venere, dial 31.
Mandragoras, dicit Augustinus supra Genesim, genus
pomi est et de hoc genere pomi opinari quosdam dicit, scilicet
quod acceptum in escam sterilibus foecunditatem parit.
Propter hanc virtutem, quam possidet, Venus dea adultera,
quæ moechiam exercebat cum Marte et Anchise et Adonide,
ad mandragoram perrexit et eam suppliciter exoravit dicens:
optima fructifera, aspice in me et despicias preces meas,
concede mihi paululum edere de te, ut de amatoribus liberos
concipere valeam, sterilis enim sum et hoc sine te minime
agere possum, tantummodo me exaudi et pete, quod vis. Cui
mandragoras: omnium impudica, aer et terra polluta est a
foetore luxuriæ tuæ, quanto magis, si filios luxuriosos
germinaveris, te delectabiliter viderent magnam et
multiplicatam; recede a me, quam citius poteris, quia jam a
foetore impudicitiæ tuæ olfacior. Sic eam cum confusione
expulit dicens: meretrices propulsentur nec cum ipsis
fabuletur. Quia dicitur Eccles. IX° colloquium mulieris
immundæ quasi ignis exardescit. Hoc enim vir castus agere
debet, si cupit integritatem suam custodire. Non enim cum
mulieribus loqui nec aures accommodare verbis suis
debemus, sed eas propulsare ac reprimere. Prout refert
Hieronimus de quodam martire, qui cum vicisset multa
tormenta, positus est in horto strato floribus, ubi erat meretrix
speciosa, quæ carnes ejus attrectabat. Qui conscindens sibi
linguam exspuit cum sanguine in faciem ejus zelo munditiæ et
castitatis. Quædam regina Franciæ cum vidisset quendam
dominum magistrum, Peratam nomine, prudentem et
habentem pulcherrimas manus, vocavit eum ad se et
apprehendens eum per manus dixit: o quam digni. isti digiti
sunt tangere et tractare [pectora?] lictora reginæ! Ad hæc
manus retraxit porrectas et ait: non, domina, fiant hæc, quæ
dicitis, quia si digiti mei tangerent lictora vestra, cum quibus
de cætero edere voluissem, sic immundi essent digiti mei a
tactu vestro, quod de cætero abominarer ipsos ad os
convertere.
De rosario et perdice, dial 32.
Rosarium pulcherrimum in quodam viridario pullulabat
plenum rosis odoriferis. Accidit autem, quod perdix inde
transitum habuit et hoc rosarium intuens de rosis illis
conculcavit, unde ad ipsum declinavit dicens
See footnote 12
: o flos decus
florum, concede mihi de rosis tuis, quoniam me recreare
paululum peropto in his odoribus. Cui rosarium: accede ad
me, soror amantissima, et accipe de pulchrioribus ad libitum.
Cumque perdix ad rosarium advolaret, ut de rosis colligeret,
spinæ pedes ejus et tibias pupugerunt ita, quod libenter
absque rosis rediit dicens: rosæ pulchræ sunt et caræ, rosæ
quoque amaræ. Rosarium est mundus, rosæ inter spinas sunt
divitiæ mundanæ, quas salvator commemorat Luca testante:
sermo est verbum Dei. Et ibi dicit Gregorius: quis enim mihi
unquam crederet, si spinas divitias interpretari voluissem,
maxime cum illa pungat, istæ delectent, et tamen spinæ sunt,
quia cogitationum suarum punctionibus mentem lacerant. Et
cum usque ad peccatum pertrahant, quasi inflicto vulnere
cruentant, et ut dicit Bernardus, vestræ opes vanæ sunt,
dominum perimunt et servum faciunt, securitatem promittunt
et timorem impingunt. Unde prima Timoth. VI°: qui volunt
divites fieri, incidunt in temptationem et in laqueum diaboli et
desideria multa inutilia et nociva, quæ mergunt hominem in
interitum et in proditionem. Sic refert Hieronimus de Crate
thebano philosopho, qui electo magno auri pondere in mare
projecit illud dicens: abite malæ cupiditates in profundum, ego
vos mergam, ne ipse mergar a vobis. Cui simile exemplum
posuit Gregorius de quodam philosopho, qui magnum pondus
auri secum detulit, per viam autem secum deliberans et
considerans, se non posse simul virtutes et divitias possidere,
projecit a se aurum et dixit: o divitiæ abite et sitis procul a
nobis.
De rampno et damula, dial. 33.
Rampnus, dicit Papias, est spina alba vel lignum
spinosum. Ramnus, ut Augustinus in glossa super Psalterium
ait, est genus spinarum densissimum quæ in herba mollis est
et pulchra, ubi tamen spinæ sunt postea processuræ. Ad
rampnum autem ivit dama, id est capra silvestris, dum esset in
herba mollis et pulchra, et ex eo se pavit dulciter cum sapore.
Post vero aliquos dies recordata dama saporis rampni reversa
est ad ipsum volens comedere ut prius. Sed jam induratæ
spinæ plurimæ manebant in ea, quas cum darna morderet, in
gutture et palato infixæ sunt eamque totam cruciaverunt.
Dama autem præ angustia et dolore tormentata maledixit illi
dicens: bene, miser, incepisti, sed nunc male profuisti. Ita
multi faciunt, qui bonum inchoant in principio, sed in fine male
proficiunt, propter quod maledictione super se inducunt. Sicut
dicit Hieronimus: non quæritur in christiano initium, sed finis.
Paulus male incepit, sed bene finivit. Interdum laudantur
exordia, sed finis prævaricationis mnatur. Unde Isidorus: finis
semper in homine quærendus est, quia Deus non respicit,
quales ante fuerimus, sed quales circa finem vitæ exstiterimus.
Et Cyprianus: ex fine suo unusquisque aut justificabitur aut
condemnabitur. Quidam miles volens intrare religionem et
attendens crimina et pericula, quæ faciebat cum lingua, misit
quendam vasallum suum ad abbatem, ut diceret ei
propositum suum et quod erat mutus, paratus per omnia
obedire. Qui receptus credebatur mutus et cum multum
profecisset, duxit eum secum abbas ad quemdam alium
militem in extremis laborantem. Quem videns in exitu
miserabiliter a dæmonibus pertrahi, flevit multum. At illis
recedentibus occurrit iis quidam miles promittens abbati, quod
expeditis factis quam citius religionem intraret. Et præcedens
eis de quodam ponte cecidit in aquam et submersus est.
Cujus animam vidit dictus miles in specie monachi in coelum
ab augelis deferri. Propter quod gaudebat vehementer ridens.
Et adjuravit eum abbas in virtute obedientiæ, quod, si posset
loqui, diceret, quare risisset. Qui ait: male fecisti contra meum
propositum faciens me loqui, et narravit ei, quod viderat. Cum
autem abbas se coram eo prostravisset, ille eum erigens
rogavit se includi, ut suum propositum servaret.
De mirto et muliere, dial. 34.
Mirtus, dicit Isidorus Ethim. XVII, arbor quædam est a
mari dicta, eo quod magis littorea arbor sit. Hinc est, quod a
medicis mirene dicitur in medicorum libris. Hanc arborem
aptam scribunt mulieribus in necessitatibus plurimis. Unde
quædam mulier infirma exstitit, quæ in medicis et medicinis
sua cuncta bona consumpsit nec reperire remedium valuit.
Ultimo vero ad mare perrexit et in littore reperit mirtum, cui
supplicans dixit : o arbor inclita, miserere mei et concede mihi
infelici ramusculum ex te, ut curem vulnera mea. Cui mirtus: si
de meo tibi dedero, quale pretium a te habebo? Ad quam
mulier: aurum et argentum non est mihi, quia cuncta mea
bona consumpsi in infirmitate, sed Deo permitto et tibi, quod
semper in orationibus meis memoriam tui faciam ac de bonis,
quæ Deus dederit mihi, partem conferam. Cui mirtus:
optimum pretium mihi dabis, si preces et orationes ad
dominum pro me effundere procurabis. Idcirco adscende
super me et accipe quidquid vis, tantummodo promissa
custodias. Et addidit: illi nos tenemur dare, qui pro nobis vult
orare. Ita et nos benefacere debemus servitoribus Christi, ut
pro nobis orationes et preces ad dominum effundant, quia
orationes sanctæ impetrant, quod volunt, ut dicit glossa: oratio
velut quoddam scutum ab ira Dei protegit. Unde Origines: plus
valet unus sanctus orando quam multi peccatores proeliando.
Pront legitur in Exodo XVII: Moyses a tempore quo erat in
deserto cum filiis Israel, quidam rex dictus Amalech pugnavit
cum eo, et quum videret se superari ab inimico suo, recurrit
ad orationem suam et elevatis oculis in coelum orabat et sic
vincebat populus suus. Et cum deponeret manum, vincebat
inimicus suus. Manus autem Moysi graves erant et non poterat
eas in altum diu tenere. Unde dicitur, quod duo viri Aaron et
Hur iverunt unus ad brachium dextrum, alius ad sinistrum
Moysi, tenentes manus ejus in altum, donec ejus inimicus in
fugam converteretur. Unde quidem oratio etiam in bello
corporali triumphat. Legitur in Hystoriis transmarinis, quod,
cum Goffridus de Bolone et sui domini fuissent in obsidione
Antiochiæ, et Carbara princeps militiæ regis Persarum cum
multitudine Turchorum et Saracenorum eos circumdasset, ita
afflicti sunt fame et siti, quod nou habebant, quid comederent,
equi autem comedebant corticem arborum.
Hi autem cum orassent et exivissent contra Saracenos quasi
morituri, misit Deus super eos et equos rorem coelestem,
cujus dulcedine ipsi et equi eorum ita refecti sunt per triduum
et fortificati, quod inventos Saracenos superaverunt et
fugaverunt eos et bona eorum diripuerunt.
De cedro Libani, cap. 35.
Cedrus quædam in Libano plantata eminens et excelsa
super omnes apparebat, ita quod multi adscendebant in
montem videre eam. De qua visione lætificati cedrum
multipliciter commendabant. Ea propter cedrus sublimari
coepit dicens intra se: a cunctis nimium laudata sum propter
quod sum laudanda, sed puto, quod, si virgulta et arbustula,
quæ circa me sunt et virescunt et crescunt, præcisa et
eradicata fuerint, maxima apparebo; idcirco tutius est,
antequam eleventur, humiliare ac mutilare ipsa, ne gloriam et
honorem meum auferant. Et hoc dicens cuncta virgulta et
arbustula, quæ circa se pullulabant, præcidit et eradicavit, pro
quo denudata apparebat. Non post multos dies chorus
[boreas?] de Libano flavit et cedrus superba evulsa et
exstirpata et curvata est dicens: nihil sunt superiores, si non
possident minores, sed multi hoc credere negligunt, imo soli
magni cupiunt apparere ac minores exstirpare. Prout per
similitudinem dicitur, quod oliva et canna litigabant simul, et
dixit oliva cannæ: tu misera es et inutilis, ego vero oleum
ministro servituti hominum, Cui canna: cito videbis, cujus
utilitatis sum! Et repente magno agitata vento in utraque parte
flectebatur et nihil mali passa est. Tunc dixit canna olivæ: plus
valet debilis cum utilitate quam fortis cum superbia. Puer
enim, cum nascitur, exemplum nobis dat humilitatis, quia
more bestiarum curvus et quasi cum quatuor pedibus nascitur
ad vivendum, qui comparatus est bestiis et similis factus est
illis. Nascitur enim flendo et non ridendo, ut dicitur Sap. VII°:
primam vocem omnium emisi plorans. Augustinus de civ. Dei:
puer, qui nascitur, a ploratu incipit nesciens quid mali sit
passurus. Solus Zoroaster risisse fertur et tamen ille risus
parum sibi profuit, fuit enim inventor artium magicarum, et
cum esset rex Bactrianorum, a Nino rege Assyriorum
interfectus est. Johannes etiam dixit, quod dominus flevit,
quando Lazarum suscitavit, ex eo quod amicum carissimum
propter alios salvandos ad hostilem vitam revocare cogebatur.
Unde etiam apud multos est consuetudo, ut dicit Solinus,
quod, quando puer nascitur, a parentibus et propinquis
defletur, quando vero quis moritur, ad tumulum cum tripudio
portatur.
De duabus arboribus, dial. 36.
Arbores duæ in cacumine uno simul pullulabant, tamen
una pulcherrima in situ et foliis et fructibus, alia vero deformis
in omnibus erat. Ad arbores istas multi convenerunt, qui
videntes tantam dissimilitudinem in arboribus illis dixerunt:
justum est enim illam turpissimam arborem præcidere, quæ
tantum deturpat decorem alterius. Cumque præcidere
voluissent, arbor illa loquuta est eis dicens: o prudentes viri,
scriptum est in lege, Levit. XIX°: justa judicia proximo tuo!
Cum enim dominus pergeret contra Sodomam, ut impios
judicaret, ait Abrahæ, Gen. XVIII°: clamor Sodomorum
multiplicatus est, descendam et videbo, utrum clamorem, qui
venit ad me, opere compleverunt, quasi dicat: mala hominum
non semper credite, antequam probetis, inde est, quod judex
soli sibi peccatum notum punire nou potest. Unde dictum est
Joh. VIII°: nemo te condemnavit, mulier? Nemo, domine. Nec
ego te condemnabo. Ergo nolite me condemnare ante
probationem fructuum meorum, quia ait salvator Matth. VII°: a
fructibus eorum agnoscetis eos. illi autem steterunt hoc
audientes et de sapore fructuum eorum temptaverunt, cumque
de pulchrioribus gustassent et saporem in eis mimime
reperirent, maledixerunt eis ac de turpioribus edebant. Cum
autem saporem delicatum invenirent et pacatum odorem,
Deum et fructus collaudaverunt dicentes: est scientia probare,
antequam sententiare. Quia, ut dicit Isidorus, nullum
condemnes ante judicium, ante proba et sic judica. Ante ergo
probare debes quam sententiare. Et Gregorius: qui justum
dammat, mortificat. Et qui reum supplicio conatur exsolvere,
non victurum nititur vivificare. Nunquam judex aliquam
sententiam in ira et sine examinatione ferre debet, quia dicit
Prov.
XXVII°: ira non habet misericordiam. Unde refert Valerius libro
VI cap. II°, quod cum Philippus rex vino temulentus esset,
sinistram sententiam contra quamdam viduam protulit, quæ
ad ipsum accedens dixit, se appellare a Philippo ebrio ad
Philippum sobrium. Qui cum vinum digessisset, sententiam
revocavit. Similiter fertur de peccatrice muliere, quod judicata
a crudelitate Ptholomei sapientissimi regis Ægypti, impavida
appellavit ad benignitatem dicti regis, qui postea considerans
revocavit sententiam dicendo, quod ejus benignitas et
mansuetudo pietatis ex ipso jure debeat præcedere
crudelitatem.
De delphino et anguilla, dial. 37.
Delphinus piscis est, de quo dicit Isid. libro Ethim. XII°
delphini certum habent, quod voces hominum sequantur vel
quod ad simphoniam gregatim conveniant. Nihil in mari
velocius istis, nam plerumque salientes naves transvolant.
Quando autem præludunt in fluctibus et undarum se motibus
saltu præcipiti ferunt, tempestates significare videntur. Hi
proprie simones nominantur. Est etiam delphinorum genus in
Nilo, dorso serrato, qui cocodrillos tenera ventrium secantes
interimunt. Delphinus autem quidam cum in marinis fluctibus
inveniret anguillam, eam occupavit, unde ipsam persequi
inchoavit. Sæpe enim eam apprehendebat, sed propter
lubricitatem anguillæ retinere non valebat. De quo plurimum
tristabatur. Anguilla autem volens sibi illudere ab ipsoque
evadere, callide loquuta est ei dicens: o delphine mirabilis,
doleo de te, quod nimium fatigaris et tristaris post me
natando, sed in vanum laboras, non enim in profundo
aquarum me in perpetuum capies, sed perge mecum ad
paludem et in sicco et ad libitum me habebis. Delphinus
autem insipiens propter furiam et gulositatem suam post illam
natare coepit, volens eam omnino delere. Anguilla vero, dum
ad paludes eum duxisset, in siccum descendit dicens:
adscende ad me, quia a radicibus herbarum retinebor et tu de
me satiaberis. Delphinus autem saltum dedit, ut anguillam
raperet, sed ipsa sub terra latuit et delphinus in sicco
permansit. Inter hæc quidam piscator advenit et delphinum
transvibravit dicens: qui cum inimico vadit, non est mirum, si
tunc cadit. Ergo
cave tuum inimicum humilem et noli credere ei, sed ab ipso
caveas, ne te decipiat. Ait enim Seneca: inimicum humilem
doctum est metuere. Narratur enim in morali dogmate
philosophorum, quod Xerxes
See footnote 13
rex Medorum indidit bellum
contra Græcos collegitque innumerabilem exercitum. Propter
quod illi dicebat unus de suis: Græci non exspectabunt tuum
magnum exercitum, sed ad primam famam adventus tui terga
monstrabunt. Alius dixit, timendum esse, ne urbes desertas et
vacuas inveniret rex, et ideo virtutem exercitus sui non posset
ostendere. Alius dicebat, angusta classibus esse maria
militibus, castra campestria peditibus coelumque sagittis
Medorum. Dum in hunc modum regem concitarent et nimia
sui æstimatione inimicos sperneret, dixit Damacus
philosophus: multitudo ista, quæ tibi placet, tibi metuenda.
Verum est enim multitudinem maximam populi nunquam
posse regi, nec diu potest durare, quod regi non potest; nihil
tam magnum, quod perire non possit. Contigit autem quod
prædixit Damacus, quia ille tam grandis exercitus propter sui
securitatem ac defectum providentiæ et regiminis fuit devictus
a paucis sapienter ordinatis et cautis.
De Syrene et lubrico, dial. 38.
Syren est monstrum maris, quia ab umbilico desuper est
ut pulcherrima virgo, inferius autem piscis tota. Hæc syren tam
dulciter cantat, quod propter dulcedinem cantus illius nautæ
gubernacula relinquunt et obdormiunt, ea propter multi
periclitantur. Quidam autem impudicus et luxuriosus navigans
per mare intuitus est Syrenem pulcherrimam, quæ statim
ipsam concupiscens ad luxuriam proclamavit. Syren autem
magis dulciter clamabat et cantabat, se quoque parabat, ut
hunc lubricum deciperet, et ait: ut intueor me diligis, sed si vis
mecum concumbere, descende in fluctibus et ad libitum
corpore meo perfrueris. Erat enim hic ita a luxuria
inflammatus, quod quasi nil de se sciebat. Idcirco misit se in
marinis undis, ut cum ipsa cubaret. At illa hoc intuens ipsum
in undis reliquit periclitari per mareque natavit, ut
solebat dicens: vir qui mulieri credit, laqueum sibi tendit.
Caveant ergo impudici, ne propter speciem mulierum similiter
pereant, quia propter speciem mulieris multi perierunt, Eccl.
IX. Unde consulens ipse dicit ibidem: virginem ne
concupiscas, ne forte scandalizeris in decore illius. Hoc enim
periculum considerans Job XXXI° dicebat: pepegi foedus cum
oculis meis, ut ne cogitarem de virginibus. Propter quod dicit
Bernardus: vultus mulieris sagitta venenata est, vulnerat
animam et mittit venenum. Unde cum Paris Helenam duxisset
uxorem, philosophi quidam ad eam videndam pergentes et
ejus pulchritudinem videntes operuerunt oculos dicentes:
fugiamus, fugiamus! Sic enim naturaliter magis nocet animæ,
respicere mulierem pulchram quam foedam. Pront refert
quidam, quod Demoritus philosophus sibi oculos eruit. Et
hujus causa triplex ab aliis philosophis assignatur, prima quod
visus ipsum a meditationibus interioribus impediebat, secunda
quia malos florere nimis impatienter videbat, tertia quia
mulieres sine coucupiscentia videre non poterat.
De vento marino guloso valde, dial. 39.
Ventus marinus est bellua maris, quæ in aquis et in terris
cibum sibi quærit et in undis mergitur ut piscis, in littore
quoque pergit ut fera. Quidam autem ex his, cum inveniebat
cibum aquosum in terris, eum edebat, ne a belluis marinis
raperetur sibi. Dum vero cibum terrenum capiebat in agris,
eum manducabat, ne a feris sibi raperetur. Sic enim semper
faciens nulli petenti largiebatur, propter quod omnibus odiosus
erat in terra. Tempus afflictionis, id est senectutis, advenit et
ipse senex et impotens effectus est ita, quod nec multum
natare per mare nec ire per humum valebat. Quapropter
egenus et famelicus factus elemosinam petebat. Sed quia de
suo nunquam ulli dederat, nullus de suo aliquid ei porrigebat
dicens: vere debet [egere], qui de suo non vult dare. Sic enim
multi propter avaritiam et gulositatem de suo petentibus largiri
nequeunt timentes, sibi deficere necessaria. Sed sicut dicit
Gregorius: terrenæ substantiæ pro hoc, quod pauperibus
distribuuntur, multiplicantur. Et idem: qui elemosinam tribuit,
plus accipit, quam impendit, Proverb.
XXXIII°: qui dat pauperi, non indigebit, qui despicit
desperantem, sustinebit penuriam. Cum quidam prædicaret
apud sanctum Victorem, quæsierunt monachi, quare sic
essent pauperiores et magis gravati debitis quam
consueverant, cum tum parcius viverent et majores perciperent
reditus. Quibus ille respondit, quod verum procuratorem
habebant in domo, qui omnia eis necessaria procuraverat, sed
quia cum quodam suo socio de abbatia injuste expulso
exierat, de cætero non rediturus (esset)
See footnote 14
, nisi ille revocaretur,
sed si servarent hospitalitatem solitam priorem, rediret et
redderet abundantiam, dicente Deo: date et dabitur vobis,
Lucæ VI°.
De quinque dentalibus et piscatore, dial. 40.
Dentales quinque juvenes pingues et virtuosi in marinis
fluctibus fluctuabant, sed quidam piscator inde transiens et
ipsos cernens retia sua tendit et paravit, ut ipsos caperet.
Dentales hoc intuentes dixerunt: bonum est simul pro viribus
natare ac retia illa disrumpere, ut nunquam pisces decipiant,
fortes enim sumus et hoc agere volenter possumus. Quidam
rumbus antiquus et sapiens in profundo quiescebat et hæc
audiens surrexit et ad eos perrexit dicens: filioli, stultitia est ea,
quæ cogitastis, consulo vobis, si salutem cupitis, retia evitate,
alioquin vos in retibus et laqueis constricti condolebitis!
Dentales vero, qui juvenes erant, de se confidentes consilium
senioris spreverunt et insimul pro viribus nataverunt ac in
retibus ferebantur cupientes retia disrumpere. Retia autem se
mollificantia
See footnote 15
ictum eorum minime receperunt, ipsi
postmodum capti complangentes lamentabantur dicentes:
bonum est credere majori et sapientiori. Ergo consilium do
cuilibet, quod attendat ad sapientum et seniorum consilium,
non ad stultorum et juvenum. Stulti enim stulta diligunt et sua
consilia ad stultitiam trahunt. Juvenes enim maturum sensum
non habent et juvenilia diligunt et eis inhærent.
Sicut dicit Job XIIO: in antiquis est sapientia et in longo
tempore prudentia. Unde præcipitur Eccles.: non te prætereat
narratio seniorum, ipsi enim didicerunt a patribus suis. Ut enim
ait Tullius de senectute: non viribus aut velocitatibus aut
ferocitate corporis res magnæ geruntur, sed consilio et
maturitate et scientia, dantes ei consilia plus agunt quam alii,
similes sunt gubernantibus in navi. Unde philosophi plus
valuerunt in bellis quam princeps in armis, ut dicitur Proverb.
XXIV°: cum dispositione initur bellum et erit salus, ubi multa
consilia. Et propter hoc Alexander obtinuit victoriam, qui
consilio gubernavit exercitum. Ut enim ait Trojus Pompejus li.
III°: Alexander cum ad periculosum bellum eligeret exercitum,
non juvenes robustos, sed veteranos, qui cum patre patruoque
militaverunt, elegit, ut non tam milites quam magistros militiæ
putaret. Milites quoque nonnisi sexagenarios duxit. E contrario
fuit de exercitu Darii; ideo ille victor, hic vero victus.
De lucio et basilisco, dial. 41.
Lupus marinus id est lucius habet in maxilla dextera
spinam ad modum crucis et si diligenter perscrutatus fueris,
invenies eam. Tolle ipsam et in panno lineo involve et porta
tecum et non captivaberis, et si captus fueris, non teneberis.
Hoc enim dicitur sæpe expertum. Basiliscus græce latine
dicitur regulus, eo quod sit, ut dicit Isidorus, rex serpentum.
Ipsum enim videntes fugiunt et timent etiam ipsi serpentes,
olfactu enim suo ipsos necat, flatu et etiam aspectu interimit
omne vivum. Ad ejus siquidem aspectum nulla avis illæsa
transit, et quamvis procul fuerit, ejus ore combusta devoratur.
A mustelis tamen vincitur, quas homines ad cavernas deferunt,
in quibus reguli delitescunt. Nihil enim sine remedio ille parens
omnium dereliquit. Unde visa mustela basiliscus fugit, quem
ipsa persequitur et occidit. Est autem in longitudine
semipedalis, albis maculis lineatus. Reguli enim sunt
scorpiones arentia quæque sectantes, et postquam ad aquam
perveniunt, hydrophobos et lymphaticos faciunt. Intoxicant
enim ipsas aquas et mortiferas reddunt eas. Vocatur enim
regulus a multis sibilis, nam sibilo occidit, antequam mordeat
sive
pungat. Huc usque Isid. Li. XII° cap. IV°. Plinius autem libro VIII
cap. XXII dicit sic: apud, inquit, Hesperios Æthiopes fons est,
qui a multis æstimatur caput Nili, juxta quem est quædam
fera, quæ catoblephas appellatur, corpore quidem modica,
omnibus membris iners, prægrave caput gerens et semper
habet despectum super terram; alias interfectio esset humani
generis, quia omnes, qui viderent ejus oculos, exspirarent.
Eadem basilisci serpentis vis est, quem Coronea provincia
gignit, corpus habens in longitudine magnitudine XII
digitorum, candida in capite macula velut dyademate
insignitur, sibilo omnes fugat serpentes, nec flexu multiplici
reliquum corpus impellit, sed celsus et erectus in medio
graditur et incedit, desiccat frutices et herbas exurit, non
solum tactu verum etiam sibilo et fiatu circumadjacentia omnia
destruit et corrumpit. Tantæ etiam est venenositatis et
perniciei, quod tangentes se cum hasta longissima sine mora
interficit et consumit. Hunc mustela domat et convincit, quia
Deo naturæ
See footnote 16
nihil placuit esse sine pari. Mors itaque basilisci
morsus est mustelæ et tandem mors basilisci dicitur esse
foetor basilisci. Et hoc quidem verum est, nisi mustela pastu et
fricatione rutæ herbæ contra talem mortiferum primitus
muniatur, ut dicit Aristoteles et etiam Avicenna. Primo igitur
mustela rutam, quamvis amaram, comedit et sic virtute succi
herbæ amaræ naturæ hostem intrepida aggreditur et devincit.
Et quamvis basiliscus irremediabiliter sit venenosus, quamdiu
vivit, in cinerem tamen combustus veneni malitiam perdit,
cujus cinis operationibus alkimiæ utilis creditur et maxime in
transmutationibus metallorum. Hic basiliscus perrexit ad ripam
maris et in habitu monachorum quasi religiosus, et vocavit
See footnote 17
ad se hunc lupum marinum dicens: o frater, ex quo tu es
signatus signo crucis, perfectus christianus es, idcirco accede
ad me, quoniam a te cupio doceri Christi fidem et baptisari, ut
æternum judicium evadere possim et æternis gaudiis frui
merear. Lucius autem intuens et eum agnoscens ait: o
hypocrita, cucullus non facit monachum, verba tua ini-
qua sunt et dolosa, non vis tu a me baptisari, sed cupis me
decipere et toxicare, ideo non audio te. Et hoc dicens
submersit se in undis et natavit eumque cum confusione
reliquit dicens: falsus et ingeniosus est hypocrita pomposus. A
talibus enim præcipit salvator nos præcavere dicens Matth. X°:
cavete ab his, qui veniunt ad vos in vestimentis ovium,
intrinsecus autem sunt lupi rapaces. De quibus ait Isidorus:
hypocritæ vero in occulto mali sunt et palam se bonos
ostendunt. Quibus bene divina voce dicitur Matth. XXIII°: de
vobis, hypocritæ, quia similes facti estis sepulcris dealbatis,
quæ foris quidem apparent hominibus speciosa, intus vero
sunt plena ossibus mortuorum. Ita et vos foris apparetis
hominibus justi, intus vero pleni estis avaritia et iniquitate.
Legitur quod, cum beatus Hilarius ivisset ad disputandum
contra hæreticos, diabolus in specie servientis portabat ei
cuppam, et alias in multis obsequiis existens ei quasi
compatiens rogavit, ut minus lympharet vinum propter vitæ
laborem. Quod cum fecisset, ut purum biberet, ei suasit,
deinde ut carnes comederet, et sic immutata poenitentia cum
venisset ad quandam villam, dixit ibi esse quandam religiosam
affectantem ei loqui, et habito ad invicem colloquio illectus est
ab ea vir sanctus et quærebat lapsum, sed revelante Deo et
beato Martino, hoc esse opus diabolicum, ad ipsum venit et
subito dæmonem effugavit, detegens eum, sicque Deus
Hilarium per beatum Martinum liberavit.
De sturione, qui ad mare perrexit, dial. 42.
Sturio quidam magnus et famosus in flumine Padi, qui est
in Lombardia, morabatur, quem propter excellentiam suam et
fortitudinem cuncti pisces Padi verebantur. Ipse vero erectus
ait intra se: quid mihi est ad pisces tam viles sociare et ab
ipsis laudem et honorem recipere? Melius est, ut pergam in
mare magnum et spatiosum, ubi sunt reptilia, quorum non est
numerus, et belluæ magnæ marinæ atque diversæ, quia ab
ipsis propter magnificentiam ero sublimatus et famosus inter
magnos Et hoc dicens de flumine exivit et in mare natavit. Dur
autem in mari natavit et belluas maximas et ferocissimas
intueretur, poenituit quamplurimum propter ad-
spectum earum. Cupiebat enim redire, nesciens quid ageret,
propter furorem bestiarum. Interea felchus, quod animal est
marinum vitulus appellatus, ferocissimus intuens eum dixit:
quare non verecundatus es progredi inter magnos sine eorum
licentia? certe non eris impunitus! Et hoc dicens super eum
adscendit et ipsum suffocavit dicens: omnes per hunc se
castigent, ne levare se satagant. Ergo cum aliquis est in loco
satis honoratus et magnus, non studeat apparere inter majores
et potentiores nec se cum ipsis sociare studeat, quia, ait
Seneca, non potest parva res cum magna stare;
gubernaculum, quod alteri navi magnum est, alteri exiguum
est. Fabula est, quod cum rana videret bovem magnum et
pinguem jacentem in pascuis, desideravit fieri magna ut ipse.
Unde inflavit se dixitque filiis suis: sumne ego magna ut bos?
Illi autem dixerunt: non. Rana vero magis se plus inflavit, ut
fieret magna ut bos. Et fracta est pellis ejus et exspiravit. Unde
nullus exemplo ranæ se erigat plus quam deceat, ne similiter
pereat. Quia dicit Isidorus: ommis superbia tantum in imo
jacet, quantum se erigit in altum. Nam propter superbiam
angelus factus est diabolus, rex autem Saulus factus est
dæmomiacus, homo vero, id est Nabugodonosor, factus est
quasi vitulus.
De murenula et cocodrillo, dial. 43.
Murenula, dicit Brito, piscis est quidam similis anguillæ.
Hæc cum inveniret filios cocodrilli, qui est bestia fluvialis
similis lacertæ, eos jugulavit et abiit. Cocodrillus autem dum
rediret et filios prostratos cerneret, ultra quam credi potest,
amaricatus doluit ac modis omnibus filios vindicare peroptavit.
Unde loricatus incedebat, ut murenulam devoraret. Quadam
vero vice invenit serpentem crudelem ac venenosum, quem
credens esse murenulam, ipsum aggressus est dicens: modo,
maledicte, evadere non potes, filios meos sine causa
perdidisti, nunc te perimam et consumam. Cui anguis: cave
tibi, quia non sum murenula, sed vipera sum toxicosa; si tu es
ausus ingredi ad me, te cito veneno inficiam. Et cocodrillus:
nunc latere mihi non potes, non es tu anguis, sed murenula,
quia factus es ut illa, et ideo te mactabo. Dum autem ad illum
procederet, ut eum vita privaret, serpens se fortificavit
ipsumque momordit et intoxicavit dicens: cum ignoto proeliari
nullus debet nec rixari. Sic enim nullus cum ignoto sive
despecto certamen assumat, quia in persona virtus non est,
sed in corde ac ingenio. Bellator Goliath despexit David, sed
ab eo interfectus est, primo Regum XVII°. Cave etiam propter
iram et cupiditatem vindictæ proelium inire, quia iratus semper
putat, se plus posse super omnes, ideo minoratur. Unde
Seneca: semper iratus plus putat se posse quam possit. Et
idem: legem solet oblivisci iracundia; unde philosophus: lex
videt iratum, iratus non videt illam. Ea propter abscindenda est
ab animo, quia sicut dicitur Prov. XXVII° ira non habet
misericordiam. Propter hoc nunquam judex aliquam
sentententiam iratus proferre debet. Legitur in Chronicis
imperatorurn, quod Otto primus cum in paschali solemnitate
principibus suis convivium præparasset, antequam sederet,
cujusdam principis filius more puerili de mensa ferculum
accepit, quem dapifer iratus juste prostravit. Quod cernens
pædagogus pueri turbatus ipsum dapiferum mox peremit.
Quem cum sine audientia Cæsar motus condemnare vellet, ille
Cæsarem ad terram dejecit et suffocare coepit. Qui dum de
manibus ejus vix erutus fuisset, ipsum reservari jussit, se
culpabilem clamans, quod justo debitum honorem non detulit.
Unde ipsum libere abire permisit.
De lucio et trincha, dial. 44.
Piscator quidam piscabatur, unde escam inhamatam
piscibus ostendebat, lucius autem et trincha intuentes escam
ipsam plurimum peroptabant, sed lucius ingeniosus dixit
trinchæ: esca hæc delicata et optima apparet, tamen puto,
quod ad pisces decipiendum sit posita, igitur eam dimittamus,
ne propter appetitum gulæ corruamus. Trincha quoque ait:
non est bonum, morsellum tam optimum propter unum
timorem dimittere, prius ego temptabo ipsum et cum
dulcedine epulabor, tu vero præstolare eventum rei. Dum
autem escam deglutiret, sensit insidias hami et cupiebat
redire, sed piscator eam ad se traxit. Lucius autem fugiens
inquit: nos de malo corrigamur, socii, ne pereamus. Ita et nos
corrigere debemus
cum alieno malo. Sicut ait Catho: malum vicini tui te castiget.
Et Seneca: bonum est fugienda adspicere in alieno malo.
Idem: ex vitio alterius sapiens emendat suum. Unde ille
sapiens est, qui bene scit negotia sua disponere et per aliorum
exemplum sibi præcavere a malis. Prout refert Esopus, quod
quidam leo industriose debilitatus erat recumbens in cavea
sua, ad quem veniebant bestiæ, ut visitarent eum, et dum
appropinquarent ad eum, rapiebat et edebat. Venit autem ad
ultimum vulpes causa visitationis, stans deforis ad portam
caveæ, timebat enim appropinquare leoni. Cui leo: veni huc,
soror mea, ut grata possim tecum miscere colloquia. Cui
vulpes: video quidem vestigia intrantium, led redeuntium nulla
possum videre.
De regina et hydro, dial. 45.
Regina est piscis squammosus, qui in fluminibus capitur,
et dicitur a rego, regis, quia valde se bene regit. Ad hanc
reginam processit hydrus, qui est serpens aquosus habens
plura capita, et ait: o regina pulcherrima, es mihi præ omnibus
dilecta! idcirco volo me tecum sociari ac in conjugio
matrimoniari ideoque amicabiliter venio ad te. Cui regina: hoc
enim fieri non potest, quia non convenit, scriptum est enim
Eccles. XIII° omne animal diligit simile sibi, sic et omnis homo
proximum sibi. Ommis caro ad similem sibi conjungetur et
omnis homo similis sibi sociabitur. Ergo quia non es tu de
genere meo, nunquam tu mecum sociaberis. Hydrus autem
derisus atque deceptus revertitur dicens: sum confusus et
rejectus, propter quod nunquam ero lætus. Sic quilibet
christianus respondere debet diabolo, qui est serpens antiquus
callidior cunctis animantibus, quæ sub coelo sunt. Gen. III°:
recede a me, quoniam non es tu de genere meo, id est de
genere electorum. Quia, sicut dicitur Jac. IV°: resistite diabolo
et fugiet a vobis. Et apostolus: estote ergo fortes in bello et
pugnate cum antiquo serpente. Pugnare ergo debemus contra
eum, qui debilis resistentibus est, pront dicit Isidorus: in oculis
carnalium diabolus terribilis est, in oculis vero electorum terror
ejus vilis est. Prout legitur in Vitis patrum, quod quidam frater
reversus ad seculum omnibus flagitiis et luxu-
riis se exposuit et tandem poenitens in quodam sepulchro se
maceravit. Quem dæmones temptantes promittebant ei
divitias et scorta. Ad ultimum vero verberaverunt eum usque
ad mortem. Cumque immobilis et in fletu permaneret,
clamaverunt dæmones: vicisti, monache, vicisti! et fugierunt.
Ille autem cogitans eorum malitiam et iniquitatem proposuit:
potius vellem mori quam dæmonibus obedire. Et tunc quasi
angelus Dei mutatus est ad exemplum multorum.
De carpione et trimallo, dial. 46.
Pisces fluviales in quadam solemnitate post convivium simul
spatiabantur in magna tranquillitate et pace, sed carpio
inchoavit festum perturbare se erigendo et dicendo: super
omnes dignus sum ego landari, quia caro mea ultra quam dici
potest, est aromatizata et delicata, non ego in fossis et
paludibus nutrior sive stagnis, sed in lacu magnæ Gardæ
See footnote 18
educatus sum, propter quod debeo inter vos principari.
Trimallus piscis est nomen habens ex flore. Timus
See footnote 19
enim flos
appellatur, et hic piscis marinus est, ut dicit Isidorus, libro
Ethim. XII° et cum sit specie gratus et sapore jucundus, tamen
sicut flos fragrat et corpore odorem spirat. Hic piscis hoc
audiens indignatus prosiliens ait: non est ita, ut dicis, quia ego
ultra te rutilo in odore et sapore, quis potest mihi assimilari?
Qui me invenerit, thesaurum habet; si tu in lacu Gardæ
tantummodo moraris, ego in spatiosis fluminibus! Sic inter eos
lites et contentiones eraut, quapropter festum in turbationem
versum est, quoniam quidam fovebant partem unius, quidam
partem alterius, ita quod volebant se simul dilaniare. Interea
truta piscis est quidam semper motus ad trudendum. Hæc
ergo truta, quia docta et antiqua, loquuta est dicens: fratres,
non est bonum proeliari propter vanos laudatores. Non enim
me laudo, cum sim laudanda, quoniam scriptum est: os
alienum te commendet et non proprium, quia omnis laus in
proprio ore sordescit, idcirco melius est, ut isti, qui se laudant,
vadant ad judicem marinum, id est delphinum, qui est justus
judex et rectus timens dominum, quia hoc recte terminabit.
Placuit sermo inter omnes. Et isti duo ad delphinum
perrexerunt, hoc omnia intimantes ac pro posse se
collaudantes. Quibus delphinus: filioli, nunquam vos vidi,
propter quod in fluminibus latitatis, ego autem in marinis
fluctibus versor. Unde recte hoc terminare minime possum, si
de vobis prius non temptavero. Et hoc dicens saltum dedit et
eos deglutivit inquiens: nullus debet se laudare super omnes
nec salvare. Sic nonnulli se ipsos semper laudant et opus
suum commendant, cupientes se propter vanitatem et
superbiam super omnes erigere, sed justi et humiles se ipsos
vilipendunt. Et ut dicit Gregorius: tunc opera nostra per merita
crescunt, cum apud nosmet ipsos par humilitatem decrescunt.
Unde Job XXXI°: si osculatus sum manum meam ore meo,
quæ est iniquitas maxima. Manum suam osculatur, qui laudat,
quod operatur. Ideoque veritas nos instruit dicens Luc. XVII:
cum feceritis omnia, quæ præcepta sunt vobis, dicite, servi
inutiles sumus, quod debuimus facere, fecimus. Fabulatur
enim, quod volucres invenerunt nidum ex rosis et floribus
ornatum, et dixit aquila rex avium, quod nidus ille daretur avi
nobilissimæ. Et fecit vocari volucres coeli et quærebat ab
omnibus audientibus, quæ esset avis pulcherrima. Respondit
cuculus: cuculus. Et iterum quærebat aquila, quæ esset avis
fortissima. Et respondit cuculus: ego. Et aquila indignata ait:
cucule infelix, semper te ipsum laudas et nunquam alium
commendas, et tamen nec es pulcherrimus nec velocissimus
nec fortissimus, nec bene cantas, sed semper idem clamas, et
ideo sententiam damnationis do contra te, quod nec istum
nidum nec alium unquam habebis. Sic plerique semper se
ipsos laudant semperque cum cuculo cantant.
De rana et cancro, dial. 47.
Rana, dum videret cancrum in ripa flumimis natare, ait:
quis est hic tam turpis et deformis, qui ausus est aquam
meam turbidare? Ex quo sum fortis et potens in aquis et in
terris, ad ipsum procedam et effugabo. Et hoc dicens saltum
dedit et cancrum aggressa
See footnote 20
est dicens: quare non erubuisti,
miser, ingredi in requiem meam? cum sis despectus et niger,
non es confusus foedare aquam lucidam et præclaram?
Cancer autem, ut facit, retro se trahere coepit dicens: noli,
soror, talia dicere, quia pacem et amorem cupio tecum
habere, noli ergo ingredi super me. Rana quoque intuens eum
retroire, credidit, quod propter timorem illius hoc ageret, unde
magis coepit eum verbis et actibus molestare, dicens: noli
retrahere te, turpissime, quia evadere non potes, hodie carnes
tuas piscibus dabo. Et hoc dicens saltum dedit volens ipsum
mactare. Cancer autem videns, quod evadere non posset, se
convertit et ranam cum grillis momordit et dilaniavit dicens:
debet fortiter bellare, qui non potest evitare. ita quilibet pro
posse suo debet fugere bellum et quæstionem. Sed si omnino
vitare non potest, antequam permittat se interfici vel mori, pro
viribus pugnet contra impugnatores. A talibus enim petebat
psalmista eripi et liberari dicens Ps. LVIII°: ab insurgentibus in
me libera me, domine. Et post orabat tales deleri inquiens Ps.
LXVII°: dissipa gentes, quæ bella volunt, non enim solummodo
pro nobis pugnare debemus, sed pro parentum defensione et
pro republica salvanda. Prout ponit Valerius Li. V. cap. IV°,
quod, cum Darius rex fines Scytharum invasisset, miserunt ei
Scythæ, quod depopulationem agrorum et vinearum
æquanimiter tolerarent, sed si sepulchra parentum tangeret,
tunc potentiam Scytharum et vires sentiret, quia pro eorum
defensione mori sunt parati et pro republica salvanda. In
tantum parentes et patriam zelare debemus, quod morti nos
exponere decet. Unde refert Valerius L. V. cap. VII°, quod cum
Codrus, rex Atheniensium, ab hostibus urgeretur, cepit ab
Apolline responsum, quod exercitus suus victoriam obtineret,
si ab hostibus suis se occidi permitteret. Quod responsum
cum etiam hostibus innotuisset, præceperunt, ne quis Codrum
tangeret. Tunc ille mutato habitu ad hostes processit et
quemdam ibi militem falce percussit, qui percussus mox in
eum irruit et continuo occidit. Cognito vero corpore Codri
continuo hostes oraculi memores fugerunt omnia relinquentes.
De piscatore et pisciculo, dial. 48.
Piscator quidam dum piscabatur, cepit pisciculum
quemdam et, cum vellet ipsum jugulare, vociferatus est
dicens: o piscator miserere mei, parvum de me habebis
lucrum, si me interficis; sed si me abire permittis promitto Deo
et tibi, quod plurimum te faciam lucrari, quoniam ad te
quotidie revertar cum magna societate piscium ac in retibus
tuis multos introducam. Cui piscator: quomodo te cognoscere
potero inter tot pisces? At ille: parum præscinde mihi de
cauda, ut me inter alios cognoscas. Credidit ergo piscator,
præscidit illi caudam et dimisit, pisciculus vero ingratus
semper, cum piscabatur homo, eum impediebat et pisces ab
eo propulsabat dicens: fratres, cavete a seductore illo, qui me
seduxit et caudam meam præscidit; sic enim faciet vobis, si
non caveatis, et si mihi non creditis, vel operibus credite. Hæc
autem dicens ostendebat caudam præscissam. Pisces vero
ipsum abhorrebant et ab ipso quam citius fugiebant, piscator
autem nunquam amplius piscabatur, propter quod in
paupertate degebat. Accidit quoque, quod piscator longius
post pisciculum illum cum aliis piscibus cepit ipsumque
agnoscens trucidavit crudeliter dicens: ille qui manet ingratus,
justum est, si sit mortificatus. Sic enim multi ingrati reddunt
semper mala pro bonis. Quibus loquitur Prov. XVII: qui reddit
mala pro bonis, non recedet malitia de domo ejus. Hæc est
enim magna ingratitudo indigna meritorum, de qua dicit
Bernardus: ingratitudo inimica est animæ, exterminatio
meritorum, virtutum dispersio, beneficiorum perditio.
Ingratitudo inimica est animæ, ventus urens, siccans sibi
fontem pietatis, rorem misericordiæ et fluenta gratiæ. Contra
ingratos et non cognoscentes beneficia potest referri illud
exemplum illius villani, qui quotidie ibat ad silvam cum suo
asello quique etiam invenit quemdam draconem oppressum a
quadam arbore, quem ipse liberavit. Draco vero postea voluit
comedere asellum dicens, quod omnia maxima servitia
perduntur. Sed villanus habuit consilium cum vulpe, quæ
reduxit draconem ad pristinum locum et liberavit villanum et
asinum. Item exemplum Girardi Teneosi, qui erat quasi stultus
et nihil habebat nisi unum gnatum, id est filium, qui videns
omnes euntes ad imperatorem dona ferentes, ait intra se:
vadam et ego ad im-
peratorem ei dona ferendo, ut decet dominum meum. Et
invenit primo Centaurum - Centaurus est animal, inferius
equus, superius homo, velox in cursu ut equus - deinde
ursum, super quem sedit et donavit ipsos imperatori ex parte
domini sui. Cui imperator transmisit multa dona ipsumque
valde ditavit. Deinde gnatus finxit se esse mortuum et probavit
patrem suum invenitque illum non curantem de se, pro quo
eum plurimum vituperavit. Unde Gregorius: non est dignus
dandis, qui non agit gratias de datis. Et Augustinus: quod
Deus dederat gratis, tulit ingratis
See footnote 21
.
De aquila et avibus et leone et aliis bestiis, dial. 49.
Aquila cum avibus vallata et castrametata in campestribus
cum leonibus et bestiis proeliabatur. Quotidie enim simul
conveniebant ad certamen et ex utraque parte concurrebant
multi. Interea vulpes clam vocavit hirundinem dicens: modo
est tempus nos redimendi, possumus enim de principibus
nostris videre vindictam, qui nobis dominantur, agamus
sagaciter, quod ipsi simul proelientur seque perimant. Hoc
hirundo facere consensit et ad aquilam convolavit eamque
plurimum magnificavit dicens: tu es regina avium et
imperatrix, si attendere vis consiliis meis, eris etiam princeps
et dux ferarum. Consensit aquila et promisit consulta tenere,
hirundo autem rediens ad vulpem cum ipsa et cum aliis
ordinavit, quod aquila simul cum leone dimicaret, et quis
eorum victor esset, princeps et dux esset avium et ferarum.
Cum autem in agone contenderent, alt aquila: o nobilitas
leonina, si bene prospexeris, seducti sumus a falsis consiliariis,
ipsi peroptant a nostro dominio liberari, propterea nos ad
certandum incitaverunt, certe melius est, ut dominetur quilibet
generi suo, quam nos per fallaces perimere. Hoc autem
credidit leo et pacificati sunt simul dicentes: sunt iniqui
seductores falsi consiliatores. Caveant ergo principes a talibus,
ne cito se moveant ad verba composita, quia multi seductores
reperiuntur. Ait enim Seneca: ad rem movearis et non ad verba
composita. Servare enim se debet quilibet ac præcavere, ne a
falsis con-
siliariis decipiatur. Propter quod præcipitur Prov. XXVII: a
consiliario malo serva animam tuam. Debet enim princeps
habere intelligentiam periculorum circumstantium et specialiter
ex seductione
See footnote 22
ipsorum adulantium. Sunt enim adulatores
Syrenæ blandis vocibus seducentes Ysai. XIII et Syrene in
delubris voluptatis; a quibus et summe oportet cavere ac
eorum fallacias intelligere. Unde Speusippus philosophus
nepos Platonis adulanti legitur dixisse: adulator, desine, nihil
proficis, cum te intelligam.
De aquila, quæ citavit omnes volucres, dial. 50.
Aquila citavit capitulum alitum et dum simul manerent et
errata corrigeret, ecce venatores apparuerunt tendentes retia et
laqueos, ut de avibus caperent. Hæc intuens aquila et
periculum agnoscens per præcones suos conclamari fecit, ut
omnes alites sequi deberent vexillum aquilæ et simul cum ea
convolare, si evadere cupiant. Illæ vero, quæ obedientes
fuerunt et cum ipsa volaverunt, evaserunt, sed fuerunt
quædam gulosæ et inobedientes, quæ escas intuitæ sunt et
eas concupiscentes in laqueos convolarunt, unde irretitæ et
illaqueatæ miserabiliter clamaverunt dicentes: qui non vult
obedire, debet nequiter perire. Ergo cavendum est vitium
inobedientiæ quia inobedientia confert mortem et
maledictionem in præsenti et poenam in futuro. Unde fuit
dictum Adæ Gen. III: quia comedisti de ligno, quod tibi
præceperam, ne comederes, maledicta terra in opere tuo
spinas et tribulos germinabit tibi. Dictum fuit etiam Sauli regis
primo Reg. XV: pro eo quod abjecisti sermonem domini,
abjecit te dominus, ne sis rex. Propter quod dicit Bernardus:
magnum est vitium inobedientiæ, quia angelus coelum, Adam
paradisum, Saul regnum, Salomon perdidit amorem divinum.
Prout ait Valerins L. II° ponens exemplum, qualiter patres
puniebant filios militarem disciplinam non observantes.
Aurelius enim filium suum, quia non tenuit suum præceptum,
inter pedites fungi
See footnote 23
coëgit, quod fuit maximæ humiliationis.
Legitur in Chronicis Romanorum, quod cum Julius Cæsar in
perdomandis
hostibus quinque annorum spatium sibi permissum
pertransiret, licet gloriose triumphasset, honor tamen debitus
sibi denegatus est, nec urbem ingredi permissus est, quod
ultra terminum
See footnote 24
sibi præfixum moram contraxisset.
De herodio et milvo, dial. 51.
Herodius rapacissima avis est omnium volatilium major,
qui et aquilam vincit, ut dicit Glossa super illud Psalmistæ:
Herodii domus. Herodius per aërem spatiabatur volans, sed
milvus post ipsum sibilare coepit eumque depompare, item
vituperare
See footnote 25
, dicens: exspecta me, nephande, quia te totum
decalcabo, tu vis super omnes volucres dominari, sed omnes
de te ego vindicabo. Herodius autem in aëre volabat nec de
verbis fabulosis curabat. Sed milvus verba reciprocare
inchoavit. Propter quod Herodius ira inflammatus super ipsum
descendit et ungulis totum evisceravit dicens: qui vult infestare
fortem, perit atque quærit mortem. Ergo cernere possumus,
quod periculum est non modicum contra potentes verbosari
ipsosque infestare, prout dicit Eccles. VIII°: non litiges cum
homine potente, ne forte incidas in manus illius. Unde refert
Esopus, quod quidam lupus bibebat in flumine et agnus
quidam subtus bibebat cum eo simul, levavitque lupus post
eum dicens: turbas tu aquam potus mei. Cui agnus: domine,
non facio vobis injuriam neque turbo. Et lupus: mihi dampna
minaris; nescis quid fecit pater tuus, nondum sunt sex menses
P Cui agnus: tanto non vixi tempore. Tunc clamavit lupus: an
loqueris, furcifer (id est villane)
See footnote 26
? Ac irruit in eum ac devoravit.
Sic faciunt potentes seculi minoribus, quia sine occasione
devorant eos et disperdunt. Propterea dicitur: domino non
deficit occasio.
De grue, quæ volebat volare ad solem, dial. 52.
Grus erecta videns aquilam volare usque ad solem
ipsumque prospicere clare, ait intra se: pulchra sum ego et
magna ut aquila, volo evolare usque ad solem et irreverberatis
oculis
in ipsum prospicere ut aquila, posteaque magnificata ero ut
ipsa. Cumque se in astra erigeret, coepit ultra vires fatigari nec
ad solem attingebat nec etiam propter arrogantiam
descendere cupiebat, sed ultra suum posse sursum tendere
coepit. Quapropter nimium aggravata, non valens se
gubernare et ad solem volare, irremediabiliter corruit dicens:
qui ultra posse sursum tendit, contra velle post descendit. Sic
enim multi superbi et elati supra omnes convolare cupiunt et
quia superbia semper casum habet, contra suum velle
humiliabuntur, quoniam qui se exaltat, humiliabitur Luc. XIV°.
Unde Bernardus: qui se exaltat quantum potest, dejicietur
quantum Deus potest. Et Augustinus: si extollis te, Deus dejicit
te, si tu dejicis te, Deus elevat te; sententia Dei est, cui nec
detrahi potest vel addi. Qui se exaltat, humiliabitur etc., dicit
ipsa veritas, prout dicit Leo papa: videte fratres magnum
miraculum, altus est Deus, si erigis te, fugit a te, si humilias te,
descendit ad te. Refert Orosius libro V, quod Valeri[an]us
imperator octavus post Neronem propter superbiam et
infidelitatem suam excitavit persecutionem in cultoribus
Christi, per totum orbem cupiens delere nomen Christi et
conculcare. Unde interfici faciebat omnes, qui invocabant
nomen Christi. Cum autem pugnaret cum Sapore, rege
Persarum, victus est et captus cum toto exercitu suo et tradidit
illum Deus in manum Saporis propter superbiam suam et
factus est ei servus omnibus diebus, quibus vixit.
Quotiescunque vero ipse Sapor equum adscendebat, eum
prostratum primo pedibus conculcabat et equum postea
adscendebat.
De sterla, quæ cepit leporem, dial. 53.
Sterla avis est similis grui, magnum enim habet rostrum et
periculosum. Hæc cum rostro cepit leporem, sed dum esset
famelica, noluit prædam comedere dicens: volo prædam tam
excellentissimam aliis demonstrare, ut a videntibus sim
magnificata. Cumque ad conventum alitum prædam duxisset,
volucres fortiores prædam hanc concupiscentes rapuerunt nec
partem aliquam ei reliquerunt. Sterla vero cum moerore
famelica manens alt: qui vult rem suam pandere, cupit illam
perdere. Sic enim nonnulli vane gloriosi omnia, quæ possi-
dent, aliis volunt ostendere, ut pro hoc magis sint collaudati.
Sed, ut dicit Gregorius, prædari desiderat, qui thesaurum
publice portat in via. Sunt etiam multi, qui cuncta bona, quæ
agunt, aliis innotescere cupiunt. Quibus Augustinus loquitur
dicens: occulta, quod agis, quantum potes, quodsi ex toto non
potes, fit in animo voluntas occultandi. Et Gregorius: bonum
opus sic fiat in publico, ut tamen intentio sit in occulto. Item:
sub bestia, quam occidit, moritur, qui de victoria, quam facit,
gloriatur. Refert Esopus, quod lupus cepit hoedum de capris
tenerrimum. Cui dixit hoedus: lætare et gaude gaudio magno,
quia talem hoedum habes in tua potestate, sed antequam
comedas me, precor te, ut cantes, et dum cantabis, ego
saltabo. Ad hoc lupus coepit cantare et hoedus saltare. Quod
audientes canes impetum fecerunt in lupum, quem insecuti ad
hoc compulerunt, ut hoedum relinqueret, et hoedus fugit.
Exemplum est, quod quilibet bonis suis utatur silentio.
De strutione et cirurgico, dial. 54.
Strutio est avis magna et potens, pennata et alata, tamen
in astra elevare se non potest propter imbecillitatem alarum
suarum. Erat enim strutio quidam satis pulcher et decorus, qui
alas habebat fortissimas et venustas, tamen alis pennas duas
bajulabat retortas, de quibus plurimum tristabatur. Quapropter
ad cirurgicum perrexit dicens: satis egregius sum et venustus,
sed pennas istas retortas, volo, quod amputes mihi, quoniam
aliquantulum me deturpant. Cirurgicus autem pennas retortas
illi amputavit et cum tali unguento et alas unxit, quod aliæ
pennæ alarum ceciderunt. Propter quod semper impotens fuit
ad volandum. Strutio vero amaricatus usque ad mortem
ploravit dicens: sicut nos plasmavit Deus, stemus, nunquam
nos immutemus. Sic enim nonnulli curiosi et vani dum a
conditore suo satis sunt bene formati, non referunt gratiam
conditori, imo si aliquam maculam haberent in corpore,
student modis omnibus eam mederi, de maculis quoque
animæ nihil mederi procurant. Sed sicut dicit Augustinus: non
enim exteriorem pulchritudinem requirit invisibilis sponsus.
Ideo dicitur Prov. XXXI: fallax gratia et
vana est pulchritudo. De talibus ait Augustinus: ecce omnia
pulchra sunt cum hominibus et ipsi sunt turpes. Unde quidam
rex fecit convivium principibus suis, et cum non esset aliquis
angulus in domo ejus, qui non esset coopertus purpura et aliis
rebus pretiosis, affuit quidam philosophus. Qui cum vellet
exspuere, exspuit in faciem regis. Et cum ministri propter hoc
vellent eum ducere ad suspendendum, non permisit rex, sed
quæsivit a philosopho, quare hoc fecisset. Cui respondit: vidi
alia loca plena argento et auro et gemmis et purpuris pretiosis,
et ideo in barbam regis incrassatam et ex pinguedine et cibo
immundam exspui, non enim vidi locum minus nitidum. Quod
audiens rex compunctus est et humiliatus. Illi vero, qui se
decorant et ornant ex auro vel alio ornamento, cito
exspoliantur. Prout refert Esopus, quod quædam cornix
deformis et nigra, perrexit ad nuptias, sed antequam ad
nuptias intraret, a qualibet ave accepit plumam unam et
ornavit se. Erat itaque pulchra valde non natura, sed arte. Et
dum intraret domum nuptiarum, mirabantur cæteræ aves, quæ
illic convenerunt, pulchritudinem illius. Venerunt autem aves
illæ, quarum plumas furata erat, et acceperunt singulæ plumas
suas et sic cornix remansit nigra et deformis ut prius, Accidit
Parisiis, in generali processione, quod quædam simia
cujusdam dominæ trecias alienis crinibus, quas deferebat,
coram omni populo abstraxit, et turpis ac decapillata ad
modum cornicis depositis alienis plumis remansit, et judicio
Dei hoc accidit.
De falcone et gallo, dial. 55.
Falconem quidam miles habebat, cum quo plurimum
lætabatur, quem semper Super cirothecam gestans splendide
nutriebat. Quadam autem vice miles falconem in aërem
direxit, cupiens ipsum ad manum clamare post eum sibilabat,
ut rediret, falco autem descendere non volebat in terram.
Gallus hoc videns se sublimare coepit dicens: miser ego quid
facio semper turpiter in humo et luto pico? Nonne sum
pulcher et magnus ut falco? Certe super cirothecam volabo et
de cibo domini mei epulabor! Cumque ad cirothecam
volasset, miles sollicitus de falcone gavisus est et gallum cepit
et quam
citius jugulavit et carnem ejus falconi ostendens ad manum
reclamabat. Et falco hoc videns, tam delicatam carnem
cupiens, ad ipsam gaudenter se declinavit dicens: non est
sensus, se levare in statu suo, sed pausare. Sic enim homo
agere debet, humiliter residere in statu suo, non oculos ad id,
quod n decet, tendere. Propter quod dicitur Prov. XXIII:
prudentiæ tuæ pone modum, altiora te ne quæsieris et fortiora
te ne scrutatus fueris. Et Seneca: id quære, quod invenire
potes, id disce, quod potes scire. Refert Esopus, quod quidam
nobilis homo habebat unum caniculum lætum, parvum et
unum asinum. Asinum mittebat ad molendinum ad graviora
opera, caniculus vero cum domino suo ludebat, quem de
propria scutella pascebat. Videns autem asinus se fatigari et
canem blanditiis foveri, coepit intra se cogitare: iste catulus
nihil facit, nisi quod pedibus calcat dominum suum et lingua
lambit et sic diligitur, volo et ego sic agere. Et elevans pedes
anteriores misit super humeros domini et sua voce tonabat.
Dominus autem timens clamare coepit et servitores venerunt
cum baculis et fustibus et verberaverunt eum usque ad
mortem. At ille Cogitans dixit: melius mihi erat quiescere
quam sic agere, quia nihil lucratus sum nisi verbera. Unde in
hoc docemur, quod homo non agere debet, quod naturaliter
non potest facere. Unde quidam: nemo audet feliciter, quod
natura negat, imprudens displicet, unde placere studet.
De asture, qui misit ad caridrium, dial. 56.
Astur in aëre persequebatur gruem et ad extremum
dejecit. Tarnen grus cum rostro usque ad mortem vulneravit
asturem. Astur autem sic vulneratus misit ad caridrium nuntios
et munera dicens: o medice animarum et corporum, descende
et cura vulnera mea, quia ad plenum tibi satisfaciam. Caridrius
vero, ut dicit Papias, est avis alba tota, cujus interiora oculos
caliginosos curant, et si vivere debet homo, appropinquat sibi,
si vero mori, fugit ab eo. Unde cognoscens, quod astur
moriturus erat, ei appropinquare noluit dicens: perituros
visitare nolo, sed cum lætis stare. Multi enim tales reperiuntur
amici, qui tempore prosperitatis et lætitiæ visitant amicos,
tempore autem calamitatis et miseriæ nolunt
videre. Ea propter Seneca ait: difficile est in re prospera
amicos probare, in adversa facile. Quia dicitur Eccles. XXXVII°:
non est amicus, qui solo nomine amicus est. Et ut dicit
Isidorus: rari sunt amici, qui usque ad finem cari existunt.
Quidam interrogavit filium, si amicum haberet fidelem. Cui ille
respondit, se habere tres. Et pater: frater et amicus in angustiis
comprobatur, vade ergo et proba. Ivit ille et tulit porcum ac
decollavit et amputavit caput et pedes misitque in sæculum
dicens singulis suorum trium amicorum: ecce hominem, quem
occidi, peto, ut illum caute sepelias, ne in culpa deprehendar.
Qui a nullo amicorum illorum receptus est. Hac enim de causa
pater fecit eum amicos probare, et aliud sibi exemplum
narravit de duobus sociis, quorum unus concessit alteri
sponsam suam uxorem, ueinde perrexit visitare parentes suos
et in mari omnia perdidit. Et reversus ad socium suum non est
ausus se manifestare, sed desperatus dixit, se fecisse
homicidium, quod non fecit, ut moreretur ipse præ
desperatione et confusione, et cognitus a socio per signum
dixit ipse se hominem illum occidisse, ut socium liberaret.
Tandem homicida hoc videns se manifestavit, ut morerentur
isti inculpabiles. Narrat Valerius, libro IV° cap. VII° de vera
amicitia, de duobus amicis scilicet Damone et Phitia, quorum
unum cum vellet Dionisius tyrannus interficere et ipse
impetrasset tempus ab eo, ut rediret domum ad res suas
ordinandas, alter vero pro reditu ipsius fidejussorem se fecit
nihil dubitans de amico. Appropinquante autem die diffinita
nec illo redeunte unusquisque illum temerarium sponsorem
damnabat. Ille vero de amici constantia se non metuere
prædicabat. Hora autem constituta alter venit. Admirans autem
tyrannus eorum animum et amicitiam fidei supplicium remisit
et rogavit eos, ut se in tertium gradum sodalitii secum
reciperent. Si homo sic facit pro homine, quid facere deberet
pro Deo, qui se permisit occidi pro homine? Unde Eccl. XIX:
gratiam fidejussoris tui non obliviscaris, dedit enim pro te
animam suam.
De osmerillo et accipitre, dial. 57.
Osmerillus et accipiter sociati sunt et prædam simul di-
videbant, cum venabantur. Quadam autem vice rapuerunt
qualiam extra nidum. Qualia est avis quædam et dicitur a
qualis vel dicitur qualia a voce, quam facit, scilicet quaquera.
Huic dixerunt: elige tibi unum, aut vis quod te solam
manducemus? Aut vis nos perducere ad nidum, ut te Rum
filiis epulemur? Quibus qualia ait: angustiæ mihi sunt undique,
et quid eligam, ignoro; sed mihi melius est, solam incidere in
manibus vestris, quam cum filiis interire. Et antequam eam
jugulavit, loquuta est dicens: melius est, sustinere malum,
quam pejus habere. Ita et nos exemplo qualiæ cum pericula
evadere non possumus, semper minus eligendum est juxta
dictum sapientis: de duobus malis minus eligendum est.
Eligere enim debemus potius mori pro republica quam pro
propria vivere utilitate. Unde refert August. de civ. Dei, libro I°,
quod cum Marcus Regulus captivus a Carthaginiensibus
detineretur et Romani multos de Carthagine detinerent
juvenes, missus est dictus Regulus Romam pro commutatione
fienda. Jurat, quod rediret, si commutatio fieri non potest. Qui
cum Romam venisset, supra dicta fieri dissuasit, eo quod
senex esset et parum vivere posset, illi autem juvenes multa
proelia Romanis adhuc possent movere. Et cum rogaretur, ut
saltem remaneret, nullatenus acquievit. Rediens ergo crudeli
morte interiit. Utile quidem remanere sibi fuisset, sed propter
jusjurandum non fuisset honestum et propter utilitatem
Romanorum non fuisset utile.
De carflancho, qui voluit se regulari, dial. 58.
Carflanchus est avis similis falconi potens et virtuosus. Hic
in juventute voluit se regulari, dum virtutibus præfulgeret, sed
timore austeritatis regulare distulit dicens: credo quod non
potero jejunare, surgere ad matutinum, castitatem tenere et
voluntatem propriam abnegare. Et quia bonum non inchoavit
timore poenitentiæ, non bene mediavit, imo male finivit
dicens: qui bonum præ timore non facit, perit cum moerone.
Sic enim multi cupiunt convolare ad gratiam Dei, sed timent
carere deliciis mundi. Provocat quidem amor Christi, sed
revocat cupiditas sæculi. Tales enim solent dicere: servirem
libenter Deo, libenter intrarem religionem, sed timeo, quod
non possem austeritatem regulæ sustinere. Isti non attendunt
apostoli ad Phil. IV°: omnia possum in eo, qui me confortat, id
est Christus. Ut dicit Bernardus: in se sperantibus Deus est
thesaurus in paupertate, solatium in solitudine, gloria in
ambitione, honor in contemptu, umbraculum in protectione a
pluvia et ab æstu. Fabulator quidam ait, quod falco cepit
milvum et sub pedibus suis dejecit et cum uno pede ipsum
conculcabat dicens: infelix, magnus et fortis es tu ut ego,
quare te nou defendis, quia te conculco et eviscerare volo?
Cui ille: verum dicis, quia magnus et fortis sum ultra te,
rostrum enim habeo et pedes fortiores, sed mihi deficit cor.
Sic enim multi multa bona agere possunt, sed deficit sibi cor
et voluntas faciendi. Quidam cecidit in flumine, nesciens
natare, unde coepit clamare: sancte Georgi, adjuva me!
Sanctus autem Georgius affuit eique dixit: trepide, adjuva
temet ipsum, move manum et pedes et liberaberis, quia qui se
juvat, juvatur a Deo. Sic enim facere debet, qui cecidit in
peccatum, non solum debet a Deo veniam postulare ore, sed
operari quæ potest, ut a peccatis resurgat. Refert Augustinus
in epistola ad Hieronimum, quod cum quidam in puteum
cecidisset et alius superveniens, quomodo illuc ceciderat,
interrogaret, ait: ne, quæso, quæras, qualiter huc ceciderim,
sed inquire, qualiter liberare possis me.
De upupa et papago, dial. 59.
Upupa quædam avis est, ut dicit Isid. Ethim. XII: upupam
Græci appellant eo, quod stercora humana consideret et
foetenti pascatur fimo, avis spurcissima, cristis exstantibus
galeata, semper in sepulchris et humano stercore commorans,
cujus sanguine qui se unxerit, dormitum pergens dæmones
suffocantes se videbit. Hæc, propter quod est pulchra et
placide cristata pennisque variata, sublimare se coepit, intuens
papagum penes regem morari in cavea deaurata, qui et
splendide pascebatur de cibo regis, et ait: placida sum ut
papagus, amen magno labore cibum mihi quæro, iste autem
papagus sine sudore honorifice manet et ad libitum saturatur,
certe volo ad regem ire et in cavea canere et ut papagus
epulari et gaudere cum domino. Dum autem ad regem
advolaret et
rex claudens eam in cavea colloecaret, coepit plurimum
amaricari videns se captam et in potesltate
See footnote 27
alterius. Unde
præ tristitia et dolore parum vixit et duravit dicens: libertati
comparari potest nil nec æstimari. Sic enim multi loquuntur de
religiosis dicentes: isti fratres bene se habent, optime
saturantur, cantant et sine magno labore degunt. Unde cum
probare volunt, intuentes se sub regula conclusos et in
potestate alterius, poenitet eos non habentes libertatem
propriam. Unde philosophus: non bene pro toto libertas
venditur auro. Narrat Valerius VI°, quod Leonidas
See footnote 28
nobilis
Spartanorum cum trecentis civibus pugnavit contra Xerxem
See footnote 29
,
regem Persarum pro libertate patriæ et alacri voce exhortatus
est suos dicens: sic prandete commilitones mei, tamquam
apud inferos coenaturi. Cui omnes intrepidi paruerunt, et cum
non esset spes evadendi, ita eos animavit, quod omnia
patienter sustinerent potius quam servire Persis et libertatem
propriam amittere. Item refert Orosius lib. VI°: quod Demetrius
rex Ponti et Armeniæ, cum obsideret eum filius suus nec
desistere vellet ab obsidione, contristatus ad interiora domus
suæ descendit et omnibus uxoribus suis et filiabus et
meretricibus venenum dedit et ipse postea præ desperatione
sumpsit. Sed cum nec statim vitam finiret, cuidam de hostibus
per murum intranti jugulandum se exhibuit, antequam
hostibus subjaceret et proprium arbitrium amitteret. Item refert
Orosius, quod, cum quidam obsessi fuissent a Scipione
Africano et Romanis et vidissent se non posse resistere, cum
caperentur, ne de bonis eorum gauderent Romani, clauserunt
portas civitatis suæ et se ac omnia sua et urbem incendio
cremaverunt, antequam hostibus libertatem super se traderent.
Legitur in historiis scholasticis, quod tempore Abrahæ quidam
rex Babiloniæ nomine Belus invasit Siriam in aliqua parte et
statim mortuus est. Sed uxor ejus Semiramis cupiditate
regnandi, ut posset regnare, proprio filio nomine Nino nupsit,
qui post totam Siriam cepit et fecit civitatem magnam itinere
dierum trium et suo nomine Nino appellata est Ninive. Qui
habuit
etiam filium ex propria matre nomine Babilio, qui et
Babiloniam ampliavit.
De gallina et columba, dial. 60.
Gallina et columba simul nidum fecerunt et morabantur, sed
multotiens rixabantur, propterea quod una nimis canebat,
altera vero nimium ululabat. Gallina autem dum prospiciebat
filios columbæ jugulari, plurimum lætabatur et cantabat,
ideoque columba se turbabat dicens: tu gallina, non vis
mecum condolere, cum prospicis meos filios jugulari? Gallina
vero contradicebat: tu magis non vis cantare mecum, cum de
visceribus educo ovum, et a tali periculo liberor! Hac enim de
causa simul quæstionabantur, unde ad aquilam perrexerunt
dicentes: judica inter nos, o regina, si simul nos habitare et
commorari competit. Aquila vero sententiam publice exaravit
dicens: læti stent cum liberatis tristesque cum tribulatis. Non
enim conveniens est, hilares et jucundos cum his, qui in
tristitia positi sunt, spatiari, nec amaricantes et tristes cum
lætabundis locari, sed sicut ait apostolus ad Rom. XII°:
gaudete cum gaudentibus et flete cum flentibus. Sed nota,
quod nimia lætitia aliquando subito occidit, quia cor tunc
dilatatur et calor ad exteriora transit et cor deficit et mors
intervenit. Unde Valerius refert, quod cum cuidam mulieri mors
filii absentis ex errore fuisset nunciata, dum illa moerens
sederet, subito filius advenit, quem illa videns in amplexum
ejus irruit et mox exanimata corruit. Tristitia autem non cito
occidit, quia in tristitia prior retrahitur calor naturalis ad
interiora et talis agitatio caloris præbet nutrimentum in
membris et operatur consumptionem in illis et ideo per
processum temporis sequitur ethica, Prov. XVII: spiritus tristis
exsiccat ossa. Unde probatur, quod lætitia mundi est sicut
vinum purum, dejicit, nisi salubri tristitia temperetur. Juxta illud
Eccles. VII°: melius est ire ad domum luctus quam ad domum
convivii. Refert Tullius, quod, quando aliqui consules Romam
redibant victores, triplex honor fiebat iis. Primus, quod omnis
populus sibi cum lætitia obviabat, secundus, quod omnes
captivi, quos ceperat, ejus currum junctis manibus
sequebantur, tertius, quia ipse victor indutus tunica Jovis in
curru sedebat, quem
quatuor equi albi usque ad Capitolium deducebant. Ne vero
supra se nimis elevaretur, istum honorem tripliciter
temperabant, primo, quia unus homo servus alicujus
conditionis secum in curru ponebatur, ut cuilibet spes daretur
perveniendi ad telem honorem, si probitas mereretur; secundo
quia ille servus cum colaphis eum cædebat dicens: cognosce
te ipsum; tertio licebat illa die cuilibet in ipsum inferre omnia
opprobria, quæ volebat. Si igitur pagani sic suas vanas lætitias
temperabant, multo fortius nos christiani eas reprimere
debemus, quia, ut dicit Gregorius, præsentia gaudia sequuntur
perpetua lamenta, et Augustinus: lætitia sæculi vanitas est,
cum magna exspectatione speratur, ut veniat, et cum venerit,
non potest retineri.
De gallo et capone, dial. 61.
Gallus et capo in curtino uno morabantur, sed gallus
dominabatur gallinis, capo autem humiliter cum ipsis picabat.
Accidit quoque quod vulpes cepit gallum ipsumque comedit,
sed cristam sive coronam capitis non tetigit, imo illæsam
servavit et ad caponem ipsam deduxit dicens: o capo frater,
socius tuus migravit de seculo, sed per nimiam caritatem,
quam circa te habere cupio, coronam pulcherrimam capitis
ejus tibi apportabo; descende ad me et coronabo te et eris
postea princeps gallinarum, ut erat ipse. Capo audiens hoc,
cupiens dominari super gallinis de pullario exivit et ad vul pem
accessit, vulpes vero gaudens, quia cito venit, eum cepit et
jugulavit dicens: non est omnibus credendum, sed a falsis est
cavendum. A talibus enim præcepit salvator cavere, dicens
Matth. VII°: cavete ab his, qui veniunt ad vos in vestimentis
ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces. Prout Esopus
refert de corvo, qui tenebat petiam carnis in ore et stabat
Super arborem. Quem videns vulpes, cogitavit: o si possem
eum decipere habereque carnem, quam tenet in ore! Pro quo
dixit: ecce, frater corve, omnium avium pulchritudinem excedit
tua pulchritudo et fortitudo tua cæterarum avium fortitudinem,
sed doleo, quod non habes vocem nec potes cantare. Mox
corvus coepit cantare et cecidit caro de ore ejus, quam vulpes
accipiens comedit et abiit. Sic enim mul-
totiens accidit homini, cum audit se laudari. Unde Hieronimus:
unusquisque a proximo suo se custodiat et in omni fratre tuo
non habeas fiduciam, et plus aliis de te quam tibi credere noli.
De fasiano et pavone, dial. 62.
Volucres in divisione fecerunt electionem et elegerunt
fasianum et pavonem, ipsi vero per electionem simui
quæstionabantur et bona sua disperdebant. Ea propter aves
ad aquilam concurrerunt dicentes: fecimus nos electionem,
sed ut judex da confirmationem, ut electi comprobentur.
Aquila vero electos citavit volens examinare electionem. Sed
fasianus avis est quædam ab Græcia primum asportata, cujus
caro suavis est ad comedendum. Hic quamplurimum se
magnificabat dicens: o juste judex, ut cernis, nimis sum
delicatus, pulcher et variatus, caro mea aromatizata super
omnia sapit et redolet, pro quo mihi convenit principatus. Pavo
autem se pro viribus defendebat dicens: non, domine, est ita,
ut fasianus asserit, quoniam pulchrior eo sum, magnus et
cristatus, cauda mea mihi sublimatum reddit honorem. Et hoc
dicens caudam sursum erexit sicque gloriabatur. Aquila vero
hæc omnia intelligens ait pavoni: tu, pavo, te vituperasti, cum
caudam sursum erexisti, quia turpes pedes nobis ostendisti,
ob hoc non es dignus principari. Demum ad fasianum inquit:
tu autem lacrymosus es ac debilis nec cantare scis, idcirco
propter defectum oculorum tuorum te privo principatu. Sic
enim uterque privati permanserunt dicentes: non est dignus
principari, qui quærit quæstionari. Hoc enim, ut cernimus,
sæpissime accidit in electis, quando propter quæstiones
electionis vitia sua homines rimantur, propter quod sæpe
spoliantur et diffamantur. Unde non est bonum quæstionem
agere propter primatum honoris, quia dicit Gregorius:
desiderium primatus ex jactantia cordis nascitur et quicunque
desideraverit primatum in terris, inveniet confusionem in
coelis. Hoc enim periculum præsidendi vitandum est pro
viribus, quia dicit Gregorius: quantum in superiori loco pastor
est, tantum in periculo majori versatur. Quapropter antiqui
principes non patiebantur filios suos præfici, nisi possent
proficere. Ut narrat
Helinandus historiographus de Ælio Adriano. Qui cum de
senatore esset creatus imperator et obsecrante senatu, ut
filium suum Augustum Cæsarem secum nominaret, sufficere
enim debet, inquit, ut ego invitus regnaverim, cum non
meruerim, principatus enim non sanguini debetur, sed meritis.
Et sæpe inutilis regno est, qui rex nascitur. Procul dubio
parentum affectum nescit, qui parvulos suos importabili mole
superjecta exstinguit, hoc enim est suffocare filios, non pro
meritis promovere. Alendi sunt enim et virtutibus exercendi, ut,
cum in iis profecerint, probentur illos virtutibus antecedere,
quos debent honore anteire. Implebant enim opere illud
præceptum Eccles. VII: noli quærere fieri judex, nisi valeas
virtute irrumpere iniquitatem. Unde in Policratico libro VI°
dicitur, quod Octavianus, cum filii sui sufficere possent ad
magnam gloriam promerendam, noluit eos honoribus
extollere, nisi sufficienter suam et alienam curam possent per
virtutem protegere. Unde eos ad gradum militarem, ad
cursum, ad saltum, ad usum natandi et jaciendi lapides manu
vel funda exercitari præcepit, filias vero suas in lanificio
instituit, ut, si præter spem in extremam paupertatem eas
fortuna projecisset, vitam per artem possent sustentare, nam
nendi et texendi vestes, fingendi et componendi non modo
artem, sed usum habebant. Sic præcipitur Eccles. VII°: si tibi
sint filii, erudi eos, et sequitur, si tibi filiæ sunt, serva corpus
illarum.
De corvo
See footnote 30
et ficedula, dial. 63.
Corvus, dicit Papias, est avis, quæ dicitur vivere usque ad
millenarium. Hæc autem quadam vice nidum faciebat, propter
quod depilata et macilenta fiebat, ova sua nutriens. Tunc
ficedula, id est papafigo, ad eum accedens plurimum
vituperabat nec in pace ipsum dimittebat. Corvus autem non
valens relinquere ova sua nimirum se perturbabat, tamen in
corde hæc omnia conservabat. Cum autem filii educti fuissent,
corvus coepit se reparare et convalescere, sed ficedula reversa
coepit verba contumeliosa reciprocare eumque ut prius
devenustare. De quo corvus indignatus, cupiens se vindicare
fice-
dulam totam decalcavit ac crudeliter evisceravit dicens: qui
vult cum aliis rixari, cupit dire laniari. Sic enim multi, cum
vident aliquem depressum et in calamitate positum, non
cessant eum objurgare ac ei injuriari, tu autem, quando cernis
hominem in calamitate, cessare tunc debes ab objurgatione.
Ait enim philosophus: objurgare in calamitate gravius est
quam ipsa calamitas, calamitoso non compati etiam injuria
est. Antiqui et principes compatiebantur miseris et calamitosis
in suis calamitatibus. Unde narrat Valerius libro V°: quod, cum
Cæsar abscissum caput Pompeji adspexisset, pias lacrymas
dedit. Idem narrat ibidem, quod Marcus Marcellus captis ab eo
Syracusanis cum esset in arce opulentissimæ urbis
constitutus, afflictæ civitatis fortunam deplorantes intuens a
fletu se cohibere non potuit. Ibidem etiam narrat de clementia
Pompeji erga regem Armeniæ, qui contra populum Romanum
magna bella gesserat, victum in conspectu suo supplicem
diutius jacere non est passus, sed benignis verbis recreatum
dyadema, quod abjecerat, capiti reponere jussit et in pristinum
gradum restituit, æque pulchrum esse judicans et vincere
reges et facere. Consimile narrat de quodam consule, Paulo
nomine, qui cum quendam regem captivatum adduci ad se
audisset, occurrit ei et illum volentem ad veniam procumbere,
dextera sua elevavit et ad spem exhortatus est eumque in
consilio sibi proximum sedere fecit nec honore mensæ
indignum judicavit. Nam si egregium est hostem devincere,
non minus laudabile est infelibus scire misereri.
De nicticorace et alauda, dial 64.
Nicticorax dicitur a nictos, quod est nox, et corax, qui est
corvus, quasi corvus noctis, quia de nocte volat vel quia de
nocte vigilat; dicit Brito et Isid. Ethim. XII°: nicticorax ipsa est
noctua, quia noctem amat. Ad hanc perrexit alauda dicens:
soror carissima, obnixe te deprecor, quod die crastino mihi
socieris, quoniam amator meus ad solem me cupit videre; si
ego tecum ero sociata, pulchrior apparebo. Promittit hoc
nicticorax per omnia implere, verecundabatur enim hoc ei
abnegare. Cumque dies adesset et sol clarifice perlustraret,
alauda exspectabat promissa. Sed nicticorax ad solem exire
non audens, propter quod nihil prospicit in die, non venit. De
quo alauda perturbata ipsum semper abhorruit et persequuta
est. Qua de causa non audens noctua de die volare timore
alaudæ, de nocte vero volat et cibum sibi quærit dicens: nullus
debet affirmare, quod non potest perpetrare, ideo que
cavendum est, ne quid promittamus, quod sit impossibile, ne
mendaces reperiamur. Si tibi forte non placet amico petita
promittere, non promittas propter verecundiam negandi, quia
dicit philosophus: verecundia negandi cave, ne tibi inferat
necessitatem mentiendi, alioquin minus decipitur, cui celeriter
negatur. Tamen multi propter libertatem animi verecundantur
petita abnegare. Prout de libertate Titi imperatoris scribitur in
Gestis Romanorum, quod ipse sibi constituerat 1 Frühere
ausg. lesen. quod statuerat - dimitteretur. , ne accedentem ad
se postulandi gratia sine spe habendi dimitteret, et
interrogantibus amicis suis, cur plura polliceretur, quam tenere
posset, respondit: ideo, quia non oportet quemquam a
sermone principis tristem discedere. Item legitur de Trajano in
Gestis Romanorum, quod, cum arguerent eum amici, quod in
omnes ultra, quam imperatorem deceret, esset communis,
scilicet de condescendendo omnibus, respondit Trajanus, se
velle esse ad omnes talem, qualem quisque optasset eum
invenire.
De caudetremula et fasiano, dial. 65.
Caudetremula dicitur ab effectu, quia caudam in tremore
semper haben. Hæc ad fasianum perrexit dicens: quare,
miser, non tergis oculos tuos, sed lacrymosos ipsos ostendis?
foetor oculorum tuorum te reddit abhominabilem 2 Andere
unrichtig. abhorrabilem. Fasianus autem indignatus respondit:
non verecundaris demens, quia minima es et abjecta? Habes
enim caudam paraliticam et tremebundam, et vis tu
distinguere vitia mea, vade prius et corrige vitia tua et tunc eris
mea creatura! Caudetremula hoc audiens erubuit et cum
confusione reversa est dicens: prius debet se purgare, qui
alterum vult damnare. Sic etiam nonnulli non
tendentes vitia propria aliena redarguere cupiunt. Et ut dicit
Bernardus: multi multa sciunt, alienos inspiciunt, se ipsos
deserunt. Talibus loquitur salvator Luc. VI°, Matth. VIIO: quid tu
vides festucam in oculo fratris tui, trabem autem, quæ in oculo
tuo est, non consideras? Aut quomodo potes dicere fratri tuo:
frater, sine, ejiciam festucam de oculo tuo, trabem in oculo tuo
non videns? Hypocrita, ejice primum trabem de oculo tuo et
tunc prospicies, ut educas festucam de oculo fratris tui. Legitur
in Vitis patrum, quod facto conventu in Sichia loquebatur frater
de quodam fratre culpabili. Ut detrahebat, abbas autem senior
tacebat. Et cum portaret saccum retro se plenum arena et de
eadem arena modicum ante se poneret, interrogatus, quid hoc
esset, dixit, multam arenam esse peccata sua, quibus retro
positis non curabat de ipsis, modicam autem arenam ante
faciem positam dixit esse peccata fratris, quem judicabat, et
addidit: nou oportet ita fieri, fratres, sed peccata mea ante me
esse debent ac de ipsis cogitare. Audientes enim patres
dixerunt: vere hæc est via salutis.
De philomela et corvo inter cæteras aves, dial. 66.
Quodam festo magno aquila cum avibus prandebat et
propter prandium aquila ad se clamitavit philomelam dicens:
vade, filia, frange vocem et canta, ut docta es, ut inde corda
nostra consolentur. Philomela obediens canere inchoavit ita
placide, quod omnes volucres cum lætitia avide auscultabant.
Interea corvus inde transiens et hoc considerans ait intra se:
volo et ego cum philomela cantare vocem magnam habeo et
auditus ero a longe! Et coepit turpiter crocitare, philomela
autem obmutuit non valens tem turpiter audire cantare eum.
Aves quidem omnes perturbatæ corvum illum abhorrebant,
propter quod festum suum vituperabat. Idcirco aquila
mandavit ei, ut recederet vel taceret. Ipse vero respondit, quod
volebat et ipse cum avibus festivare nec propter ipsam
intendebat se removere de loco. Aquila ei remandavit, quod
discederet, propter quod libenter non audiebatur. Corvus
autem aquilam audire nolens magis garrire coepit. Quapropter
aquila ipsum occidi mandavit dicens. stultum est, esse
cantores, nisi
velint esse auditores
See footnote 31
. Sic enim stultum est loqui, ubi
auditores fastidiunt audire. Ideo nos admonet Eccles. XXXII°:
ubi auditus non est, ne effundas sermonem, et postea in
medio magnatorum non præsumas loqui, et ubi sunt senes,
non multum loquaris. Sic enim ut corvus male cantavit quidam
legatus coram rege Philippo. De quo narrat Seneca libro III° de
ira. Ad quem cum venissent legati Atheniensium, eorum audita
legatione benigne ait Philippus: dicite, quid facere possum,
quod gratum sit Atheniensibus. Cui respondit Democritus unus
de legatis: te inquit, suspendere scilicet esset gratum
Atheniensibus, et cum circumstantes essent indignati et vellent
in eum irruere, jussit rex illum impunitum dimitti dicens
cæteris legatis: nuntiate Atheniensibus multo superbiores esse,
qui ista dicunt, quam qui patienter audiunt.
De ciconia et hyrundine, dial. 67.
Ciconia nidum in quadam turri faciebat foris in cacumine,
hyrundo vero intus. Sed hyrundo sæpissime clamabat et de
natis puilis lætabatur. ciconia vero in hoc tristabatur. Cum
enim volebat quiescere cum filiis, non valebat propter garritum
hyrundinis. Ideo absente hyrundine ciconia nidum illius
dissipavit et pullos illius interemit. Cumque ad nidum reversa
fuisset hyrundo, ultra quam credi potest, tristabatur de interitu
filiorum, sed quia ignorabat, quis hoc ei fecisset, non se
vindicabat. Paulo post iterum se reparavit hyrundo et nidum
construxit ac filios procreavit, de quibus lætabatur, et
plurimum garriebat, ciconia vero ut prius perturbata coepit
vociferari dicens: certe sicut tibi feci, adhuc faciam, puilos tuos
cum nido præcipitabo, propterea quod garriendo non permittis
me cum filiis conquiescere. Hoc audiens hyrundo et
cognoscens, quod ciconia filios suos peremit, toto studio se
peroptabat vindicare. Idcirco quadam vice dormiente 2 Andere
unrichtig: dormiens. ciconia cum filiis hyrundo in nido illius
ignem posuit et ipsam cum pullis suis inflammavit dicens. qui
se videt vindicatum, prospicit se consolatum. In hoc apparet,
quod non licet inferiores in-
festare nec injuriari, ne occulte nobis mala inferant. Sæpe
enim recipit homo ab alio, quod fecit aliis. Unde Seneca: ab
alio exspecta, quod aliis feceris. Et ad Colossenses III°: qui
injuriam facit, recipiet quod inique gessit. Prout refert Esopus,
quod aquila volavit ad altum montem et invenit filios vulpis,
quos de fovea rapuit et secum duxit ad nidum suum, ut eos
comederet cum filiis suis. Veniens autem vulpes non invenit
filios et coepit descendere ad nemus et clamare et audivit eos
ejulare in nido aquilæ. Vulpes vero dixit humiliter et dulciter
aquilæ, ut sibi redderet filios. Aquila penitus noluit audire eam,
vulpes autem irata invenit stipulas et vitis surculos siccos et
circuivit arborem et ore suo duxit faculam et copia fumi
occidebat pullos aquilæ. Hoc videns aquila descendit
humilians se, eligensque ex duobus malis minus reddidit
coacte filios vulpis. In hoc docetur homo, ut, licet sit major,
timeat ostendere minorem se, et semper inter duo mala eligat
minus. Unde autor: non sit aliquis, qui studeat obesse minori,
cum bene minor possit obesse majori.
De pigardo et alieto, dial. 68.
Pigardus, dicit Hugutio, est avis quædam et dicitur a pige,
quod est depressio, quia forte parva est, et inter animalia
comestibilia numeratur Deuteronom. XIIII°. Hanc autem dum in
aëre rapax avis persequeretur, ut evaderet, ad alietum
declinavit dicens: magnus es tu, potens et misericors, idcirco
ad te confugio, cum sim parva et impotens, nec refugium
aliquod habeo nec defensio est in me; protege me sub umbra
alarum tuarum et defende me a furore rapacis. Alietus autem,
dicit Papias, est avis similis aquilæ, sed major. Pietate motus
respondit: ex quo tu humillima avis es et impotens, sede et
quiesce apud me nihilque timeas, donec fueris mecum. Et
dixit: humiles sunt protegendi et non unquam expellendi. In
hoc apparet, quod impotentes et pauperes et humiles sunt a
potentioribus protegendi et in suis necessitatibus adjuvandi,
quia hoc misericordia et humanitas est et, ut dicit Bernardus,
virtus humilitatis major est in majoribus et in clarioribus
comprobatur. Seneca quoque ait: qui succurrere potest
perituro et non succurrit, occidit. Habebant quidem et antiqui
principes affectum hunc pietatis erga inferiores, sicut
luculenter exprimitur in eorum gestis. Unde Elimandus
See footnote 32
in
Gestis Romanorum narrat de Trajano, qui cum adscendisset
equum ad bellum festinanter, quædam vidua flebiliter occurrit
ei dicens: obsecro, ut sanguinem filii mei innocentis peremti
vindicare digneris. Cumque Trajanus, si sanus reverteretur,
vindicaturum se eum testaretur, vidua dixit: et quis mihi hoc
præstabit, si tu in proelio interibis? Respondit: qui post me
imperabit. Cui vidua: et tibi quid proderit, si alter mihi justitiam
fecerit? Et Trajanus: utique nihil. Cui vidua: nonne, inquit, tibi
melius est, ut tu mihi justitiam facias et per hoc mercedem
accipias, quam alteri hanc transmittas. Tunc Trajanus pietate
commotus de equo descendit et innocentis sanguinem
vindicavit. Item dum quidam filius Trajani per urbem equitando
nimis lascive discurreret, filium cujusdam viduæ interemit.
Quod cum Trajano vidua lacrymabiliter exponeret, ipsum
suum filium, qui hoc fecerat, viduæ loco filii sui defuncti
tradidit et magnifice ipsam dotavit.
De onocrotalo et asino, dial. 69.
Onocratalus vel onocrotalon, dicit Brito, quædam avis est
dicitur ab onos, quod est asinus, quia faciem gerit asini et est
similis cigno. Hæc avis in deserto ova parturivit, nidum
construxit et filios procreavit. Sed cum in deserto cibum sibi et
filiis suis non reperiret, ad civitatem pervenit et asinum ad se
amicabiliter clamavit dicens: o frater, ut cernis, similis tui sum,
quia faciem asininam gesto ut tu, ergo debes tu confidere de
me, veni igitur mecum et noli pavere. Asinus innocens intuens
vultum asininum cum ea simpliciter pergit, onocrotalus autem
ad forum deduxit asellum et cibum et escas sibi et filiis
amplifice emit et asinum pro posse oneravit dicens: perge
mecum, frater, deferamus escas et cibum filiis nostris, ad
libitum tibi satisfaciam. Asinus autem cum onocrotalone per
desertum diu peragravit, sed ad extremum cum magno labore
ad nidum pullorum pervenit, qui onus deposuit et pretium
accipiens reditum suum inchoa-
vit, sed quia in deserto erat in invio et inaquoso, nesciens
redire in deserto periit dicens: nullus debet longe ire, inde si
non scit redire. Unde patet, quod nullus ad remotiora loca
pergere debet, si reditum ignorat et viam nescit et hoc propter
diversa pericula, quæ per mundum reperiuntur. Quia, sicut
dicitur secunda Joh. V°, totus mundus positus est in maligno,
quasi dicat: ubicunque est homo, semper est in periculo.
Ideoque II° Corinth. XI°. de multis periculis in terra et mari et
præsertim in falsis fratribus queritur apostolus Paulus. Ergo,
sicut Gregorius dicit, semper timere debemus, quia in periculo
semper sumus. Prout legitur in Collationibus patrum, quod
quidam solitarius perfectissimus Deo serviebat et diabolus
subtiliter ejus perditionem quærebat. Unde transfiguravit se in
formam equi mercatoris habentis sarcinas plenas auro,
argento et lapidibus pretiosis, et intrans cellam solitarii stabat.
At ille videns equum mirabatur, quid hoc esset. Denique
videns, quod nullus veniret ad quærendum eum, coepit
tangere ac dissolvere sarcinam, in qua invenit omnia bona
temporalia, scilicet vestes, calceamenta et infinitam pecuniam.
Tentatione autem devictus vestivit se splendide et adscendens
equum devenit cum universa pecunia ad civitatem et
hospitium intravit optime bibens et comedens. Hospes vero
videns ejus pecuniam dedit ei filiam suam in uxorem, et
morabatur cum eo in domo. Diabolus autem apparuit hospiti
in forma hominis dicens: quid fecisti? Cui dedisti filiam?
Clericus est et apostata, de jure non potest esse ejus uxor.
Hoc autem videns subtiliter perscrutatus est caput ejus et
occulte occidit eum. Cum vellet dissolvere sarcinam, nihil
invenit, nisi aquam et fimum. Propterea dicitur Eccles. IX°:
nescit homo finem suum, sed sicut piscis hamo capitur et avis
comprehenditur laqueo, sic capitur homo peccator vivens in
peccatis. In magno mari
See footnote 33
Massiliæ de quatuor navibus
transeuntibus
See footnote 34
vix evadit una de multis. De hujus autem
mundi pericula transeuntibus pauci evadunt. Unde in
Vitaspatrum
See footnote 35
dixit Theodorus abbas cuidam fratri dicenti sibi:
quidam frater reversus est ad se-
culum; hoc non admireris, sed si audieris, quod prævaluit quis
effugere de manu inimici, hoc admirare.
De cigno et corvo, dial. 70.
Cignus est avis tota alba, corvus per contrarium est niger,
et ideo æmulabatur cignum propter albedinem et munditiam
ejus. Idcirco toto studio conabatur cignum polluere ac
denigrare, et quia vigilando minime valebat, dormiendo
sagaciter cupiebat agere. Unde quadam nocte dormiente
cigno corvus malignus ad nidum ipsius clam subintravit et
cum colore nigerrimo cignum totum polluit et denigravit. Cum
autem dies adesset et cignus excitatus esset a somno, et
inficiatum
See footnote 36
se videns lavit, donec albatus et purificatus exivit
dicens; qui vult fieri beatus, semper sit immaculatus. Corvus
est diabolus, qui non potest intueri munditiam et puritatem
servorum Dei, unde toto conamine nititur eos polluere, sed
quia vigilando hoc agere nequit, dormiendo satagit perpetrare,
unde vigilandum est. Dicit Augustinus: hostis vigilat et tu
dormis? Et propterea dicitur prima Petri I°: carissimi, sobrii
estote et vigilate in orationibus, quia adversarius vester
diabolus tamquam leo rugiens circuit quærens, quem devoret,
cui resistite fortes in fide. Propter quod dicit Isidorus: quos
vigilantes immundi spiritus vident nec superant, acriter eos
dormientes impugnant. Unde in Vitaspatrum
See footnote 37
dæmones
quemdam fratrem sic deludebant, quod, quando fratres
communicare debebant, dum dormiret, apparebant ei
similitudines mulierum et polluebant eum, et dum consuleret
patres, quid super hoc esset agendum, inquirentes de statu
ejus et invenientes, quod hoc non accidebat ex cibi et potus
superfluitate, diabolica illusione judicaverunt hoc fieri, et
consuluerunt ei, ne propter hoc communionem dimitteret.
Diabolus autem postea ei non illusit, manifestans, quod hoc
faciebat, ut a tanto bono eum retraheret.
De ornice et gallina, dial. 71.
Ornix, id est gallina silvestris, videns ova pavonis nidum
fecit apud quemdam divitem. Dum autem pulli educati essent,
nimium domino erant dilecti. Propter quod ornicem excellenter
pascebat, ut pullos melius enutriret. Sed ornix tunc erat acerba
gallinis propter audaciam domini et amicitiam pullorum, quod
ipsas edere neque picari permittebat, imo propulsabat et
verberabat. Gallinæ autem amaricatæ tacebant exspectantes
tempus vindictæ, cumque pulli crevissent, ornicem reliquerunt
et ad naturam pavoniam reversi sunt. Dominus autem ornicem
non ita fulciebat, sed cum aliis picari permittebat. Gallinæ vero
non immemores persecutionis ornicis se pro posse
vindicabant, non permittentes eam secum picare. Tunc ornix
se cognoscens plorabat dicens: heu filios enutrivi et exaltavi,
ipsi autem spreverunt me. Gallinæ autem a verberibus non
cessabant dicentes: nullus in prosperitate vivat in crudelitate.
Hoc intendat quilibet, cum est in officio vel in prosperitate, non
calcet inferiores vei subditos, quia tempus per tempora
mutatur. Eccles. III°: omnia tempus habent et suis spatiis
transeunt universa sub coelo; est tempus prosperitatis et
tempus adversitatis. Tempus autem volvitur ad motum rotæ, in
quo alii adscendunt, alii vero descendunt; sed adscendentes
non spernant descendentes, quia, sicut dicitur Eccles. VII°, non
irrideas hominem in amaritudine animæ suæ, est enim qui
humiliat et exaltat, circumspector Deus. Sed sicut dicit idem
XI°: in die bonorum ne immemor sis malorum, et hoc propter
mutationem temporis et officiorum, quia, sicut dicit Isidorus,
caduca et fragilis est potentia temporalis. Dic, ubi sunt reges,
ubi sunt principes, ubi imperatores, ubi locupletes rerum, ubi
potentes seculi? Artaxerxes rex Persarum et Medorum
superbissimus et potentissimus, qui subvertit montes et stravit
maria, cum de sublimi loco infinitam hominum multitudinem
et innumerabilem vidisset exercitum, flevisse dicitur, eo quod
post centum annos nullus eorum, quos tunc cernebat, futurus
esset. Isque cum pergeret contra Græcos cum mille millibus
armatorum et cum mille ducentis navibus et tribus millibus
oneratis, videns ante se tam immensum exercitum et cogitans
de mutatione et brevitate temporum et vitæ, ad quid deveniret
ille exercitus, humiliatus fertur dixisse. regem me vocant
hominem tam fortem et
magnum, ego autem me fateor pulverem et cinerem esse. Dux
Lothoringiæ cum esset in extremis, respiciens domos et astra
sua dixit: o Deus, quomodo sunt contemnenda ista temporalia,
quia ego, qui tot habui castra et palatia et tot hospitia dare
potui, nescio, quo ire vel hospitari debeam!
De qualia et alauda, dial. 72.
Qualia intra se cogitare coepit: est accipiter venator
pessimus generis mei, sed si pacem et amicitiam illius habere
potuissem, quamplurimum secura permanerem. Ideoque ad
se vocavit alaudam rogans et dicens: tu es digna laudari, quia
propter probitatem tuam alauda nuncuparis. Idcirco a te
deposco, quod ex parte mea vadas ad accipitrem, et salutare
procura, inquiens: qualia subjecta tibi et obediens cupit se
tecum in amicitia colligari pacemque tecum firmare, qua de
causa me misit ad te, ut responsum ei reddam prolatum a
curialitate tua. Alauda autem simpliciter processit et hæc verba
recapitulavit accipitri, accipiter vero perturbatus alaudæ
respondit dicens: durus est hic sermo et gravis ad audiendum,
attamen volo, quod veniat tecum coram me ac per se ipsam
loquatur. Alauda quoque ad qualiam reversa cum gaudio
verba accipitris promulgavit. Hoc audiens qualia gavisa et ipsa
cum alauda progressa est ad accipitrem, ut pacem et
amicitiam confirmarent. Accipiter autem, cum eas videret et
concupisceret, qualiam cito apprehendit et manducavit dicens:
nullus debet se coæquare cum magno, sed pausare. Sic enim
qui habet inimicos capitales potentes et fortiores se, non debet
eos ad amicitiam provocare, ne in laqueos eorumdem incidat.
Unde Eccles. XIII: a viro habente potestatem occidendi longe
esto, scito enim, quoniam in medio laqueorum ejus
ingredieris. Prout fertur, quod asellus quidam causa solatii in
nemore obvium habens aprum ausus est salutare eum dicens:
ave, mi frater! Hoc audiens aper ira commotus cogitabat eum
laniare dentibus, tamen se retinuit dicens: ego te laniarem, nisi
meus dens nobilis sperneret vilem escam, sicut est caro tua,
tu iuxta tua desideria tutus es. In hoc docetur, quod homo, qui
est stultus, non debet ire ad sapientem vel humilis et pauper
ad potentem et divitem jocis et derisionibus. Humiles enim et
pauperes timere debent et præcavere utique, quia puniuntur.
Divites enim et potentes non timent, sed audaces sunt, quia
non puniuntur. Propterea respondit gallus accipitri dicenti sibi:
quid est, quod tantum timetis homines, cum quibus educati et
nutriti estis? Et nos mansueti sumus et ad eorum manus
revertimur sponte. Dic nobis, si unquam vidisti XX accipitres in
una domo sicut de nobis. Ideo fugimus ab eis, quia nos male
puniunt.
De ysone, dial. 73.
Yson, dicit Brito, avis est de genere vulturis, alba et minor
quam vultur, sed rapacissima. Hæc avis in juventute multa
mala perpetravit rapiens pullos alienos, homines et volucres
perturbavit. Tandem in senectute compuncta poenituit volens
ablata restituere, poenitentiam agere et operibus misericordiæ
insistere et justitiæ insudare, sed quia in juventute non
assueverat, in senectute non poterat perpetrare. Quapropter
redarguebat se ipsam, sed quia non habuit bonum principium
in juventute, habere non potuit bonum exitum in senectute
dicens: qui non prius bona capit, nec in senectute sapit. Ergo
patet, quod bonum est in juventute bona congregare, ut in
senectute inveniantur. Hoc enim est, quod dicitur Eccles. XXV°:
in juventute tua bona non congregasti et quomodo invenies ea
in senectute tua? Fili, in juventute tua tenta animam tuam et si
fuerit nequam, non des ei potestetem. Dicit quidam
versificator: qui non adsuevit virtutibus, dum juvenescit, a vitiis
nescit desuescere, quando senescit. Et hoe propter
consuetudinem, quia consuetudo est altera natura, ut dicit
philosophus. Tanta enim est vis consuetudinis, ut, quod homo
consuevit facere vigilans, quandoque faciat dormiens, et quod
consuevit facere videns, facit non videns. Unde refertur de
quodam medico, cui debebantur XIII libræ ad tres annos
solvendæ, qui cum laboraret in extremis et admoneretur ad
confessionem, ut eucharistiam sumeret, nihil aliud poterat ab
eo extrahere nisi: XIII libræ ad tres annos, et sic loquens
exspiravit. Propter consuetudinem enim mala solent agere
male judices et advocati in suis negotiis insipienter etiam circa
mortem, dum præcipue sapientia opus est.
Unde quidam, cum offerretur ei eucharistia in extremis, ait:
judicetur prius, utrum rectum sit, quod accipiam an non?
Cujus causa circumstantes dixerunt: nos quidem rectum et
justum judicamus. Quibus ille: non est hoc rectum judicium,
non enim satis justitiæ potestatem habetis me recte justeque
judicare. Alius vero, cum in extremis admoneretur ad
suscipiendam eucharistiam, petiit dilationem, quam cum
nollent ei sui amici dare propter mortem, quam videbant, ille
per consuetudinem appellationum, quibus fuerat usus,
appellavit a manifesto gravamine.
De mergulo negligente, dial. 74.
Mergulus, dicit Brito, a mergendo dicitur: avis quædam
est, quæ mergendo cibum quærit. Hic mergulus negligens
effectus alt intra se: miser ego quid facio? Nulla inter volucres
cum tanto labore sibi cibum quærit, quia tota die gurgitibus et
undis me mergo, ut cibum inveniam, et forte una die
periclitabor in fluctibus, melius est, ut ad socias alias aves
pergam et cibum cum aliis acquiram, nec manducabo panem
laboris et doloris, et sic sine magno labore melius epulabor.
Dum autem ad arvum adscendisset et cum volatilibus cibum
sibi acquirereet, non inveniens, quod sibi saperet, famelicus et
macilentus effectus est nec pro tanta penuria
See footnote 38
reversus est ad
se mergendum, sed magna inedia deficiens ait: nunquam
debet manducare, qui non vult se fatigare. Sic enim multi
negligentes nolunt assumere laborem, sed in egestate magna
cupiunt commorari. Propter quod dicitur Job V°: homo ad
laborem natus est, et si laborare renuit, non facit id, ad quod
factus est, et ideo non pervenit ad id, ad quod creatus est,
scilicet ad summum bonum. Prima ad Corinth. IX: qui laborat,
manducet. Tu autem, prout Isidorus dicit, quære tibi opus
utile, per quod anima impleatur. Moderatum laborem habere
est jucunditas et sanitas tam animæ quam corporis. Quædam
vidua recusabat sepeliri in camisia sibi data dicens: sepeliar
quidem in laborata manibus propriis et non alienis. Abbas
Arsenius, ut legitur in Vitaspatrum
See footnote 39
, primo in palatio im-
peratoris magnifice stetit, postea heremita maximus a
quærentibus se, in quo confideret, respondit: in hoc, quod
homines fugi et tacui, sed in hoc potissime gaudeo, quod
manibus propriis laboravi.
De carduello in cavea, dial. 75.
Carduellus quidam in cavea cujusdam divitis splendide
epulabatur, propterea quod dives ipsum libenter audiebat,
dum cantabat. Ipse quoque de famelicis parum curabat.
Tempore vero quodam inediæ et necessitatis aves multæ
pauperes et famelicæ de bruma et frigore ad carduellum
procedebant elemosinam petentes, sed carduellus illis non
porrigebat, nisi de corticibus ac de residuo mensæ suæ;
cuncta, quæ abhorrebat, pauperibus largiebatur, volucres
autem pacifice omnia, quæ sibi dabantur, recipiebant
dicentes: vilia sunt delicata propter famem et optata. Hoc enim
agunt nonnulli, qui vilia et abjecta dant pauperibus, ideo Deus
abhorruit munera Chayn, quia de vilioribus obtulit ei, et ad
munera Abel respexit, quia de optimis obtulit. Quapropter
dicebat Jacob filiis suis: de optimis terræ ferte munera Deo.
Unde Proverb. IV: honora dominum de tua substantia et de
primitiis frugum tuarum da pauperibus. Idem: noli offerre
munera parva, non enim suscipit illa Deus. Magna enim
rusticitas est, cum homini des meliora, viliora offerre Deo.
Legebat magister Alanus apud Montem Pessulanum et
audierunt milites vicini, quod tantus clericus esset et quod ad
omnia interrogata responderet: accesserunt ergo ad eum de
communi consensu et quæsierunt ab eo, quæ esset maxima
curialitas. Quibus ille: dare curialissimum est. Quo audito
consenserunt responsioni ejus. Ipse vero dixit eis, ut habito
consilio ad invicem dicerent ei, quæ inter alias rusticitates
major esset. Qui habuerunt consilium ad invicem et non
potuerunt concordare. Quo audito increpavit eos dicens: ego
posueram vos in via, per quam possetis solutionem
quæstionis vobis propositæ recognoscere. Sicut enim dare
curialissimum est, auferre ei contrarium, ergo et rusticissimum
est, unde vos, qui incessanter aufertis bona pauperibus et qui
vilia Deo tribuitis, rusticissimi estis. Prout dicitur: beatius est
dare magis quam accipere. De liberalitate enim Titi imperatoris
scribitur in Gestis Romanorum, quod quadam die super
coenam recordatus, quod tota die nihil dedisset, gemens dixit:
o amici, hanc diem perdidi, quia nihil tribui.
De ibice immunda et apothecario, dial. 76.
Ibis avis ægyptiaca est, dicit Papias, secundum legem
immunda præ omnibus volatilibus, quoniam morticinis
cadaverum semper vescitur. Juxta littora vero fluminum semet
ipsam purgat rostro et ovis serpentum vescitur. Quidam
apotheca rius hanc avem immundam cepit volensque eam
purificare, ut secundum legem vesceretur, eam posuit in
apothecariam suam, ut a speciebus redoleret et a medicinis
purgaretur. Sed hæc sibi non sapiebant, dum de his ederet,
imo cadavera foetida cupiebat. Quapropter fugitiva recessit,
non valens mundis uti, sed in immundis suis residuum vitæ
suæ consummavit dicens: id quod sapit mihi, volo, quod non
sapit, unquam nolo. Ita faciunt immundi et impudici, qui in
foetore luxuriæ et concupiscentiæ sunt consueti, quia aliud
nolunt, nec sibi sapiunt. Et si paulisper abstrahuntur ab his,
citius, quam possunt, revertuntur ad vomitum ut canis. Ideo
dicit Hieronimus: væ illi, qui in luxuria vitam finierit, væ illi, qui
tunc habuerit terminum luxuriæ. Fabulatur enim, quod sarcho
semel de humo exivit et per flores amygdalorum, liliorum et
rosarum tota die advolavit. Ad vesperum autem ad volutabrum
reversus est et invenit concubinam suam, unde cum magno
gaudio, affectu et desiderio se intus jactavit dicens: nihil sunt
odores et pretiositates florum respectu loci istius. Sic enim in
luxuria et putredine vitam finivit.
De pellicano solitario, dial. 77.
Pellicanus, dicit Papias, est avis parva, quæ in solitudine
delectatur. Quadam autem vice anas et anser fecerunt coenam
magnam, ad quam invitaverunt omnes domesticas alites,
verumtamen ut coena nobilior existeret, peragraverunt in
solitudinem et pellicanum secum perduxerunt, coena autem
facta omnes volucres curialiter obsecraverunt pellicanum, ut
inter gentes secum commorari vellet, ne in tanta vasta
solitudine
peregrinari vellet et penuriam tam maximam sustinere.
Pellicanus siquidem victus precibus alitum aliquantulum cum
alitibus commoratus est, cum quibus splendide epulabatur.
Dum autem orare, legere et Deum contemplari cuperet, non
valebat propter garritum et rumores alitum, nec sobrie, ut
solebat, propter affluentiam cibi et potus vivere valebat. Idcirco
ad cor rediens, quam commode potuit, in solitudinem reversus
est, ubi bonum certamen certavit, cursum consummavit, fidem
et devotionem quiete servavit dicens: qui vult Deum
contemplari, solus debet commorari. Sic et tu, serve Dei,
semper, cum expedit, maneas solitarius, ut quieta mente in
divinis lectionibus et meditationibus, orationibus et
contemplationibus tuus spiritus exerceatur et in colloquiis
altissimi jugiter delectetur. Audi Bernardum dicentem: o sancta
anima, sola esto, ut soli domino omnium serves te ipsam,
quem ex omnibus elegisti, fuge creaturas, si creatorem habere
desideras, fuge mundum, si vis esse mundus. Quia dicit
Augustinus: si tu es mundus, jam te non delectet mundus. In
Vitaspatrum dicit abbas Arsenius orans: domine, dirige me ad
salutem. Et venit ei vox dicens: fuge, tace et quiesce et salvus
eris, qui enim sedet in solitudine et quiescit, a tribus periculis
eripitur, id est auditus, locutionis et visus. Quidam solitarius
exivit in heremum vestitus lineo sacco tantum, cumque
ambularet tres dies, adscendit supra petram et invenit sub
ipsa viridem herbam et hominem pascentem tamquam
bestiam. Descendens autem occulte terruit eum. Ille vero cum
esset nudus, non poterat ferre odorem hominum, angustiatus
vix evasit e manibus ejus fugiens. Ille vero currebat post ipsum
clamans: exspecta me, te propter Deum sequar. Cui ille: et
ego propter Deum refugio. Tunc projecit vestimentum, quo
erat indutus, et sequebatur eum. Qui cum hoc videret,
exspectavit eum dicens. quando projecisti materiam mundi
abs te, exspectavi. Cui ille. pater, dic mihi verbum, quo salvus
efficiar. At ille: fuge homines et tace et salvus eris, hæc enim
sunt principalia salutis, quia ubi turba, ibi turbatio. Unde
Seneca: quotiens in turba fui turbatus, redii. Ideoque
Threnorum III°: beatus vir, qui sedebit solitarius et tacebit, quia
levabit se super se.
De turture casta, dial. 78.
Turtur est castissima inter cæteras aves, quæ, donec cum
viro moratur, nunquam alium diligit, et si vir ejus obierit, nec
virum nec socium nequaquam plus recipit, aquam turbi dam
semper bibit, in ramusculo viridi nunquam quiescit. Quædam
autem turtur vidua exstitit, pro quo anxiata nunquam consolari
nec spatiari cupiens in moerore tamen castissime vitam
ducebat, cæteræ autem aves compatiebantur ei, intuentes
eam in moerore deficere, unde ad ipsam convolaverunt
dicentes: soror quare tabescere vis a dolore? veni nobiscum et
aliquantulum consolaberis, quoniam lubentissime te fulcire
cupimus et hospitare. Turtur autem hoc audiens aliquantulum
respirata cum eis caritative processit. Volucres quidem omnes
amicabiliter eam recipiebant et ad nidum suum reportantes
escam suam cum ea dividebant, turtur vero zelo castitatis
armata cum fornicari sentiebat, non valens foetorem scorti
sustinere, quam cito fugiebat, nec in loco plus intrare
cupiebat, cumque hoc sæpe faceret, ad extremum consortium
lubricorum reliquit et ad puritatem castitatis rediit dicens: esse
pudica mundaque volo, nunquam lubrica. Hoc enim agere
debent, qui tenentur castitatem observare, quia non solum
scortum effugere debent, sed loca scortorum propter
abominationem et foetorem luxuriæ; nihil enim foetidius et
abominabilius quam foetor pollutionis et libidinis. Unde
quidam scholaris scorti in domo sua foetorem faciebat et
quidam archidiaconus sentiebat, cui tamen adhæsit, quod et
ipse fornicatus fuit. Ideo dicit Bernardus: luxuriæ appetitus
plenus est anxietate, actus abominationis et immunditiæ,
exitus poenitudinis et verecundiæ. Narrat Ambrosius libro III de
virginitate de matre et filiabus, quæ amplexantes se et quasi
choros ducentes projecerunt se in alveum fluvii, ne apud cives
dedecus violatæ castitatis paterentur. Huic simile narrat
Augustinus de civitate Dei de Lucretia, quæ, cum oppressa
esset a filio Tarquinii regis, induxit suos ad vindictam, dein
propter delictum commissum ægra atque impatiens se
peremit, quamvis hoc non esset faciendum, ut dicit
Augustinus. Non enim debet quis se interimere ad vitandum
alienam libidinem, non enim polluet se,
si est aliena libido, in proposito castitatis permanente eo, per
quod corpus sanctificari bono meruit. Ipsi corpori non aufert
sanctitatem violentia libidinis alienæ, quam servat
perseverantia continentiæ suæ, tamen detestatio dedecoris,
amor honestatis, perseverantia fortitudinis in talibus est
commendanda. De continentia etiam castæ mulieris narratur
libro III de nugis philosophorum, quod cum viro, Danieli
nomine, esset exprobratum, quod oris vitio foedatus esset,
sive quod haberet malum anhelitum, et ipse conquereretur
uxori, quod non monuerat eum de hoc quærere medicinam, at
illa: hoc fecissem, inquit, nisi crederem, omnia ora virorum sic
olere. Verisimile enim fuit, quod os suum ad os alterius viri
nunquam applicuerat.
De perdice fure, dial. 79.
Perdix de voce nomen habet, unde dicunt Isidorus et
Ambrosius, quod avis adeo dolosa et fraudulenta est, ut
alterius ova diripiens foveat, sed fraus eventum non habet.
Nam cum pulli propriæ genitricis vocem audiunt, naturali
quodam instinctu hanc, quæ fovit, relinquunt et ad eam, quæ
genuit, revertuntur. Nidum suum inter condensa spinarum loca
constituit, ovis stragigulum pulvis est. Cum quis
appropinquaverit eorum nidis, egressæ matres se sponte
offerunt venientibus et simulata debilitate vel pedum vel
alarum, quasi statim capi possint, gressus fingunt tardiores.
Hoc mendacio sollicitant obvios, quoadusque a nidis longius
avocentur. Una autem perdix furata est ova cujusdam avis
alterius, ea absente, sed dum spoliata ad nidum rediret et ova
sua non inveniret, doluit et quamplurimum anxiata ova
requisivit, tandem cum magno studio ova et latronem reperit.
Quæ cum festinatione judici hoc indicavit, judex autem citavit
furem et subtiliter de negotio examinavit, latro vero non
confitebatur, sed prædicta pro viribus denegabat, et quia
testes judex non habebat, latronem de jure non judicabat.
Accusatrix vero ad judicem dicebat: debes ipsum tormentare
et veritatem extorquere. Cui judex: debes et tu ea, quæ dicis,
probare, ut judicium meum rectum videatur, alioquin te cum
ipsa martirizabo. Ea autem non probante, quod accusabat,
judex suspicari coepit. Propter
quod ambas in equuleo levavit ac de furto percunctari coepit,
latro vero cuncta propalavit, et ea quidem multa furta, quorum
accusabatur, et occulta, quæ commiserat, manifestavit.
Quapropter judex eas suspendi fecit dicens: qui furatur et ac
cusat, se fallaciter excusat. Ergo require a te ipso in animo
tuo, qui es, qui accusare velis, utrum de simili dicto vel facto
valeas reprehendi. Quia dicitur ad Rom. II°: inexcusabilis es
homo omnis, qui judicas, in quo enim judicas alterum, te
ipsum condemnas, eadem enim agis, quæ judicas. Qui ergo
alium doces, non te ipsum doces, qui prædicas, non
furandum, furaris, qui dicis, non moechandum, moecharis.
Unde Catho: quæ cuipare soles, ea tu ne feceris ipse. Turpe
est doctorari, cum culpa redarguit ipsum. Cum quidam
tyrannus judicaret quemdam latronem suspendi, quidam
philosophus, qui aderat, hoc videns risit. Qui cum
interrogaretur a tyranno, cur rideret, respondit: quia magni
latrones judicant minores. Augustinus de civitate Dei libro I
cap. IV introducit exemplum de Alexandro et Dionide pirata.
Qui cum esset comprehensus, inquisitus ab Alexandro, cur
mare infestaret, respondit libera contumacia: ut tu, orbem
terrarum
See footnote 40
, sed quia id facio exiguo navigio, latro vocor, quod
tu facis magna classe, imperator diceris. Si solus captus
fuisset Alexander, latro esset, si ad nutum Dionidis populi
famulentur, erit Dionides imperator; me fortunæ iniquitas, te
fastus intolerabilis et inexplebilis avaritia furem facit. Si fortuna
mutaretur, fierem forte melior, ac tu, quo fortunatior, eo
nequior eris. Miratus Alexander de piratæ constantia dixit:
experiar, an futurus sis melior, fortunam tuam ego tibi mutabo,
ut non ei ammodo
See footnote 41
, quæ deliqueris, sed tuis potius moribus
adscribatur. Et eum adscribi fecit militiæ, ut posset exinde
salvis legibus militare.
De pica et agaziis, dial. 80.
Pica est avis callidissima, ut dicit Plinius, alba et nigra,
varietate distincta. Hæc apud quemdam venatorem et humane
et latine loquebatur, propter quod venator ipsam plenarie
fulciebat. Pica. autem non immemor beneficii volens remune-
rare eum volavit ad agazias et cum iis familiariter sedebat et
humane sermocionabatur. Agaziæ quoque in hoc plurimum
lætabantur, cupientes et ipsæ garrire humaneque loqui. Unde
unanimiter clamaverunt picam ad se eique dixerunt: volumus
et te obnixe precamur, ut doceas nos loqui, ut tu loqueris, et
pretium tibi ad libitum constituemus. Quibus pica: non
possum vobis respondere plenarie, nisi locuta fuero cum
doctore meo, qui me docuit; verumtamen si convolare mecum
cupitis, vos recipiet ipse curialiter et docebit, ut docta sum
ego. Agaziæ autem credulæ factæ cum pica convolaverunt.
Dum autem ad domum pica repatriaret, hæc omnia reseravit
domino suo et ait: vade et præpara retia tua et cum agaziis in
retibus evolabo ego. Agaziæ vero audiebant verba nec
intelligebant, ea propter [nihil] titubantes alacriter pergebant.
Interea venator retia sua tendit et pica ad agazias reversa est
dicens: nihil, sorores, dubitetis, sed mecum secure convolate,
quia pacifice locuta sum cum doctore meo, qui nos gaudenter
recipiet. Et cum in retibus omnes se misissent, venator retia
super ipsos revolvit easque cepit, vendidit, seque ditavit
dicens: quorum dicta non captamus, fidem illis nunquam
damus. Ita et nos cavere debemus fidem dare verbis illorum,
qui nobiscum sophistice et ingeniose loquuntur. Quia dicitur
Proverb. XXIX: homo, qui blandis fictisque sermonibus loquitur
amico suo, rete expandit pedibus suis. Idemque: malus homo,
qui blande loquitur, innocenti laqueus est. Unde quidam
leccator videns rusticum portantem agnum ad forum venalem,
dixit sociis suis: vultis habere agnum, quem portat rusticus
ille? At illi: volumus. Et ipse disposuit socios per diversa loca,
ad quæ rusticus erat venturus, dicens, quod quilibet illorum
quæreret a rustico, si vellet canem illum vendere. Et cum
primus quæreret, respondit rusticus, quod non erat canis sed
agnus, sed cum quæsissent alii similiter, ad ultimum credidit
rusticus de agno, quod esset canis. Sic enim nonnulli credunt
omnia, quæ sibi dicuntur, quod est maximum periculum.
Propter quod dicitur Eccles. XIX: non credas omni verbo, sed
in omni facto intuendum est de possibilitate et de fine, prout
in fabula quadam refertur, quod mures fecerunt consilium, ut
facerent campanam et ponerent eam ad collum catti.
ut, quando iret cattus, audirent campanam mures et
absconderent se. Affuit etiam inter eos unus aliis sapientior,
qui dixit: esto, quod campana sit facta, quis vestrum ponet
eam ad collum ejus? Et cum non inveniretur, quis vellet eam
ponere ad collum catti, destiterunt ab inceptis.
De milvo, qui decepit pullos cujusdam cornicis, dial 81.
Milvus, ut dicit Isidorus, est avis prope magnitudinis
aquilæ, ungues., pedes et rostrum ad modum accipitris habet,
sed curvas et non rectas sicut accipiter alas habet, mollis
tamen viribus et volatu rapacissima pullis domesticis insidiatur;
circa macella excubat et cadavera. Plinius: milvus audax est in
parvis, timidus in magnis, a niso fugatur, quamvis in duplo
major sit illo. Hic, quia rapax est, cepit pullos ornicis et
comedit, de quo ornix plurimum inflammata nunquam ei
penercit, sed æmulata est eum pro viribus. Longius autem
post milvus compunctus veniam petiit, rogans per se et
nuntios multos sibi indulgeri, quod fecerat, sed ornix indurata
noluit misereri nec veniam illi dare dicens: nunquam viva tibi
parcam neque mortua in archa. Sic enim multi indurati
nunquam veniam petenti veniam tribuunt. Contra quos dicit
salvator Math. VI°: si non dimiseritis hominibus peccata eorum,
nec pater vester dimittet vobis peccata vestra. Augustinus:
unusquisque talem indulgentiam accepturus est a Deo,
qualem et ipse dederit proximo suo. Unde Eccl. XXVIII°:
relinque proximo tuo nocenti tibi et tunc deprecanti tibi
peccata solventur. Ait Augustinus, quod non solum obliviscitur
sapiens injuriarum, imo negat se injurias suscepisse. Prout ait
Seneca libro de constantia sapientis inquirens: sapiens
percussus colaphis quid faciet? Respondit: quid fecit Catho,
cum illi os percussum esset? non exaudivit, non vindicavit
injuriam, non remisit tantum, sed factum fuisse sibi negavit.
Hoc enim visum fuit sibi honestius inter alia. Item Seneca lib.
III° de ira de Socrate, quod, cum iret per civitatem et esset
colapho percussus, nihil amplius dixisse fertur, quam quod
molestum esset, quod nescirent homines, quando cum galea
vel sine galea prodire deberent. Item eodem libro narratur
de Diogene philosopho, quod, cum quæstionaretur de causa
cum Lentulo et Lentulus commotus, contracta pingui saliva,
inspuisset in frontem, abstersitque mediam quantum potuit ille
faciem dicens: affirmabo, inquit, omnibus, o Lentule, falli eos,
qui te negant os habere. Refert Seneca, quod Socrates habuit
duas uxores nimis zelotipas et contentiosas, adeo quod
quadam die in ipsum impetum facientes ad terram eum
dejecerunt. Alia autem vice, cum illarum una in eum multa
intulisset tonitrua comminationum ille dissimulans abiit et juxta
murum domus sedere coepit. Illa vero urinam et immunditiam
super caput ejus fudit, sed Socrates nihil ex hoc asperatus
coepit tergere caput dicens: sciebam, quod post tonitrua
pluvia sequeretur. Cum autem amici consulerent ei, ut eas
expelleret, respondit: disco, qualis sim in foro, hoc est, disco
in domo patientiam, ut ipsam in foro exhibeam. Cum quidam
quæreret a Theodosio piissimo imperatore, quomodo sic
proprias injurias sustinebat et se lædentes audiebat, nec
occidebat, ait: hoc facimus, ut ad vitam possimus mortuos
revocare, id est, impios ad virtutes, quia non est magnum
occidere viventes. Hoc enim agere possunt etiam immunda et
inimica animalia, serpentes, araneæ et similia. Sed magnum
est et soli Deo possibile mortuos resuscitare.
De bubone, qui voluit habere dominium alitum, dial. 82.
Bubo a sono vocis nomen habet, ut dicit Isidorus. Est
autem avis feralis onusta plumis, sed gravi semper detenta
pigritie. Debilis est ad volandum. Ait etiam quidam: bubo bibit
ova columbæ, mures venatur, in ecclesiis habitans oleum de
lampadibus bibit et tarnen defoedat eam stercoribus, quando
impugnatur ab aliis avibus, quæ in luce habitant, resupina
pedum unguibus se defendit, de nocte evagatur et
circumvolat, de die vero in murorum rimulis se abscondit. Hac
ave capiuntur ceteræ volucres, quæ circumvolantes eum
deplumant, eo quod omnes sibi inimicantur, et propter hoc
aucupes cum eo deprehendunt alias aves. Plinius dicit, quod a
cauda de ovo exit, quoniam pondere capitis partem corporum
mater fovendam applicat. Est igitur avis nocturna et turpissima
inter
cæteras aves despecta, unde exstat versus: turpis avis bubo,
turpissima bestia bubo. Cum aves omnes conventum
celebrarent et post coenam omnes pacifice conquiescerent,
nihil titubantes, ecce bubo se exaltavit dicens: sum ego
quamplurimum inter volucres suppeditatus nec magnificatus,
ut nobilitas mea requirit, sed me volo nunc sublimare, volo
enim cum amicis consanguineis inter aves salire omnesque
magnas trucidare, ut post princeps et dux alitum existam.
Quapropter ad se clamavit porphirionem et nycticoracem,
vespertilionem et zuetam nec non et omnes nocturnales aves
et cum ipsis inter alites armata manu aggreditur, volens
magnas perimere et dominium civitatis usurpare. Aves autem,
ex somno excitatæ, intuentes proditores ad arma cucurrerunt
eosque ceperunt et ad aquilam vinctos perduxerunt, ut
judicium de ipsis propalaret. Aquila vero hoc audiens
sententiam contra proditores protulit, quod statim per
civitatem traherentur et in patibulo post suspenderentur,
necnon et omne genus bubonis sic in perpetuum persecutioni
datum et infestum et ab avibus est devitatum. Hæc est enim
causa secundum fabulas, pro qua bubonem aves
persequuntur et sibilant, unde in die non audet inter volucres
apparere, sed de nocte volans cibum sibi quærit dicens: male
levat se, qui cadit, perit et qui false tradit. Sic enim nonnullis
civitatibus per malos et superbos procuratur. Peroptant enim
magnates exstinguere, ut dominium civitatis possideant.
Caveant ergo tales, ne simili poenæ subjiciantur. Dicitur enim
Eccles. VII°: noli facere mala et non te apprehendent, ne
pecces in multitudine civitatis nec immittas te in populum. Et
in Prov. XXIV°: qui cogitat mala facere, stultus vocabitur, sed
qui ambulat simpliciter, ambulat confidenter. Magni enim
debent contenti esse de magnitudine sua et non usurpare
dominium violenter, quia omnis potentatus brevis vitæ dicitur
Eccles. X°, et qui non intelligit hanc brevitatem, postea
intelliget poenalitatem. Sapient. V quid nobis profuit superbia
aut divitiarum jactantia, quid contulit nobis? Transierunt omnia
sicut umbra. Narrat Valerius libro VIII°, quod, cum Alexander
audisset ab Anaxarcho comite suo ex auctoritate Democriti sui
præceptoris præcipui, innumerabiles esse mundos, heu me,
inquit, miserum, qui nec
uno adhuc potitus sum, et tamen post modicum sepulchrum
ejus fuit quinque pedum. Egregie enim ait versificator ille: vir
bone, quid curas res viles, res perituras, nil profuturas, sed
vermibus esca futuras? Nemo diu mansit in culmine, sed cito
transit, est brevis atque levis in mundo gloria quævis. Ideo
refert Quintus Curtius, quod quidam ait Alexandro: vide, ne,
dum ad cucumen perveneris, quo tendis, in ipsis ramis, quos
apprehenderis, decidas. Soldanus quidam inter omnes
nobilissimus, rex Agarenorum, postquam rescivit, se
moriturum, accipi fecit pannum sudarii et super lanceam poni
quasi vexillum ac per urbem præconizari, quod de toto regno
suo et de universis divitiis et thesauris nonnisi pannum istum
sudarii secum in morte asportaret.
De avibus terrenis et aquosis, dial. 83.
Aves terrenæ intuentes volucres, quæ sunt aquosæ, in aquis et
terris comedere, perturbatæ simul convenerunt dicentes:
supplantatæ enim sumus et spoliatæ, quia alites istæ aquosæ
saturantur in aquis et postquam ingurgitatæ sunt, adscendunt
ad solum et partes nostras devorant et tollunt. Et citaverunt
ante se dicentes: denudatæ enim quamplurimum sumus a
vobis, vos ad libitum in aquis comeditis nec sufficit vobis, sed
postquam impletæ estis, in terram adscenditis et escas
nostras deglutire peroptatis, cavete vobis, deinceps ne talia
procurentur, alioquin vos omnes perforabimus. Quibus illæ:
male loquimini, sorores, sed obnixe obsecramus, ut dignemini
de escis nostris epulari nobiscum, quoniam corda nostra
lætificabuntur. Alites autem terrenæ, propter gulositatem escas
aquarum concupiscentes, hoc audientes cum ipsis in aquis
convolarunt, sed quia natare ignorabant, a fluctibus et undis
periclitabantur, unde clamabant sibi misereri. Aquosæ vero
pietate commotæ, non reddentes malum pro malo, natando
eas ad solum perduxerunt, quapropter licentiatæ ab ipsis in
aquis et in terris ad libitum pascuntur dicentes: sobrii plus
durant quam gulosi, pii quam invidiosi. Sic enim multi, gulose
intuentes alios comedere, contristantur putantes sibi
necessaria deficere, sed Deus fecit hunc mundum et omnia,
quæ in eo sunt. Dicitur Act. XVII, quod ipse est, qui dat
omnibus vi-
tam et inspirationem et omnia, et pro tanto dicit
Chrysostomus: carnalia beneficia præstat Deus dignis et
indignis, ergo contenti esse debemus, de quo largitur Deus.
Sed sicut dicit Bernardus: avis rapacissima contenta est aëre,
lupus terra, lucius aqua, sed homo raptor terram, aquam,
aërem et coelum, si posset, suis nutrimentis spoliaret. Non
enim tales erant antiqui principes, sed continentia gulæ
vigebat in iis. Prout ait Vegetius de re militari L. X° ubi loquitur
de continentia principum: de Alexandro dicitur, quod in itinere
ambulans cum antiquis accepto pane vesci solitus erat. Idem
legitur de Scipione Æmiliano. Unde et Catho legitur fuisse
contententus vino, quo remiges sive servi navigantes
potabantur. Et de Hannibale legitur, quod ante noctem non
requiescebat et de nocte surgere solitus erat et in crepusculo
ad coenam vacabat. Ibidem etiam narrat de continentia
admirabili exercitus sub Marco Satiro, quod, cum esset arbor
pomifera, ipsa de castrorum hominibus postera die intactis
fructibus est relicta. Legitur in Gestis Romanorum, quod
Augustus Cæsar minimi cibi erat, panem et pisciculos minutos
et caseum bubulinum manu pressum et ficus virides
appetebat vescebaturque quocunque loco et tempore, quod
stomachus desiderasset. Et non solum continentia gulæ
vigebat in vinis, sed etiam in feminis solita fuit, ne in aliquod
dedecus prolaberentur, quia vicina sunt sibi venter et genitalia.
Dicit Augustinus: venter mero æstuans cito despumat in
libidinem.
De rustico et apibus, dial. 84.
Rusticus quidam multas apes in alveario nutriebat, de
quibus multa lucrabatur, tamen quandocunque de aculeis
apum accipiebat, cum favos mellis exportabat. Quadam autem
vice aculeatus doluit, propter quod indignatus apibus minari
coepit dicens: promitto Deo et vobis, quod, si me plus
pupugeritis, præcipitabo vos et propulsabo. Cui apes: tu bene
vis colligere, rustice, de dulcore, sed sentire nonvis de dolore,
fer in pace amariora, si tu cupis dulciora, alioquin te
relinquemus nec de nobis lucratus eris. Rusticus autem
veniens dum favum mellis colligeret, quædam apis ipsum
aculeavit, pro quo furibundus effectus cuncta alvearia apum
dejecit et devastavit.
Apes vero scandalizatæ ipsum quam cito relinquentes ab eo
loco recesserunt, rusticus autem in paupertate collisus, qui in
deliciis vivere solebat, utilitatem apum cognoscens statum
pristinum lugebat dicens: debet dura sustinere, qui de dulci
vult habere. Sed multi sunt hodie tales, qui pie volunt vivere,
gaudere cum seculo et regnare cum Christo. Multi enim in
deliciis quærunt Christum, sed ut dicit Job. XXVIII°: non
invenitur in terra suaviter viventium. Ea propter dicit
Hieronimus: qui enim voluerit vivere secundum evangelium,
tota sua vita erit martirium. Dominus enim non ejecit hominem
de paradiso, ut hic sibi alium constituat paradisum, dicit
Bernardus. Unde in Vitaspatrum quidam frater interrogavit
abbatem Achillem dicens: cur sedens in cella patior accidiam?
Cui ille: quia nunquam vidisti requiem, quam speramus, et
tormenta, quæ timemus. Si enim inspiceres diligenter, etiam si
vermibus esset plena cella tua usque ad collum, in ipsa
permaneres voluntarie sine accidia. In Vitaspatrum fratres
rogabant senem sanctum, ut quiesceret a gravi labore. Quibus
respondit: credite mihi, o filii, quia Abraham poenitebit, cum
videbit magna et præclara Dei dona, quod amplius non fuerit
decertatus. Item quidam dixerunt ad quemdam magnum:
quomodo contentus es hic et sustines tantum laborem? Qui
respondit: totum tempus mei laboris, quem hic sustineo, non
est idoneum comparari ad unam diem tormentorum, quæ
peccatoribus in futuro sunt præparata.
De leone, qui pugnavit cum aquila, dial. 85.
Leo rex ferarum acriter cum aquila rege avium dimicabat
habens secum cuncta animalia, superque humo castrametatus
stabat. Aquila vero cum avibus super arboribus cum jaculis et
sagittis cum bestiis proeliabatur. Grifes inde transiens et
videns hoc, sibi displicuit mirabiliter, unde collocavit se super
collem nec in iis convolavit, leo autem timens ait intra se: si
hic erit contra me, victus ero. Aquila similiter cogitans ait: hic
caudam habet et pedes ut animal, credo quod, si cum bestiis
steterit contra me, non durabo. Ea propter nuntios ei direxit
uterque, ut quis esset et quare illic sederet, dilucidaret. Quibus
grifes: avis sum et animal, sed non H. neque
K., hic autem sedeo propter pacem et amorem et non
partialitatem amo nec rumorem. Cum autem hoc dixisset, est
ab omnibus gratiose receptus. Grifes autem spatiabatur ad
libitum cum bestiis et avibus, propter quod nullus de eo
suspicabatur. Inter hoc grifes de pace tractare coepit et quia
suspectus non erat, partes libere in ipsum compromiserunt.
Ipse vero sententiam dictavit, quod omnes de campo quam
citius se moverent et amplius non in pugna, sed in pace
manerent, dicens: qui vult pacem possidere, debet partem non
tenere. Sic quilibet perpetrare debet inter discordantes, ut sit
filius illius, qui dicit Matth. V°: beati pacifici, id est pacem
patrantes inter discordantes, quoniam filii Dei vocabuntur. Et
Ysai. LII: quoniam speciosi pedes annuntiantes pacem, sic et
pedes portantium discordiam et scandalum maledicuntur,
dicente Eccl. XXVIII°: susurro et bilinguis maledictus est,
multos enim turbavit pacem habentes. Legitur in Vitaspatrum,
quod cum Iis esset inter unum gentilem et unum christianum
et venirent simul armati cum parentibus et amicis parati ad
pugnam, beatus Apollonius rogavit eos de pace, unus tamen,
qui discordiæ et dissensionis caput erat, vir truculentus et
malignus impediebat pacem dicens, quod usque ad mortem
suam non fieret pax. Tunc dixit vir sanctus: fiat, ut dicis; nullus
enim præter te hodie perimetur, sed congruum honori tuo
sepulchrum tibi fiet in ventre bestiarum et volucrum. Quod ita
factum est, nam statim fuit in pugna necatus, qui sabulo
conculcatus permanens, in mane vero parentes venientes, ut
tollerent ac sepelirent, invenerunt eum a vulturibus devoratum
et a bestiis effossum.
De leone, qui uxoravit duos catulos, dial. 86.
Leo duos uxoravit catulos filios suos et cuilibet dedit
silvam magnam in dote, sed antequam divideret eos a se, de
tribus ipsos monuit dicens: filioli, hæc tria custodite et bene
erit vobis, primo pacem cum vestris habeatis, secundo silvam,
quam vobis do, custodiatis, ut animalia multiplicentur, tertio
cum homine nunquam pugnetis. Hæc major custodiens in
bonis crescebat, minor autem suos perturbare coepit nec in
domo pacem habebat, propter quod in silvam cum furore in-
trabat cunctaque animalia perimebat, unde breviter silvam
spoliabat. Quadam vero die fratrem suum visitavit et intuens
eum in bonis succrescere ait: infelix ego in penuria vivo et
perturbatione, tu vero exsultas in deliciis et pace. Cui major:
jussa patris non custodisti, idcirco hæc mala super te
venerunt, sed veni mecum in silva et vide, qualiter bona
paterna conservavi. Cum autem simul pergerent, ecce quidam
venator apparuit, qui laqueos tendebat, ut ibi de animalibus
caperet. Cui minor: non cernis homunculum illum, qui
destruere te peroptat? Et major: nescis quod præceptum
habemus a genitore, ut cum homine non pugnemus? Cui
minor: miser, vis tu propter verba fabulosa nobilitatem perdere
leoninam? Ego ipsum dilacerabo. Cum autem ad hominem
cucurisset, et laqueos non advertens cecidit in retia et
illaqueatus est. Major autem rediit dicens : jussa patris qui
conservat, tutum semper se reservat. Idcirco patet manifeste,
quod tutum est jussa parentum custodire et secundum quod
justum est obedire. Ad Coloss. III°: filioli, obedite parentibus
vestris in domino, hoc enim justum est. Fabulatur enim, quod
quidam leo præ senio jacebat in cubili, sed catulus ejus
fortissimus venit ad eum. Cui pater: gaude, fili, quia cuncta
animalia te timent, unum tantum tibi dico, ne pugnes cum
homine, quia fortissimus est omnium. Tentatus catulus
quærebat hominem, unde reperit boves duos binatos sub jugo
eosque interrogavit dicens: estis homines? Qui dixerunt: non,
sed sumus ab homine subjugati. Catulus vero magis tentatus
invenit sonipedem ferratum cum ferro et sella eique dixit: es tu
homo quem quæro? Qui respondit: non, sed ab ipso sum
faleratus. Admirans autem leo processit et invenit rusticum
scindentem lignum. Cui dixit: præpara te cito, quia tecum
proeliari volo. Cui homo: scindamus hoc lignum prius, postea
proeliaturi erimus. Et hoc dicens cum securi scissuram
magnam fecit in ligno et docuit leonem ponere grifes in
scissura, ut celerius scindereretur. Qui cum posuisset, extraxit
rusticus securim de ligno et grifes leonis inclusit clamantis
auxilium vicinorum. Ad clamorem cujus omnes de villa
exierunt cum gladiis et fustibus, ut leonem interficerent, leo
autem videns se in arcto positum, grifes in scissura ligni
relinquens vix evasit, et cru-
entantibus pedibus cum confusione reversus est ad patrem,
confirmans ejus consilium per experientiam.
De grife tyranno, dial. 87.
Grifes, ut dicit Isidor. Ethim. XII°, est ales pennatus et
quadrupes. Hoc genus ferarum ortum habuit in hyperboreis
montibus id est in Sichia asiathica, capite et alis aquilæ similis
et reliquo corpore similis leoni. Equis et hominibus maxime est
infestus, in nido suo ponit lapidem smaragdum contra
venenosa animalia montis. Item vivos homines discerpit. Hic
accepit quandam provinciam ad regendum, sed propter
tyrannidem et avaritiam tria præcepit, primum quod nullus ad
vendendum vel comparandum reciperetur, secundo quod
nullus ab aliis partibus ad suas veniret, tertio quod nullus de
suis ad alios transiret. Hæc tria custodiens in deliciis vivebat,
propter quod multa colligebat et ex his nulli aliquid mittebat.
Sed judicio Dei quodam tempore fulgura et tempestates totam
provinciam illam devastaverunt. cives autem ad grifem
cucurrerunt vociferantes: exeamus, ne fame pereamus. Ipse
vero legatos transmisit ad vicinas nationes, ut de bonis suis
vendant et pretium ad libitum accipiant. Quibus responderunt:
tu nunquam de tuis bonis nobis vendidisti nec modo tibi
aliquid vendemus. Iterum autem alios nuntios direxit, ut secure
ad vendendum transirent. Cui illi: tu nunquam nos recipere
voluisti nec modo nos recipies. Denuo mi sit iis, ut se cum suis
recipere vellent nec eos in calamitate relinquere. Et illi: tu
nunquam ad nos venisti idcirco te non recipiemus et, si
veneris, te projiciemus. Sic enim derelictus ab omnibus
miserabiliter cum suis interiit dicens: qui non servit, ei non
servitur nec In malis subvenitur. Ergobonum est esse curialis
et recipere forenses et hospites et cum aliis negotiari de
suoque aliis tribuere et etiam communicare. Ait enim salvator
Matth. VII°: omnia ergo, quæcunque vultis ut faciant vobis
homines, et ,ros facite illis. Hæc lex et prophetæ. Et Basilius:
talis esto aliis, quales et peroptas circa te esse alios. Legitur,
quod, dum Alexander per quandam viam pergeret et ipse cum
suo exercitu fere siti deficerent, quidam pro magno munere
scyphum aquæ sibi dedit, quem
ille protinus effundi mandavit, noluit enim solus bibere,
postquam suis militibus illud non poterat communicare.
Econtra dicit avarus Eccles. M°: inveni requiem mihi et
manducabo de bonis meis solus. Tales enim avari non sunt
præficiendi. Unde antiquitus sectantes avaritiam non
præficiebantur reipublicæ. Prout narrat Valerius libro VI, quod,
duo consules dum in Hispaniam mitti deberent et de ipsis
consilium haberetur, Scipio dixit: neuter mihi placet, quia alter
nil habet, alteri nihil satis est, æque malam in malignantibus
iudicans inopiam et avaritiam. Unde refert idem Valerius, quod
Tiberius Cæsar judices provinciarum raro mutabat ex eo, quod
novi, qui ibant, intenti erant ad recipiendum. Exemplum de
quodam vulnerato, quem cum muscarum multitudo operuisset
et quidam eas abegisset, ait: male fecisti, plenæ erant istæ, et
famelicæ venient aliæ et amplius me affligent. Judices enim
semper, quando sunt pauperes vel avari, ad rapiendum sunt
avidi. Legitur in fabulis poetarum, quod quidam rex petiit ab
Apolline, ut, quidquid taugeret, aurum fieret, et concessum est
ei. Cum ergo cibum vel potum manibus vel labiis tangeret, ut
in os mitteret, vertebatur in aurum. Sic etiam abundantia
divitiarum facit avarum famelicum et ipsum trahit ad interitum.
Legitur in chronicis, quod Taris regina, cum cepisset regem
Persarum, caput ejus amputari fecit et in utrem plenum
sanguine immersit dicens: sanguinem sitisti, sanguinem bibe.
Avari in inferno bibent aurum liquefactum. Unde refert quidam
philosophus, quod Nero imperator visus est in auro liquefacto
se apud inferos balneare, et cum vidisset cuneum
advocatorum, dixit iis: venite, venale genus hominum, et
mecum hic balneamini, quia vobis partem optimam reservavi.
De leopardo et unicorni, qui pugnabant cum dracone, dial. 88.
Leopardus, ut Solinus dicit animal est generatum ex leone
et pardo. Horum feminæ sunt audaciores et fortiores maribus.
Plinius. aliquis volens resistere leopardis furentibus, fricet allia
inter manus, nec mora, leopardus resiliet nec resistet, quia
odorem allii sustinere non potest. Leopardus
subrufum colorem habet, maculas per totum nigras; multo
minores sunt quam leones. Leopardus, quando comedit
aliquod venenum, stercus hominis quærit, quod comedit, et
sanatur. Ambrosius. Hæ bestiæ sunt crudelissimæ naturaliter,
ita quod sic domesticari non possunt, ut obliviscantur
crudelitatis suæ. Domesticantur tamen ad venandum. Igitur
dum ad prædam in venatione ducuntur, relaxantur, quam si
quarto aut quinto saltu non potest capere, subsistit iratus
fortiter, et nisi statim venator furenti bestiæ aliquam bestiam
offerat, cujus sanguine placetur, irruit in venatorem vel
quoscunque obvios, quia impossibile est placari eum nisi in
sanguine. Hic pugnabat cum dracone, sed non prævalebat,
propter quod ad unicornem perrexit et humiliter ipsum
obsecravit dicens: eminens es ac virtuosus et doctus belli,
peto obnixe, quod me defendas a furore draconis. Unicornis
autem se sublimare coepit et audiens de se talia dici ait:
verum dicis, quia doctus sum proelii, propterea optime
defensabo te, noli pavere, cum enim aperiet draco os suum, in
gutture ipsum cornu perforabo. Cum autem ad draconem
pariter venissent, leopardus bellum initiavit spe rans de auxilio
unicornis. Draco vero certavit adversus eos et ignem et
foetorem ex ore emittebat, sed cum os aperiret, unicornis
quam citius cucurrit volens ipsum in gutture transvibrare,
draco vero agitavit caput et unicornis cornu in terram fixit
dicens moriendo: qui pro alio vult pugnare, cupit se tru cidare.
Sic enim stultum est, de se confidere ac de quo sibi non
pertinet agonizare. Unde Eccl. XI°: de ea re, quæ te non
molestat, ne certaveris. Ergo require in animo tuo a te ipso,
quis es, quid facere vis, utrum factum illud ad te pertineat. Ad
minus ad alium te immiscere non debes. Noli pro alio pugnare
nec inter discordantes discordiam augere, sed fac, ut dicit
Seneca: semper dissensio ab alio incipiat, a te reconciliatio.
Quidam bellantes aggressi sunt inimicum, sed alius quidam
cucurrit volens ipsum defendere et armavit se versus inimicos
illius. Illi autem dixerunt: amice, tibi injuriam non facimus, tolle
quod tuum est et vade, quoniam de inimico nostro vindictam
quærimus. Qui non acquiescens sermonibus eorum ad bellum
contra eos se paravit. IIII autem indignati cum inimico ipsum
mutilaverunt.
De elephante, qui genua non flectit, dial. 89.
Elephas, ut Brito dicit, dicitur ab elephio græce, quod
mons latine dicitur, propter magnitudinem corporis. Hoc genus
animantis in rebus bellicis aptum est. In his animalibus Persæ
et Medi ligneis turribus collocatis tamquam de muro jaculis
dimicant. Intellectu et memoria nulla
See footnote 42
vigent, gregatim
incedunt, motu quo valent
See footnote 43
, murem fugiunt, biennio portant
foetus nec amplius quam semel gignunt nec plures sed
tantum unum gignunt, vivunt ad tricentos annos, ut dicit Isid.
Ethymol. XII°. Narrat scriptura, quæ continet veterum historias,
quod elephas hoc modo capitur. Duæ puellæ virgines
uberibus et superiori parte corporis nudatæ pergunt, ubi
habitant elephantes, una earum urnam, altera gladium ferens,
quibus alta voce cantantibus audit elephas, accurrit prope, qui
mox naturali instinctu virgineæ carnis innocentiam
recognoscens in iis castimoniam veneratur, lambensque
earum pectus et ubera et delectatus mirifice resolvitur in
soporem nec more puellarum puella cum gladio tenerum
perfodiens ventrem elephantis sanguinem ruentis fundit
excipitque in urna puella altera sanguinem, quo regalis
purpura tingitur. Hic cum sit inter feras nominatissimus et
famosus, tamen non geniculare potest, quia genua non habet.
Quadam autem vice leo iens per silvam inter
See footnote 44
feras transibat
et omnes ei genua flectebant velut regi ferarum, elephas nou
genu flexit, quia non potuit. Unde feræ quædam invidiosæ ad
leonem convenerunt et elephantem infamaverunt, leo autem
ad elephantem accessit dicens: quare es tu ita durus et
acerbus, quod genua ante me non flectis, ut cæteræ? Cui
elephas: domine, pro posse meo te diligo et te honoro, sed
flectere me non possum, propter quod genua non habeo. Et
leo: si tu corde non refutas, excellenter me salutas, satis
dominum honorat posse suo, qui laborat. Unde accusatores
condemnavit et elephantem sublimavit dicens: nullus judicatus
erit, antequam probatus. Sic enim attendere debent judices
nec judicare debent secundum diffamationes, sed secundum
rei verita-
tem, quoniam non qui accusatur, sed qui convincitur, reus est,
dicit Isidorus. Unde ipse: ante proba et judica. Prout refert
Valerius de Manlio Torquato, cujus cum esset filius suus
accusatus et convictus, protulit sententiam de eo dicens: cum
filium meum consiliarium pecuniam a sociis accepisse
probatum mihi sit, eum reum puniendum et domo mea
indignum judico, ideogue sic adjudicatus gladio punitus est.
Hoc enim agere debet judex, non enim debet pervertere
justitiam propter amorem vel odium, quia dicit Bernardus:
amor et odium veritatis judicium nescit. Ea propter narrat
Valerius libro V°: quod, cum Calericus in urbe a se condita,
quæ saluberrimis legibus erat munita, rempublicam
gubernaret
See footnote 45
, interque alias leges jus erat constitutum, quod
deprehensus in crimine adulterii utroque oculo privaretur, cum
in tali crimine filius ejus deprehensus esset, cum tota civitas
rogaret pro eo, ut illi poena remitteretur, aliquamdiu
repugnavit, ad ultimum est victus precibus populi, suo tamen
prius, demum filii oculo eruto usum videndi utrique reliquit,
debitum supplicium tenuit, reddidit æquitati admirabile
temperamentum, se inter misericordem patrem et legislatorem
justum partitus est. Item narrat Valerius de Carundio tyrio, qui
legem dederat, ut, si quis concionem intraret cum ferro,
continuo interficeretur. Et interjecto tempore cum ipse idem de
longinquo rure repetens domum gladio cinctus processit, et
cum esset monitus de legis solutione a quodam, qui prope
eum stabat, protinus ferro distracto, quod habebat, incubuit.
Noluit culpam dissimulare vel errorem defendere, maluit
poenam sustinere quam legem frangere. Item narrat Valerius
libro VI, cum quidam judex male judicasset, rex Cambizes
pellem ejus corpori detractam sellæ judiciariæ apposuit et in
ea suum filium judicaturum post eum sedere fecit. Nova enim
poena providit, ne quis judex postea corrumpi posset. Sic
enim præcepit lex divina Deuter. XVI°: judices et magistratus
constitue in omnibus portis tuis, ut judicent populum justo
judicio nec in alteram partem declinent.
De satiro, qui sibi uxorem accepit, dial. 90.
Satirus, ut in Catholicon habetur, dicitur a satur, saturi,
penultima correpta. Satiri sunt homuntiones dicti ab uncis
naribus, habentes cornua in frontibus et caprarum pedibus
similes, qualem in solitudine sanctus Antonius vidit. Qui etiam
interrogatus a Dei servo respondisse fertur dicens: mortalis
ego sum, unus ex accolis heremi, quos vario delusa errore
gentilitas faunos satirosque colit. Et est animal monstruosum
supra imaginem hominis insignitam
See footnote 46
deorsum vero formam
capræ habens, qui secundum errorem gentilium Deus silvarum
esse denunciatur. Hic accepit uxorem filiam Hippocentauri
See footnote 47
,
qui est homo equo mixtus, potens et virtuosus. Cum autem
cum uxore cubare deberet, prius de tribus eam monere coepit
dicens: nunquam mentiaris, et nequaquam impreceris nec
thorum meum violare præsumas; hæc tria cum servaveris,
pacifice mecum pernoctare poteris. Parum post satirus eam
explorare voluit, si obediens exstiterit et ait: o conjux, dic mihi
nomen parentum tuorum. Cui illa: nunquam genitores habui
ego. Et satirus: cito dolens docta
See footnote 48
mea fregisti. At illa propter
audaciam parentum satirum blasphemare coepit, propter quod
ipsam repudiavit et a thoro suo separavit. Non post multum
hæc immunda scortari se fecit a quodam asino, satirus autem
hoc sciens cum omnibus suis eam morti judicavit tradendam,
ipsa vero moriens ait: optimum est obedire viris suis ac
servire. Inobedientes plerumque sunt mulieres, unde eis non
competit principatus. Ait enim Eccl. XXV°: mulier si
principatum habeat, contraria est viro suo. Idem XXI°: melius
est habitare in terra deserta quam cum muliere rixosa et
iracunda. Quidam sic castigavit mutam uxorem et
inobedientem, dissimulavit enim ire ad nundinas et dixit uxori:
nullo modo digitum ponas in foramine isto. Seque abscondit
in vicina domo. Uxor autem cogitare coepit: quare inhibuit
mihi hoc? non obediam ei in hoc! Sed magno impetu manum
in foramen misit. In foramine vero erant acutissimi clavi, in
quibus digiti sui infixi sunt, unde præ an-
gustia clamare coepit ita, quod maritus accurrit dicens: quare
non obedisti præceptis meis? et sic eam correxit, donec
obedivit. Cum in quadam navi tempestate imminente
clamatum esset a nautis, ut graviora projicerent in mare,
quidam habens uxorem propter linguam intolerabilem exhibuit
eam dicens, quod in tota navi non erat gravior lingua ejus.
Unde Seneca: sicut nihil superius benigna conjuge, ita nihil
crudelius infesta muliere. Et philosophus: uxor, inquit, aut est
perpetuale refugium aut perenne tormentum, si est mala,
tormentum est, perpetuale refugium, si est bona, quia bonæ
uxores obedientes sunt viris, ipsos quia super omnia diligunt.
Hieronimus in libro contra Jovinianum ad hoc exemplum de
tribus matronis romanis ponit, quæ post amissum virum
alterum accipere noluerunt. Sed harum prima dicebatur Marcia
Catonis, quæ interrogata, quare secundum non acciperet
virum, respondit, se non invenire virum, qui velit eam propter
se, sed propter sua, quamvis forte turpis esset, licet dives.
Secunda dicebatur Valeria, quæ cum interrogaretur, ut
secundum virum acciperet, respondit, se facere hoc non
posse, quia vir suus non erat mortuus, sed vivus, quamdiu
ipsa viveret. Tertia dicebatur Anna, quæ a parentibus
urgebatur, ut secundum acciperet virum, eo quod juvenis et
dives erat. Respondit se hoc non posse facere, quia bonum
habuerat virum et ideo si secundum acciperet, aut ille esset
bonus aut malus, si bonus, semper esset in timore, ne ipsum
perderet, si malus, semper esset in dolore, eo quod post virum
bonum malum invenisset.
De dromedario et ejus cursu, dial. 91.
Dromedarius est animal, ut dicit Hieronimus, quod tantum
uno die pergit quantum equus in tribus. Hunc clamitavit leo
dicens: inter omnes es tu mihi laudatus, quod scis currere
atque salire, unde volo, quod pergas festinanter in orientem et
interrogare debeas de persona, qualitate et societate grifis,
quoniam vult mecum bellare. Sed ut me præparare possim ad
certamen, hoc citius denuntia mihi, ut post a me mercedem
recipias et honorem. Dromedarius autem se exaltare coepit,
cum audivit se laudari. Ob hoc iter suum in-
choavit et ultra vires suas, ut magis esset laudatus, currere
coepit Idcirco tantum cucurrit et salivit, quod se totum
demolitus est, pro quo cecidit et exspiravit dicens: id quod
scimus, sic patremus, quod nunquam nos vastemus. ita et nos
ea, quæ facimus et scimus, sic agere discrete debemus, quod
corpora nostra et membra non destruamus. Ait enim
Augustinus: in regula, qui carnem suam supra modum affligit,
civem suum occidit. Tunc enim homo occidit civem suum id
est corpus suum, cum ipsum aggravat et fatigat ultra quod
ferre potest. Unde Isidorus: in omni opere modum et
temperamentum oportet habere, nam quidquid cum modo et
temperamento fit, salutare est, quicquid autem nimis erit ultra
modum, perniciosum est. Fabula est, quod quidam
philosophus cum filio suo positus est in quadam turri existenti
sola in mari. Unde filius habens tædium rogavit patrem, ut
faceret eum exire de illa captivitate, at ille invenit muitas
plumas avium et cum pice et bitumine eas copulavit et
compegit sibi et filio alas, ut volarent et inde exirent. Inter hæc
pater docuit filium suum dicens: cave tibi, ne voles nimis alte,
ne descendas multum bassum, sed tene medium, si vis esse
beatus, quia medium tenuere beati. Pater sic fecit et recto
itinere exivit de carcere, filius autem, sentiens se volare, lætus
affectus semper ascendebat, et factum est, quod calor solis
accendit plumas et consumsit, et sic cadens mortuus est.
Unde Bernardus: tene medium, si non vis perdere modum.
De leone, qui ædificavit coenobium, dial. 92.
Leo pro redemtione animæ suæ suorumque parentum
excellentissimum ædificavit coenobium, in quo regulavit multa
animalia, dank. iis formam et regulam vivendi, et elegit in
priorem hinnulum, qui est, ut dicit Papias, filius cervorum et
varii coloris, credens eum esse religiosum coenobitam.
Hinnulus autem ut varius erat in colore sic in fide. Coepit enim
fratres dividere ac in partes trahere, instituens officiales, et
post paullulum cassabat et alios instituebat. Cassati vero
murmurabant contra ipsum, instituti autem eum fulciebant.
Hoc enim sæpe malitiose agebat, ita ut conspirationem contra
ipsum facerent et concorditer contra eum starent. Ad extre-
mum fratres se armaverunt volentes pro parte lacerare, sed
quidam Palefridus sapiens et antiquus dixit: cessate, fratres,
non est bonum hoc agere, melius est hunc malignum priorem
cassare et alium pacificum locare. Placuit sermo inter fratres et
unanimiter eum destituerunt dicentes: est concordia tenenda
inter fratres et habenda. In hoc apparet, quod concordia est
virtus acceptabilis inter fratres. Dicitur enim Eccl. XXV°: in
tribus bene placitum est spiritui meo, quæ sunt probata coram
Deo et hominibus, concordia fratrum, amor proximorum et vir
et mulier in bono sibi consentientes. Et ut dicit Augustinus:
non potest habere concordiam cum Christo vel in se ipso, qui
discordiam vult habere cum christiano, sed sunt aliqui, qui
dum in pace sunt nesciunt vivere. Unde piscator quidam
turbans aquam increpatus a quibusdam respondit se
increpantibus de turbatione aquæ: si hæc aqua non turbetur,
vivere nou possum. Concordia nihil utilius civitati, ut quidam
ait, ideo ad amicitiam et concordiam habendam anhelare
bonum est. Unde de concordia narrat Vegetius lib. IV°, quod,
cum obsideret Hannibal quandam civitatem, tantam inopiam
cives perpessi sunt, ut invidentes sibi necessaria non
venderent. In qua quidam panes vendidit et mortuus est fame,
alter, qui emit, cibatus est et supervixit. Hoc enim factum est,
ut non discordarent invicem.
De onocentauro, qui fecit palatium, dial. 93.
Onocentaurus, id est asinus immixtus homini, sic dictus,
quia media hominis specie, media asini esse dicitur, ait
Hugutio. Hic pro se palatium pulcherrimum ædificari faciebat,
sed confidens in suo sensu omnia terminare ac ordinare
volebat, non attendens consilium architectoris. Dum enim
architector consulebat utilia, ut per artem discernebat, hic
elatus ajebat: sapiens ac ingeniosus sum ego, non licet vobis
me docere, sed volo, ut voluntate mea cuncta compleantur. Et
dum esset palatium expletum, quia non erat bene fundatum
nec compositum, ruinam petiit et ad solum decidit. Ideo
onocentaurus confusus et bonis suis spoliatus perhibebat: ille
cito se dissolvit, qui per doctos se non movit. Sic enim multi
nolunt credere consilio sapientum, sed suo sensu cuncta
terminare volunt. Tu autem semper non credas tuæ propriæ
scientiæ nec confidas proprio sensui nec semper voluntati
propriæ acquiescas, sed omnia cum consilio et prudentioribus
et sapientioribus et discretioribus facias et eorum monitis
acquiescas, ne a via possis veritatis ullatenus deviare. Est
enim scriptum Sapient. XXXII°: sine consilio nihil facias et post
factum non poenitebit. Quia, ut dicitur Proverb. XIII° astutus
omnia agit cum consilio. Qui autem omnia agunt cum consilio,
reguntur a sapientia. Ista enim est differentia inter sapientem
consiliarium et fatuum, quia fatuus nonnisi respicit principium
facti, sapiens autem respicit finem et quæ sunt ad finem.
Legitur de quodam philosopho, quod in foro in loco
eminentiori residens dixit se velle vendere sapientiam, et cum
aliqui ab eo emerent, scripsit in cedula dicens: in omnibus,
quæ acturus es, semper cogita, quid tibi inde possit accidere.
Quod cum multi deriderent et cedulam vellent projicere, ait:
portate secure ad dominum vestrum, quia bene valet pretium.
Quod cum princeps accepisset, litteris aureis in ostio sui palatii
scribi fecit. Post multum vero tempus quidam ejus inimici cum
barbario suo ordinaverunt, ut principem jugularet. Qui cum per
ostium intraret et scripturam illam legeret, eo quod legere
sciebat, coepit tremere et pallere. Quo viso princeps eum capi
fecit et minis et tormentis veritatem extorquens sibi pepercit,
sed actores scelerum interfecit. Per quod patet, quod sit utile
finem pensare. Unde quidam philosophus: quidquid agas
prudenter agas et respice finem.
De rinocerone, qui despiciebat senem dial. 94.
Rinoceron, ut in Britone habetur, latine interpretatur in nare
cornu. Idem: et rinoceros id est unicornis, eo quod unum
cornu in media fronte habeat pedum quatuor ita acutum et
validum, quod ut, quidquid impetierit, aut ventilet aut perforet.
Nam et cum elephantis certamen habet et in ventre vulneratos
prosternit. Tantæ autem fortitudinis est, ut nulla venantium
virtute capiatur. Sed sicut asserunt, qui naturas animalium
scripserunt, virgo puella proponitur quæ venienti sinum aperit,
In quo ille omni feritate deposita caput deponit sicque
soporatus velut inermis capitur, ut dicit Isid.
Ethim. XII°. Rinoceron etiam, ut dicit Papias, est animal cornu
in nare habens. Rinoceron etiam, ut dicit Papias, est fera
indomitæ naturæ, ita ut, si capta fuerit, teneri nullatenus
possit. Hæc propter fortitudinem aut juventutem senem videre
non poterat; quandocunque senes intuebatur, post ipsos
sibilabat, videns ipsos curvatos aliis digito derisive
demonstrabat. Dum autem tempus pertransiret et ipse senex
effectus esset, ipsum juvenes despiciebant, ipse vero patienter
sustinebat dicens: qui desiderat senescere, senes non debet
despicere. In hoc apparet, quod senes a juvenibus non sunt
despiciendi, imo magis sunt venerandi. De hoc præceptum
habemus in Levitico XIX°: coram cano capite consurge et
honora personam senis. Unde prima Petri V°: adolescentes
subditi estote senioribus. Catho quoque ait: cede locum
majori. Prout narrat Valerius Libro V° cap. II° de Alexandro, qui
præcipuum honorem et amorem a militibus suis meruit
clementia. Unde ait de eo, quod, cum in navali tempestate
oppressus senio jam confectum Macedonem militem nimio
frigore obstupefactum respexit, ipse sedens in sede sublimi
statimque de sede descendit et manibus suis ipsum militem
juxta ignem In sede sua imposuit. Item refert Valerius, quod,
quando ciconiæ senescunt, filii parentes suos in nido ponunt
et juxta pectus suum eos collocant, fovent, nutriunt et
calefaciunt. Quod etiam agere debent homines rationem
habentes circa seniores et parentes. Unde Valerius libro V°
dicit, quod, dum quædam mulier nobilis ob quoddam
flagitium fuisset carceri mancipata, ut ibi fame deficeret, filia
sua nupta de licentia judicis ipsam quotidie visitabat. Prius
tamen diligenter perscrutabatur, ne quid sibi comestibile
deferret, illa vero extracto ubere singulis diebus de lacte
proprio matrem alebat. Tandem vero judex pietate commotus
matrem filiæ condonavit. Simile per omnia refertur de quodam
patre sene et grandævo taliter a filia sustentato. Soli vultures
parentes suos mori permittunt.
De orice vel orige, qui nunquam infirmatur, dial. 95.
Orix, ut in Britone dicitur, ut quidam dicunt, est ani-
mal quoddam in heremo simile capræ, cujus pili sunt reflexi
versus contra naturam omnium animalium. Alii dicunt, quod
est mus aquaticus, qui cum captus sit, projicitur in viis vel in
compitis. Alii dicunt, quod est animal simile muri, quod nos
dicimus glirem, ut dicit Isidorus. Et est animal mundum
quantum ad esum, sed immundum quantum ad sacrificium.
Hic orix sanissime degebat ita, quod nunquam infirmabatur.
Ea propter infirmos deridebat, cum ægrotabant, dicens: isti
simulant dolores, ut a laboribus vacare possint et quiescere.
Sic enim dicens nunquam infirmis serviebat. Interea febricitare
coepit et ægrotare, unde inchoavit gemere ac plorare dicens:
heu miser, nunquam languidis servivi, sed pro posse meo
ipsos diffamavi, nunc autem promitto Deo coeli et terræ, quod,
si me liberaverit, semper serviam ægrotis et imbecillibus. Cum
autem convaluisset, correctus libentissime serviebat ægrotis
dicens: Deus dat infirmitatem hic propter utilitatem. Hic
possumus evidenter cognoscere, quod infirmitas nobis datur a
Deo propter utilitatem et fortitudinem animæ. Unde dicebat
apostolus IIa ad Corinth. XII°: cum infirmor scilicet secundum
corpus, tunc fortior sum et potens scilicet secundum animam,
nam virtus in infirmitate perficitur. Gregorius quoque dicit:
custos virtutum infirmitas corporis est. Legitur in Vitis patrum,
quod cum quidam peteret a Johanne heremita, ut a tertiana
sanaretur, respondit: rem tibi necessariam cupis abjicere, ut
enim corpora a medicinis curantur, ita animæ languores
purificantur infirmitatibus et castigationibus. Item eum quidam
miles rogaret quendam virum sanctum, ut a morbo liberaret
eum precibus suis, sed audito ab eodem, quod melior et
devotior esset in ægritudine quam in sanitate, dixit: oro Deum,
ut servet te in statu, quo magis humilieris.
De saginario publico, dial. 96.
Saginarius quidam publicus arabat pratum, ut seminaret,
sed boves, ut solebant, non arabant, imo pro posse
recalcitrabant, propter quod ipsos arator aculeabat. Boves
autem vociferati sunt contra eum dicentes: maledicte, qua de
causa percutis nos, quia semper servivimus tibi? Quibus
sagina-
rius: cupio arare pratum hoc, ut mihi et vobis cibum tribuat. Et
boves: pratum hoc nolumus arare, quoniam cibum delicatum
nobis tribuit, et ideo, in quantum possumus, resistemus. Sed
quia stabant sub jugo binati et bubulcus eos verberibus
aculeabat, non valentes effugere obedientes facti sunt,
dicentes: melius est per amorem facere, quam per timorem.
Sic et nos, cum servire debemus, serviamus caritative ac
voluntarie, non coacte, quia coacta servitia Deo non placent.
Unde Augustinus: nemo enim invitus bene facit, etiam si
bonum est, quod facit. Chrisostomus: voluntas facit opus
remunerabile, non opus kt Isidorus: tale erit opus tuum, qualis
fuerit intentio tua. Unde de quodam joculatore dicitur vel
legitur, qui sciebat tombare, qui postea visus est tombare in
cella sua ad honorem Dei et visi sunt circa eam quatuor angeli
cum singulis cereis assistentes ei.
De simia, quæ scribebat libros, dial. 97.
Simia pulcherrime libros scribebat, sed tamen nunquam
cor dabat ad id, quod scribebat, imo magis cum aliis
loquebatur vel auscultabat, quæ ab aliis dicebantur. Qua de
causa sæpissime libros falsificabat scribens in iis, quod
loquebatur vel quod audiebat ab aliis loqui. Nolens autem se
corrigere, nullus ei lucrum porrigebat, quæ in paupertate
collisa dixit: nihil scriptor operatur, corde si non meditatur Sic
enim cum psallere et orare volumus, debemus corde meditari,
quia nihil est sola voce cantare sine cordis intentione. Sed
sicut ait apostolus ad Ephes. V°: cantate in cordibus vestris
domino. Idem: non solum voce sed corde. Ut possimus dicere
cum eodem I Cor. XIV°: psallam spiritu, psallam et mente.
Unde Seneca: noto ubicunque sum. Ita faciebant philosophi,
qui intenti erant ad investigandum et inveniendum prudentiam.
Unde studium illorum ad illam habendam supervacuum est
scribere, cum eorum studia pateant per sapientiæ documenta.
De quorum studio narrat Valerius l. VIII°, ubi ait, quod
Carneades, laboriosus et diuturnus sapientiæ miles, siquidem
nonaginta expletis annis ita se mirificum doctrinæ temporibus
addixerat, ut, cum cibi capiendi causa recubuisset,
cogitationibus inhærens manum ad mensam porrigere
oblivisceretur.
Eodem modo narrat ibidem de Archimede philosopho, quod,
cum capta sua civitate Syracusana Marcellus edictum
dedisset, ne occideretur, ipse vero oculis in terram defixis
formam vel figuras seu circulos describebat supervenienti vero
militi set super caput strictum gladium tenenti et inquirenti,
quisnam esset, propter nimiam cupiditatem veri investigandi,
quod quærebat in figuris, nomen suum indicare non potuit,
sed protracto pulvere manibus: noli, inquit, obsecro, istum
circulum disturbare, et sic quasi negligens imperium victoris
militis gladio est obtruncatus.
De cameleopardulo, dial. 98.
Cameleopardulus est animal æthiopicum, ut dicit Isidor. Li.
XII° et Plin. L. VIII° cap. XIX, caput habens cameli et collum
equi et crura et pedes bubali et maculas pardi. Est autem
bestia maculis albis rutilum colorem distinguentibus
superadspersa et est bestia magis adspectu quam feritate
conspicua, in tantum mansueta, quod etiam ovis feræ nomen
accepit, ut dicit idem. Hic pictor magnificus effectus semper
Christum monstruosum effigiebat, ut se vindicaret, propter
quod multi Christum depretiabantur dicentes: quomodo hic
juvare nos debet, qui nec formam habet nec decorem?
Quadam autem vice hic cameleopardulus alte Christum
colorabat et pro posse suo ipsum monstruosum et despectum
ostendebat. Unde Christus perturbatus ei apparuit dicens:
quare me sic deturpas ostendens me esse monstruosum, cum
sim pulcher præ filiis hominum? In me angeli intueri
desiderant et tu honorem et decorem meum vis rapere? Cui
cameleopardulus: en! non credis me memorari, quod me
monstruosum plasmasti et non decorasti? Nunc de te me
vindicabo nec unquam tibi parcam, Christus autem
perturbatus, cum alte pingeret, præcipitavit eum dicens:
malam perpetravit vindictam, qui per ipsam perdit vitam. Sic
enim multi sunt ita acerbi et duri, quod nunquam injuriam
volunt dimittere, sed semper volunt vindicare. Propter quod
dicitur Eccl. XXVIII°: qui vindicari vult, a Deo inveniet vindictam.
Ideoque Seneca: injuriæ oblivisci debemus, quia injuriarum
remedium est oblivio. Antiqui principes fuerunt clementes et
benigni in dando indignis
et in remittendo hostibus suis. Unde refert Valerius libro VI° de
Camillo consule, qui cum Faliscos obsideret, magister ludi
nobilissimos omnes pueros illorum in castra Romanorum
perduxit, pro quibus non erat dubium, quin illi essent se ipsos
ipsi imperatori tradituri. Camillus autem non solum hanc
sprevit perfidiam, sed præcepit, ut pueri vinctum magistrum
virgis cæsum ad parentes suos reducerent. Quo beneficio victi
animi eorum portas Romanis aperuerunt. Recitat Ambrosius in
summa de officio in Chronicis Romanorum, cum venisset
quidam asserens, quod medicinam toxicatam Pyrrho medicus
daret et sic rege mortuo victoriam obtineret, jussit eum
Fabricius ligari et ad dominum suum remitti. Et subdit
Ambrosius: revera præclarum, ut, qui virtutis certamen
susceperat, nollet fraude vincere. Tunc Pyrrhus dixisse fertur:
iste est Fabricius, qui difficilius a legalitate quam sol a suo
cursu averti non posset, et sic cum eo ad libitum pacem
composuit. Narrat Valerius li. VI° cap. primo, cum
Carthaginiensium legati ad captivos redimendos in urbem
venissent, protinus his nulla pecunia accepta reddunt juvenes
numero MMDCCXI. Tantum hostium exercitum dimissum,
tantam pecuniam contentam, tot injuriis veniam datam
mirandum est ultra modum. Item narrat Valerius lib. VI° cap.
II°, quod cum Privernatium princeps captus esset a Romanis,
aliquibus de suo populo interfectis, aliquibus captis, et cum eis
auxilium nisi in precibus restaret, his, qui capti erant, princeps
eorum interrogatus, quam mereretur poenam ipse et in,
respondit: illam quam merentur iili, qui se dignos libertate
judicant. Et cum iterum quæreretur ab eo, qualem cum iis
pacem Romani habituri essent impunitate donata, constanter
respondit: si bonam dederitis, pacem perpetuam habebitis, si
malam, non diuturnam. Qua voce factum est, ut dictis non
solum venia, sed jus et beneficium Romanæ civitatis daretur;
facti enim erant cives Romani.
De lauro nauta, dial. 99.
Laurus est animal tam in terra quam in aqua habitans,
volat enim et natat ut piscis. Avis est parva et nigra et pinguis
semper habitans juxta aquas, nec potest longe volare.
Unde et agiles homines eam capiunt currendo, unde in Aurora.
laurus fluminis est habitator et incola terræ. Hic maximus
nauta exstitit, sed classem suam ultra quam decebat semper
præponderabat de se confidens. Amici enim de hoc
redarguebant nec ipse se corrigebat propter cupiditatem lucri.
Quadam autem vice navem onerabat, quæ de fluctibus
mergebatur, non valens se gubernare propter onus et undas.
Igitur ad solum propulsata naufragium pertulit dicens: hoc
intendant negotiatores, ne propter cupiditatem lucri festinent
ditari cum periculo, sed cum securitate paulatim proficiant. Ait
enim Bernardus: nolo repente fieri summus, sed paulatim
proficere volo. Quidam rusticus habebat gallinam unam, quæ
quotidie ei faciebat ovum et multa lucrabatur ova congregando
et vendendo. Hic cogitans, quod multa ova possent inveniri in
ea, et volens totum lucrum simul habere, scindit eam et non
inveniens ova perdidit totum, ut vulgariter dicitur, ova et
gallinam. Caveant etiam negotiatores, ne aliquid injuste
acquirant sibi, quia divitiæ injustorum cito dilabuntur. Unde
philosophus: divitiæ cito acquisitæ diu durare non possunt.
Item Prov. XX: hereditas, ad quam festinatur in principio, in
fine benedictione carebit. Cum quidam mercator vinum
medium aquæ totidem denariis, ac si purum esset,
vendidisset, et cum in navi aperuisset sacculum, ubi aureos
susceptos de pretio vini reservabat, simia quædam in navi erat
hæc videns, quæ clam venit et accepit sacculum cum aureis
fugitque super anchoram incipiensque aperire sacculum,
unum aureum projiciebat in mari, alium autem in navi, ut
mercator ex fraude nihil apportaret.
De leone venatore, dial. 100.
Leo quidam maximus venator fuit; hic semper sic agebat,
cum venabatur. Animalia intuebatur et conspicabatur unum de
melioribus ipsumque persequebatur. Animal autem illud, eum
esset in distantia bona ab ipso, quam citius fugiebat, pro quo
leo contristatus, non habens, quod optabat, volens etiam de
relictis capere, minime valebat, propter quod omnia alia jam
latitabant. Leo vero amaricatus manebat et nunquam
venabatur dicens: nunquam dimittamus certum nec re-
laxemus propter incertum. Sic enim nonnulli, cum possunt
agere ea, quæ competunt, nesciunt capere, cupientes meliora.
Idcirco sæpe decipiuntur et ea, quæ antea habere poterant,
non inveniunt. Volunt etiam capere, quod non possunt, et
recuperare perdita et irrecuperabilia, sed non valent, unde
amarissime dolent. Contra quos dixit David LI° Regum XII°:
nunc quia mortuus est, quare vivo? numquid potero revocare
eum? ego vadam magis ad eum, ille vero non revertetur ad
me. Unde fabulatur de philomela, quæ docuit juvenem, qui
eam cepit: de re perdita et irrecuperabili nunquam doleas. Ut
legitur in Barlaam: est enim dementia et periculum, relinquere
rein securam et certam pro alia incerta et vera. Prout refert
Esopus. Quidam canis ferebat peciam carnis per pontem et
videns umbram in aquis reliquit carnes, quas habebat in ore,
ut acciperet eam, quæ apparebat in aquis, ideoque eam
perdidit. Sic enim faciunt multi, qui propter cupiditatem
acquirendi relinquunt secura, quæ habent, ut acquirant ea,
quæ non habent. Unde Esopus: non debent pro vanis certa
relinqui et sic dementia est secura relinquere. Sic est fatuitas
de vanis sperare, quia vanæ sunt cogitationes hominum, ut
dicitur psalmo XCIV°. Unde cum quædam domina dedisset
ancillæ suæ lac, ut venderet et lac portaret ad urbem, juxta
fossatum cogitare coepit, quod de pretio lactis emeret
gallinam, quæ faceret pullos, quos auctos in gallinas venderet
et porcellos omeret eosque mutaret in oves et ipsas in boves
sicque ditata contraheret cum aliquo nobili, et sic gloriabatur,
et cum sic gloriaretur et cum cogitaret, cum quanta gloria
duceretur ad illum virum super equum dicendo: gio, gio,
coepit pede percutere terram, quasi pungeret equum
calcaribus, sed tunc lubricatus est pes ejus et cecidit in
fossatum effundendo lac. Sic enim non habuit, quod se
adepturam sperabat.
De tragelapho architectore fallace, dial. 101.
Tragelaphus id est hircocervus, dicit Brito, nomen est
compositum a tragos, quod est hircus, et laphos, quod est
cervus. Qui licet sit ejusdem speciei cum cervo, villosos tamen
habet armos ut hirci et mentum barbatum cornubus ra-
mosis. Hic architector optimus effectus est, sed maximus
deceptor. Dum consulebat ædificium fabricari tale,
fundamentum construebat, quod ædificium ruinam cito
patiebatur, dicens intra se: lucrabor ego, cum rectificabo illud.
Sic enim homines spoliabat, cum consiliabatur. Inter hæc
quidam tyrannus, voiens sibi palatium mirabile ædificari vel
fabricari, misit propter hunc architectorem eique pecuniam
innumerabilem dedit propter ædificium construendum.
Architector autem, ut solebat, fundamentum debile fundavit,
ita quod expleto opere palatium se scindere coepit et ruinam
minari. Tyrannus autem hoc videns amaricatus architectorem
citavit eique dixit: quare me decepisti, maligne? Cui ille: me
decepi, cum palatium fundavi, sed oportet prosternere ipsum,
ut melius fundetur. Tyrannus autem ipsum cepit et juxta
murum collocari fecit et ipsum palatio præcipitari fecit dicens:
per consilium nephandum sæpe portant multi damnum, ergo
caveas dare falsum consisilium et nequissimum. Sæpe enim
contingit, quod iili, qui dant consilia mala, super eos
devolvuntur. Eccles. XXVII°: facienti nequissimum consilium
Super ipsum devolvitur et non cognoscet, unde veniat illi.
Prout refert Orosius, quod, dum quidam tyrannus multos
innocentes damnaret, Pilius argentarius, volens sibi placere,
taurum æreum fecit, cujus in latere januam composuit, per
quam damnati possent includi, deditque eum tyranno, ut,
quos exosos haberet, ignibus suppositis intus includeret et ut
gemitus bovis vel pecudis viderentur resonare in poenis. Sed
tyrannus factum abhorruit et dixit ei, ut primus intraret, ut sic,
qualiter per os tauri magitum emitteret, scire posset, et sic
eum inclusit et punivit.
De bubalo caligario, dial. 102.
Bubalus est animal simile bobus ita indomitum, quod per
feritatem jugum non recipit in cervice. Bubalos Africa procreat,
in Germania autem sunt boves agrestes habentes cornua in
tantum protensa, ut in regis mensa propter insignem eorum
capacitatem ex iis pocula fiant ut dicit Isidorus. Est autem
animal magnæ fortitudinis, unde domari non potest nisi circulo
ferreo naribus ejus infixo, quo circumducitur, nigri autem
coloris vel fulvi, paucos et raros habens
pilos, corneam habet frontem cornibus validissimis
circumseptam. Caro ejus non solum utilis est ad escam,
verum etiam ad medicinam, ut dicit Plinius L. XXVII. cap. X°.
Hic caligarius nominatissimus exstitit, qui per artem splendide
cum magna familia degebat, sed cum dives esset factus, arti
derogare coepit dicens: ars est hæc vituperata, manus semper
nigras gesto, sed eo in turpitudine lingens corium ei pedes;
volo enim me sublimare et apothecarius fieri, quia postmodum
redolebo. Cum enim esset speciarius effectus, omnes ipsum
deridebant, propter quod artem nesciebat, nec vendere nec
comparare cognoscebat, idcirco breviter sua dissipavit ei in
egestate derisus ait: melius est bene in parvis stare quam se
male commutare. Caveat ergo quilibet et consideret statum
suum nec cito se mutet. Ait enim apostolus prima Cor. VII°: in
qua vocatione estis, in eadem permanete. Quia dicit Seneca:
non convalescit planta, quæ sæpe transfertur; perseverantia
enim est in ratione bene constituta stabilis et perpetua mansio.
Ait enim Tullius primo Rhetoricæ: in hac perseverantia sit
homo immobilis et non frangatur adversitatibus nec extollatur
prosperitatibus; item non terreatur comminationibus nec
flectatur promissionibus. Ait enim Seneca de naturalibus
quæstionibus l. III et ut ait expositor super Boetium de
consolatione, posuerunt philosophi duo dolia in limine domus
Jovis. Secundum ipsos est domus mundus iste, duo dolia
prosperitas ei adversitas, de quibus oportet gustare mundum
intrantes. Alexander enim non potuit constantiam et
perseverantiam Diogenis vincere. Ad quem in sole sedentem
cum accessisset et ipsi diceret, ut, si qua sibi donari vellet,
indicaret, vir robustæ constantiæ ei respondit: vellem præ
cæteris, ut a sole mihi non obstes. Ex hoc exiit proverbium:
Alexander Diogenem gradu suo divitiis pellere tentavit, sed
celerius armis Darium potuit pellere gradu suo regio. Ideoque
ait Seneca Li. V° de beneficiis, quod Diogenes multo potentior
et locupletior fuit Alexandro omnia possidente. Plus enim erat
id quod nollet accipere, quam quod ille posset dare. Et illo die
victus fuit Alexander, quia vidit hominem, cui nee dare posset
quidquam nec auferre. Hæc enim temporalia vilia reputabant
philosophi. Unde quidam philosophus flevit, quia
vidit homines circa vineas et campos et ædficia diligenter
laborare, tamquam in ipsis esset perpetua beatitudo. Alter
quasi homines deludendo pro carnis voluptate et cura seculi
semper risit. Jerem. LI°: stultus factus est omnis homo a
scientia sua, confusus est omnis homo a sculptili suo.
Sculptile dicitur, quidquid homo in hoc mundo delectabile
constituit.
De juvenco coquo, dial. 103.
Juvencus bos est novellus, cum a vitulo discedit et incipit
juvare hominum usus terram colendo. Hic optimus erat
coquus, facere enim sciebat fercula diversa et delicata, tarnen
ipsa vastabat, propterea quod ea nimis salsabat. Unde
dominus ejus vocavit eum ad se dicens: quare destruis fercula
sic delicata propter nimium salem? Qui ei semper
respondebat: propter quod melius mihi sapit. Videus dominus,
quod se non corrigebat propter gulositatem suam, eum
verberavit et spoliatum rejecit. Sic enim accidit ei cum mullis,
sed propter ingluviem, saporem et appetitum mactatus fuit,
qui miserabiliter corruit dicens: plures per gulam moriuntur
quam in bello perimuntur. Sic enim multi gulosi nolunt, nisi
quæ sibi sapiunt et appetunt, et qui sequuntur appetitum suæ
gulæ, sunt velut animalia immunda. Unde Seneca: ventri
obedientes animalium immundorum, non hominum
similitudinem habent. Sed sicut dicit glossa: non cibus sed
appetitus in crimine est, ignominiosum valde est christiano
ventrem pro Deo colere et per concupiscentiam et appetitum
gulæ animæ virtutes expellere. Dicit enim Galienus: ciborum
concupiscentiæ animæ sunt detrimenta; quanto enim magis
ventre quis impletur, tanto animæ virtutibus minoratur. Et
Hyppocras: immunda corpora quanto plus nutries, tanto plus
lædes. In Francia fuit quidam abbas qui quotidie epulabatur
splendide, et divitiis effluens erat languidus nec medicinis
poterat reparari. Qui desperans de vita ordinem Cistercientium
intravit, in quo propter parcimoniam jejunii convaluit et factus
est robustus. Unde Galienus: abstinentia summa est medicina.
Eccles. XXXVI. qui abstiuens est, adjicit sibi vitam. Legitur,
quod Bragmani scripserunt ad Alexandrum.
illicita est apud nos ventris extensio, proinde sumus absque
ægritudine et diu vivimus, sani sumus nec nobis aliquam
medicinam facimus. Isti solam immortalitatem, qua carebant,
ab Alexandro quærebant. Fuit nostris temporibus quidam
antiquus senex, qui vixit multis annis, cumque interrogatus
esset, quare tantum et tamdiu sanus vivebat, respondit:
nunquam surrexi a mensa ita satur, quod gravatus esset
venter meus, nec etiam fleubotomia usus sum, mulierem
denique nunquam cognovi. His tribus de causis diu et sanus
permansi.
De capriolo joculatore, dial. 104.
Capriolus quidam erat excellentissimus joculator, qui
egregie cantabat, tripudiabat et sermocionabatur, tamen
devitatus habebatur, propter quod nimium joculabatur,
ideoque pauperrime degebat. Quadam autem vice ad regem
properavit dicens: domine, velut scitis, optime joculari scio
uitra cæteros, sed non libenter in tuo regno auditus sum; multi
enim non ita joculari sciunt et amplifice munerantur, fac mihi
rationem. Cui rex: sicut dicis, urbane joculari scis, sed hoc in
te vitium est, quod nimis omnia facis ei dicis ita, quod
audientes fastidiuntur; si vis ergo libenter esse auditus, stude
temperate loqui et joculari. Capriolus autem hoc faciens
quantocius se ditavit dicens: dulcia sunt agitata, si semper
sunt temperata. Ita et nos agere debemus: ea quæ scimus et
agimus, ita temperate agamus, quod fastidio non
appareamus. Dicit enim Isidorus: omne quod est nimium,
convertitur in fastidium. Unde quidam versificator: non bene
ducuntur, nimium qui verba loquuntur, decipientes aves per
cantus sæpe suaves. Quidam parvulus interrogavit senem
quemdam dicens: bonum est loqui an tacere, pater? Cui
senex: si sunt verba inutilia, dimitte ea, si autem bona sunt,
non diu protrahas sed cito incide quod loqueris. Quia dicitur
Eccl. XXXII°: adolescens, loquere in tua causa vix, si bis
interrogatus fueris, habeat caput responsum tuum. Ubi sunt
senes, non multum loquaris et in medio senatorum ne adjicias
loqui. In Vitis Patrum quidam interrogavit senem dicens, usque
quo servandum est silentium? Cui respondit: usque ad
interrogationem. In omni loco, si taciturnus fueris, requiem
habebis, unum serva
silentium usque ad tempus. Temistides philosophus rustico
tacenti in convivio dixit: es doctus et hoc, si solum habes,
quod taces. Ea propter Isidorus: tempore congruo loquere,
tempore congruo tace, non loquaris, nisi interrogatus fueris,
non dicas, antequam audias, interrogatio os tuum aperiat.
De lepore jurista, dial. 105.
Lepus ivit Parisius ad studendum et factus est summus
jurista. Ob hoc venit ad leonem dicens: domine, res meas
expendi in studiis literarum, puto, quod sim bene salariatus, ut
honorifice sub umbra alarum tuarum possim vivere. Cui leo:
indagare prius te volo, antequam salarium tribuere; perge
mecum ad diversa videndum. Qui cum peragrarent simul per
silvam, ecce quidam venator apparuit habens arcum et
pharetram et post ursum et post vulpem sagittabat. Vulpes
autem ingeniosa, cum intuebatur sagittam, devitabat ictum et
saltabat, ursus autem arrogans et de fortitudine sua confidens
impetuose versus hominem tendere coepit volens ipsum
discerpere, venator autem emittens sagittam accepit ursi
vitam. Quod videns leo ait lepori: et hoc fac proverbium, ut
agnoscatur scientia, ex quo vis fieri salariatus. Lepus autem
exaravit in libro dicens: valet contra ictum mortis esse sapiens
quam fortis. Leo quoque proverbium laudavit et ipsum secum
in urbem duxit, ubi inveniens quemdam dominum
depompantem, id est vituperantem servos suos. Unus illorum
patienter auscultabat, alter vero contra dominum verbosari
coepit et non cessabat, pro quo dominus iratus ipsum
gravissime verberavit et ipsum exspoliatum rejecit, patientem
autem retinuit et exaltavit. Ex hoc vero lepus leoni scripsit:
multum melius facere est quam male respondere. Et hoc
proverbium magnificavit leo et leporem in villam duxit, in qua
invenerunt bubulcum quemdam, qui conjungebat boves et ad
mansum, id est terram XII jugerum, arandum mandabat, dans
ei pro quolibet fasciculum foeni, unus autem sine rumore
fasciculum bajulabat, alter vero propter audaciam verbosari
coepit dicens: quid est foenum secum deferre? non enim sic
saturabit nos. Et hoc dicens noluit secum foenum portare,
cumque ad laborem venissent et usque ad vesperum ararent,
ille, qui habebat fasciculum foeni, se re-
paravit, alius fatigatus, non habens de quo se refocillare
posset, famelicus interiit. Pro quo dictavit lepus leoni dicens:
melius est possidere parvum quid quam nil habere. Hæc
omnia videns leo inquit: recte, fili, studuisti nec tempus tuum
per didisti, quoniam rationabiliter ad interrogata scis
respondere. Unde ei salarium præbuit dicens: qui vult esse
sublimatus, prudens fiat ei sensatus. Hoc enim attendant
studentes et frequenter addiscant, ut sublimati exsistant. Mens
enim hominis alitur et lætatur discendo, idcirco finem habere
non debet. Dicit enim Seneca: discendo ne defeceris; idem
debet esse finis discendi qui ei vivendi. Alius quidam dicit: si
pedem in sepulchro haberem, adhuc addiscere vellem,
prudentia enim propter se est desiderabilis et etiam propter
alios, quia utilis ad multa, ut ait commentator super primum
Ethicorum. Vere est beatus, qui invenit sapientiam et qui affluit
prudentia, Proverb. III. Ideo antiqui principes habebant
magistros suos sicut Trajanus habuit Plutarchum, Nero
Senecam et Alexander Aristotelem. Nato enim Alexandro
Philippus pater ejus scripsit unam epistolam Aristoteli:
Philippus Aristoteli salutem. Filium mihi genitum scito, quo
equidem Diis habeo gratiam, non tam proinde quia natus est,
quam quod eum nasci contingit temporibus vitæ tuæ; spero
enim fore, ui sit educatus eruditusque a te, ut dignus existat et
nobis et rebus nostri regni. Nota quod princeps non solum
sapiens esse debet in humanis dispensandis et legibus eorum,
sed etiam in divinis legibus, prout ait dominus Deuter. XVII:
postquam enim rex sederit in solio regni sui, describet sibi
Deuteronomium legis hujus in volumine accipiens exemplar a
sacerdotibus Leviticæ tribus et habebit secum legetque illum
omnibus diebus vitæ suæ, ui discat timere Deum suum ei
custodire cærimonias ejus, quæ in lege præceptæ sunt, quod,
si forte illiteratus est princeps, consiliis literatorum uti regi
necesse est, unde
See footnote 49
sacerdotibus jubetur accipere exemplar
legis et a catholicis et ecclesiasticis, sicut exponit Helinandus.
Ait enim Tullius de Tusculanis quæstionibus lib. V. philosophia
est cultura animi, quæ extrahit vitia radicitus et ea mundat et
præparat animos, ut fructus ferant. Ut enim ait Papias:
academia fuit villa frequenti terræ motu concussa, distans
milliario ab Athenis, hanc philosophi elegerunt, scilicet Plato et
sui, ut timore a libidine se continerent et ab aliis vitiis ces
sarent et studio vacarent, et inde dicti sunt academici.
De cane et lupis, dial. 106.
Canis quidam magnus latrator et proeliatorfuit contra
lupos, ita quod nullo modo permittebat eos in civitatem
ingredi, lupi vero quam plurimum canem abhorrebant
cupientes ipsum exstinguere. Idcirco simul in campestribus
convenerunt et duos de senioribus ad canem mandaverunt
dicentes: magnus es et formosus, potens et virtuosus ideoque
omnes in campo congregati sumus, ut te regem nostrum
patremus; veni ergo secure, ut te honorifice coronemus. Canis
demens se sublimare coepit, tum se audivit laudari ac de
curtino, in quo tutius degebat, exsiliens cum iis ire coepit, lupi
autem caute ad cæteros eum perduxerunt qui, cum ipsum
intuiti sunt, se fortificaverunt et ipsum totum lacerarunt
dicentes: esse qui cupit astutus, maneat ubi stat tutus. Sic
enim homo, cum in loco tuto manet, non inde exire debet
propter promissiones et laudes adulatorum, quia multi
reperiuntur deceptores, qui incautos seducunt verbis mellitis,
propter quod dicit Albertanus: non acerba verba sed verbera
timebis. Et philosophus: qui bene dissimulat, citius inimico
nocet. Prout Esopus volens ostendere, quod homo debet
considerare, quare sibi aliquid promittitur vel datur, ideo
introducit hanc fabulam, quod quidam latro de nocte venit ad
domum cujusdam et canis domus incepit latrare. At ille
extraxit panem de sinu et coepit ei blandiri dans ei panem.
Cui canis: tua dona laborant, ut sileam et facias furtum, si tollo
tuum panem, tu auferes omnia de domo mea et iste cibus
privabit me ab omni cibo; nolo enim semper egens esse
propter modicam saturitatem et ideo, nisi sponte recedas,
latro, modo tua furta pandam. Dum enim canis siluit, latro
stetit, postquam latravit, ipse fugit. Hinc dicit autor: cum tibi
quid datur, cur detur, respice, si das, cui des ipsa dona.
De lupo et asino, dial. 107.
Lupus cum asello simul sarrabat, sed asinus simpliciter
desuper laborabat, lupus autem malitiose inferius trahebat
cupiens occasionem invenire, ut asinum devoraret. Unde que
rimoniam fecit versus asinum: quare miitis sarraturam in oculis
meis? Asinus respondit: ego hæc tibi non facio, sed pure
sarram guberno, si vis tu desuper sarrare, gaudeo, quia
inferius operabor fideliter. Cui lupus: nescio, si dirigis
sarraturam in oculis meis, tuos eruam. Sarrantibus autem illis
lupus fortiter insufflare coepit Super sarraturam, ui sarraturam
in oculis socii mandaret, sed propter commissuram ligni
sarratura cecidit in oculos lupi, lupus autem præ dolore se
retorsit ei juravit, ut vehiculum præcipitaret, sed judicio Dei
penetrale cecidit et lupum mactavit, asinus autem saliens se in
columem conservavit dicens: multi gladio necantur, quo
necare meditantur. Sic enim faciunt malitiosi, qui expandunt
rete ante oculos sociorum, ut eos fraudulente capiant, sed
sicut Eccles. XXVII°: qui parat foveam proximo suo, incidet in
eam. Prout Esopus volens ostendere, quod, qui vult decipere
alios, Deus eum decipit et damnat, introducit exemplum, quod
quidam furicus venit ad flumen et non audebat ultra natare.
Hunc videns rana volens eum decipere dixit: bene venias,
frater et amice, dicitur enim, frater in angustiis comprobatur,
unde veni mecum, quia valde bene natare scio. Credens hoc
furicus permisit se ligari cum filo ad pedem ranæ, cumque
natassent in fluctibus, rana submergebat se et furicum
necabat. Interea milvus desuper volabat et videns furicum
rapuit ei simui cum eo traxit ranam et utrumque comedit.
Unde Esopus: sic pereant, qui se prodesse fatentur et obsunt,
ut discant in auctorem poena redire suum.
De urso et lupo, dial. 108.
Ursus clamitavit lupum ad se ei ait: sumus nos inter feras
nominati, sed si simul pernoctemus, erimus magis sublimati.
Placuit hic sermo lupo et conjurationes et societatem
statuerunt. Ursus autem informavit lupum dicens. Volo tecum
in æstate manere, tu vero, de quo venatus eris, me
satiabis, ego autem in cella te refocillabo, quia optime
præparatus sum in hyeme, nolo, quod permaneas in pruina
cum algore, sed in caverna mecum epulaturus eris. Credidit
lupus et pro viribus venabatur, ut se et ursum saturaret, ursus
autem vacabat et sine labore splendide epulabatur. Cum ad
cellam adveniret, ursus ad foveam lupum duxit, sed in fovea
lupus nihil invenit, de quo mirabiliter tristabatur et famelicus
efficiebatur. Ursus autem lingebat se et per hoc clare vivebat,
de lupo quoque non procurabat. Cui lupus: quid hic gustare
debeo? quare me taliter decepisti? Et ursus: sede mecum et
linge te, si vis, alioquin recede. Lupus autem delusus ad
silvam revertitur dicens: semper socium probemus, antequam
nos sociemus. Ita et nos probare amicos debemus, antequam
iis fidem demus. Nullus secreta sua amico committere debet,
nisi prius eum tentet et probet. Eccl. XI: non omnem hominem
inducas in domum tuam, id est in cor tuum, multæ enim
insidiæ sunt dolosi. Unde idem: si possides amicum, in
tentatione posside illum et non facile credas ei. Ante proba
tionem enim non debet de facili homo amico credere, sed
postquam ipsum tentaverit, id est probaverit et fidelem
invenerit, debet secure sibi committere. Unde Valerius libro III
cap. VIII scribit de Alexandro, rege Macedonum, quod, eum
Philippus medicus et probatus amicus medicinam sibi dare
deberet, supervenerunt litteræ de æmulis missæ, continentes,
quod Philippus corruptus pecunia a Dario in medicinam
posuisset venenum. Quas cum Alexander legisset medicinam
prius hausit et postea literas legendas Philippo dedit. Ob
magnam fiduciam, quam de ipso habebat, malum de ipso
suspicari non poterat. Nulli enim amicitiæ et societati ante
probationem constringere nos debemus. Dicit enim Martialis
chocus cuidam amico suo: antequam ames, Crisippe, proba.
Quia dicit philosophus: propter amicos non probatos provide
tibi. Unde Seneca: tu omnia cum amico delibera, sed cum te
ipso prius. Non enim omnis socius est bonus nec fidelis, imo
discernendus est socius a socio. Dicitur enim, quod duo socii
per viam incedebant, quibus occurrens ursus impetum fecit in
eos, præ timore autem unus ipsorum adscendit in arborem,
alius vero se finxit esse mortuum in terra. Ursus autem venit
ad eum,
qui jacebat quasi mortuus, et putans illum mortuum abiit.
Tunc socius descendit de arbore et quæsivit a socio dicens:
quid consuluit tibi ursus in auricula? Cui ille: dixit mihi, ne
curem de tali socio, qui dimisit me in tali periculo. Nota, quod
inimici, qui graviter inter se offenderunt, nunquam possunt
rectam pacem ad invicem habere. Unde pro similitudine
habemus, quod quidam rusticus habens filium unicum
permisit, ut iret ad locum et luderet, quem serpens momordit
et occidit et sepultus est apposito signo super tumulo.
Rusticus autem explorans et considerans, si posset occidere
serpentem, invenit eum et dum vellet occidere serpentem,
fugit et intrans foramen abscidit caudam ejus, et factæ sunt
inimicitiæ inter rusticum et serpentem. Rusticus autem
loquebatur de pace, cui serpens inquit: non potest fieri, quod
dicis, quamdiu videbis tumulum filii tui, et ego quamdiu videro
caudam meam, non potest esse firma pax.
De damula et lupo, dial. 109.
Damula, ut dicit Papias, est capra agrestis. Hæc cum
pernoctaret cum quodam rustico et de pascuis quadam vice
rediret, lupus cucurrit ad eam dicens: modo de te ventrem
implebo, cum evadere non potes. Damula autem coram se
geniculavit dicens: rogo te per Deum, quod permittas me prius
redire ad ovile, hædus meus hodie non lactavit, propter quod
fame interire poterit, promitto enim tibi, quod postmodum ad
te remeabo. Lupus vero cogitavit, habere utrumque, et ait:
vade ad ovile et capretum tecum apportabis, cupio enim
videre eum et ejus et tui miserebor, sed sine te evadere non
poterit. Hæc omnia damula juravit, sed cum ad domum
reversa fuisset, foetum suum enutrivit et ad lupum non rediit et
lupus lamentabatur dicens: qui securus est ex auro, non
amittat pro thesauro. Sic enim multi, cum habeant
sufficientiam, propter concupiscentiam et avaritiam cuncta
volunt deglutire tamquam lupi, qui nunquam saturantur,
propter quod sæpe vacui exsistunt. Cupidus et avarus est sicut
vas sine fundo, quod nunquam impletur. Juxta illud Eccles. V:
avarus non implebitur pecunia. Et ideo antiqui principes
cupiditatem et avaritiam respuebant, non enim ambiebant
domi-
nari propter pecuniam acquirendam, sed propter gloriam et
reipublicæ custodiam. Unde narrat Valerius lib. III. Cum Scipio
accusaretur apud senatum de pecunia, respondit: cum totam
Africam potestati vestræ subjecerim, nil ex ea, quod meum
diceretur, præter cognomen retuli. Fuit enim dictus Scipio
Africanus, quia Africam devicit. Narrat Valerius de Mantensi
Curione, quod fuit norma romanæ frugalitatis et spectaculum
fortitudinis. Cum enim legati Samnitum venissent ad eum
ingressique viderent eum scamno sedentem juxta focum
atque ligneo catino coenantem, ei magnum pondus auri
attulerunt et benignis verbis invitaverunt eum auro uti. At ille
vultum risu solvit dicens: in vacuum au rum attulistis, sed
dicite Samnitibus, Mantensem Curionem malle locupletibus
imperare, quam ipsum fieri divitem, et referte iis, nec acie
inimici nec pecunia me corrumpi posse. Ibidem narratur,
quod, dum legati missi a Samnitibus Romam venissent,
invenerunt Fabricium, principem Romanorum, sedentem et
canentem. Cui cum pro sua libertate multa auri pondera
obtulissent, ille non ad propriam, sed ad communem utilitatem
respiciens ait: abite et aurum vestrum asportate, quia Romani
magis volunt dominari habentibus aurum quam auro. Refert
Augustinus de civitate Dei, quod Lucius Valerius, qui defunctus
est in suo consulatu, adeo pauper fuit, ut nummis apud eum
minime inventis a populo sepultura sibi daretur. Ipsi enim
principes, cum rempublicam haberent opulentissimam, in
domibus suis erant pauperes. Unde ait Augustinus ibidem,
quod quidam eorum fuerat bis consul, qui senatu pulsus est,
eo quod decem pondera argenti in suis domibus habere
compertus est. Item Valerius: patriæ rein unusquisque augere,
non suam procurabat pauperque in divite imperio quam dives
in paupere versari volebat, et ponit exemplum de consulibus,
qui adeo pauperes erant, dum moriebantur, quod non
habebant, unde filias suas traderent nuptiis. Illustrium tamen
virorum inopiæ a senatu succurrebatur et eorum filias
consuevit senatus honorabiliter nuptiis tradere. Ut ait
Augustinus epist. V, quod, qui prudentius attendunt, plus
dolendum esse dicunt, paupertatem quam opulentiam periisse
Romanam. In paupertate enim morum integritas servabatur
opulentia autem
mentes hominum omni pejor hoste corrumpit. Unde legitur,
quod, cum exercitus Alexandri devicto Dario spoliis ulira
modum ditatus esset, paulo post cum hostibus iterum
congressus devictus est. Quod videns Alexander spolia omnia,
quæ servi acquisierant, jussit comburi dicens: quamdiu sine
pecunia fuerunt, non erat, qui iis resisteret, sed auro et argento
onusti desides et pigri effecti sunt. Quibus amissis fortiter
pugnaverunt, sicut antea. Ita legitur de Romanis, quod olim
pugnabatur pro gloria acquirenda, pro libertate sequenda et
pro republica conservanda, sed postquam se ad avaritiam
converterunt, semper victi fuerunt.
De vario et squillato, dial. 110.
Varius est bestia parva paulo amplior quam mustela. A re
nomen habet. In ventre enim candidus in dorso habet colorem
cinereum, ita elegantem, ut mireris bestiam sua creatione
spectabilem De genere piroli est, in arboribus habitat et foetus
facit. Harum bestiarum pellibus in ornatu vestium et maxime in
palliis gloriari solent homines, ipsa tamen bestia in pelle
propria minime gloriatur. Varius licet sit parvus, propter
nobilitatem pellis suæ animal excellentissimum est. Similiter
est squillatus. Hi duo societatem statuerunt dicentes: sumus
nos sublimati et apud omnes appretiati propter valorem
pellium nostrarum; ex quo sumus ita nobiles, persequamur
viles et despectos. Unde simul invenerunt bufonem et
molestare eum coeperunt. Quibus bufo: Deus fecit nos et non
ipsi nos, si estis vos venustiores, creatorem vestrum laudate.
Ipsi vero perturbati oculos ejus eruerunt dicentes: audes loqui
contra nos, deturpate? Post invenerunt bubonem nidum in
arbore facientem, qui post ipsum sibilantes effugaverunt et
ova ejus et nidum dissipaverunt. Bubo autem tristis avolavit
dicens: male fecistis, fratres, quia sum Dei creatura sicut vos,
sed alius de vobis me vindicabit. Demum invenerunt simiam
super arborem jocari. Qui dixerunt: quare non verecundaris
omnibus deterior, quia sine cauda es et posteriora nobis
ostendis? Simia autem de arbore descendit et ipsos evisceravit
dicens: sunt curiales nobiles et derisores ignobiles. Ergo
nobiles et potentes propter suam magnificentiam mo-
lestare nequaquam debent humiles et pauperes, quia nobilitas
non est in dignitate parentum, sed in morum compositione.
Unde dicit philosophus: nobilitas sola est, quæ animum ornat
moribus. Et vulgariter dicitur: villanus est ille, qui facit
villaniam, non qui in villa nascitur. Legitur quod quidam leo in
juventute multa mala fecerat, implagaverat enim ungulis suis
aprum, taurum et asellum. Accidit autem, quod ipse devenit
ad senectutem et tempore hyemis infrigidatus cecidit in nive,
non valens per se exire. Hoc videns aper recordatus est
suorum vulnerum percussitque eum graviter dentibus. Similiter
taurus perforavit ventrem ejus cornibus, asellus vero graviter
calcibus percussit eum in fronte. Leo autem satisfaciens suo
dolori inquit: omnia, quæ vici, me vincunt, nunc meus dormit
honor et opus honoris recessit! ecce, cui nocui, nocet, quæ
aliis feci, super me descendunt.
De equo et apro, dial. 111.
Equus cum apro diu quæstionabatur, sed propter
longitudinem quæstionis equus bona sua dissipavit, unde ad
mulum accessit rogans eum, ut sibi marchas decem auri
mutuaret. Equus vero cum his marchis se recuperavit et
vincens quæstionem multa lucratus est, mulus autem
postmodum marchas petebat, velut pollicitus fuerat, sed
equus per rusticitatem suam mulum deturpabat dicens: o
mule, non verecundaris talia petere a me? Pro quo mulus
perturbatus ipsum ante judicem citavit, equus vero
inflammatus clamitavit ad se camelum et asinum, qui mulum
fortiter percusserunt, et cum his ad judicium properavit. Judex
quidem hoc sciens sententiam talem pronuntiavit, quod
pecunia illa quam cito restituenda esset et hi propter
violentiam et percussionem centum marchas solverent.
Camelus autem non habens, unde redderet, exivit de civitate
et bannitus est, asinus quoque in cippo et carcere positus
vitam miserabiliter finivit. Equus autem damnum et debita
solvit et spoliatus remansit dicens: si quis debet et non reddit,
justum est, si malum prendit. Sic enim multi ingrati
reperiuntur, qui non cognoscunt beneficia nec grates referunt
benefactoribus. Contra quos ait Catho: beneficii accepti
memor esto, exiguum munus cum dat tibi pauper ami-
cus, accipito placide pleneque laudare memento. Sed multi
hodie non laudant tantum, imo contra benefactores
falsificantur. Unde legitur, quod, cum quidam rex quemdam
amicum suum super omnes sublimaret, ipse cogitare coepit
intra se: rex hic me tantum honoravit, quod nunquam ero liber.
Quapropter de morte regis coepit esse sollicitus, rex autem
hoc sciens citavit eum; veritate comperta judicavit, eum trahi
per civitatem. Qui dum traheretur, omnes projciebant
immunda super eum, ipse vero patienter omnia sustinuit pro
eo, quod in sua prosperitate nunquam fuerat alicui placidus,
imo omnibus superbus et infestus. Sed cum quidam ejus
amicus, quem tamquam se dilexerat, jactaret super eum
lapidem et parum ipsum tangeret super digitum pedis,
vociferatus est et quamplurimum contristatus. Dum vero sic
tractus ante regem præsentatus esset, ait rex ministris: qualiter
habuit miser iste se in passione? Qui responderunt: satis
patienter, sed de tali ictu nimium lamentatus est. Rex autem
interrogavit ipsum, qualiter sic doluit. Cui ille: quoniam ipsum
ultra cæteros amaveram et ab eo auxilium sperabam, non
tormentum. Cui rex: de ore tuo te judico, serve nequam; sic
fecisti contra me! Unde ait ministris: ite et in patibulo ipsum
suspendite, sicut dignus est. Mirum est enim, quod homines
rationem habentes sunt ita ingrati, cum irrationabilia animalia
agnoscant beneficia sibi collata. Legitur, quod, cum quidam
leo captus esset in retibus venatorum, et quidam pastor
compatiens eum a vinculis absolvit. Iterum dictus leo captus a
venatoribus in cavea imperatoris cum aliis bestiis inclusus est,
et in eadem cavea propter scelus pastor projectus est a belluis
devorandus, et recognoscens eum leo non solum ei non
nocuit, sed ipsum ab aliis bestiis illæsum servavit. Item legitur,
quod dux Saxonum invenit leonem pugnantem cum maximo
serpente, qui jam collum ejus circumligaverat et cum veneno
nitebatur occidere, miles autem cogitans nobilitatem leoninam
et malitiam serpentinam amputavit caput serpentinum. Quem
leo sequens, quasi domesticum animal, nunquam reliquit et
pro eo, ut dicitur, multa proelia gessit contra hostes ejus et
ipso mortuo et sepulto eitam leo supra sepulcrum manens
ibidem mortuus est.
De asino et bove, dial. 112.
Bos et asinus cum quodam rustico morabantur simul, qui
eos splendide saturabat, sed quandoque eos laboribus
fatigabat et aculeabat. Quadam autem vice rusticus verberavit
asinum, qui perturbatus ivit ad bovem dicens: quid faciemus?
iste bubulcus cædit nos et fatigat, fugiamus ab ipso et sine
jugo maneamus; juvenes enim sumus et quamplurimum
congaudere possumus. Dum autem de domo recederent et
per pascua saltarent, nimium lætabantur. Interea nox
caliginosa advenit et isti conquerebantur simul dicentes:
qualiter dormiemus? bovile non habemus, ut soliti eramus,
melius certe erat sustinere quam recedere Cum autem super
humum jacerent cupientes obdormire, ecce lupus coepit rugire
et hos infestare, ita quod per totam noctem non dormierunt
dicentes: non est bonum sic permanere, sed cum pecudibus
nos sociemus, quoniam protecti erimus a pastoribus et
canibus. Cumque ad gregem appropinquarent cupientes cum
iis edere ac pernoctare, pastores ipsos expulerunt ac
fustigaverunt, ipsi vero plorantes cum quodam rustico
concordaverunt, qui eos quam plurimum aggravabat et male
pascebat. Unde compuncti reversi sunt ad priorem statum
dicentes: melius est domi manere quam der mundum sic
vagare. In hoc possumus notare, quod periculum est
peregrinari ac de loco suo recedere et in alieno hospitari.
Dicitur enim Eccl. XXIX: vita nequam hospitandi de domo in
domum. Est etiam melius et utilius pati aliquod gravamen
parvum quam sustinere majus, et cum homo aliquid facit,
semper debet considerare, quid sibi inde potest evenire. Unde
sapiens: quicquid agas, prudenter agas et respice finem; ferre
minora volo, ne graviora feram. Unde dicitur, quod quidam
milvus graviter molestabat columbas rapiens suos pullos.
Columbæ vero aliquando se defendebant et percutientes eum
alis is recedebat quando rapiebat. Tandem fecerunt consilium
et acceperunt sibi In regem accipitrem pulsurum bella milvi,
rex autem coepit magis nocere quam hostis, accipiebat enim
quotidie unam de pinguioribus et comedebat. Columbæ vero
coeperunt conqueri de rege ac dicere, quod sanius esset bella
milvi pati quam mori crudeliter ac sine defensione. Videri
etiam
in hoc potest, quod melius est amarum consilium cum quiete
et securitate quam delectabile cum periculo ac sollicitudine.
Prout refert Esopus, quod mus urbanus venit ad villam et bene
receptus est a mure rustico, urbanus vero laudavit expensas
civitatis et secum deduxit eum ad cellarium episcopatus et
delicatiores cibos cum eo participavit. Interea claves
murmurant et claviarius intravit, mus urbanus fugit ad solitum
foramen, rusticus vero impegit in muro et vix vivus evasit.
Tandem convenerunt in unum dixitque mus de villa: ego malo
rodere fabam, quam rodi repentina cura, habe hæc bona
solus, quæ sunt gaudia tibi soli, mihi pax opulenta in pauperie
vitam quietam dat et pretium meis dapibus.
De hirco et vervece, dial. 113.
Magnus grex simui accumulatus edebat in pascuis, vervex
autem, id est aries vel muto, clamitavit hircum de capris
dicens: extra gregem procedamus, quare cum ovibus tam
turpiter manemus? Cumque extra gregem exirent ei
societatem suam spernerent, lupus rapax, qui in silvis latitabat,
in illos exsiliens ipsos momordit et se pavit dicens: melius est
esse sociatus quam manere sequestratus. In hoc apparet,
quod, qui spernit societatem, spernit securitatem, quia dicit
Ecclesiastes IV: væh soli, quia, si ceciderit non habebit
sublevantem. Quædam ornix habebat pullos multos, quos
avide fulciebat. Adveniente autem milvo ornix pullos ad se
congregavit, ut ipsos protegeret a rapace, omnes vero, qui ad
eam confugerunt, protecti sunt et defensi, unus tamen illorum
per se solum picare voluit nec de societate curavit, unde rapax
ipsum rapuit et asportavit.
De panthera et porco, dial. 114.
Panthera est animal varii coloris, pulchrum et odoriferum.
Dicit autem Solinus, quod est animal varium, speciosum, nimis
minutis orbiculis superductum, ita ut occultis ex fulvo circulis
luceat et in cæruleum vel album colorem varietas distinguatur.
Est autem hoc animal admodum mansuetum, inimicum autem
habet solum draconem. Dum comederit satiatumque fuerit
diversis cibis, ut dicit Physiologus, recondit se et dor-
mit in spelunca sua. Inde post triduum exsurgens a somno
rugitum emittit, cæteræ vero bestiæ, cum vocem ejus audiunt,
congregantur et sequuntur odoris ejus suavitatem, quæ
egreditur de ore ejus. Solus autem draco, cum vocem ejus
audierit, contrahitur timore et abscondit se in cavernis terræ.
Sed semel panthera tentata est, esse de porco et quia
delicatum cupiebat et abhorrebat immundum, unum pro se
nutriebat, stratum mundissimum faciens illi, et sæpissime
porcum extricabat nec permittebat in luto ipsum agitari. Sus
autem in hoc molestabatur et magis cupiebat in luto cum aliis
se volvere ac foedare. Quadam enim vice sus de domo
exsiliens cum aliis se totum foedavit. Propter quod panthera
porcum immundum abhorruit et repudiavit dicens: mutare
aliquem de natura est poena dura. Sic faciunt peccatores ei
immundi, quia propter malam consuetudinem non valent exire
de luto concupiscentiæ et luxuriæ, quia, ut dicit philosophus,
consuetudo est altera natura et ideo principiis obsta. Tentatio
enim in ortu suo est quasi virgula, quæ cito potest evelli,
antequam per antiquitatem crescat in arborem. Sed ut dicit
glossa: peccatum consuetudinis est velut languor inveteratus,
qui difficile curatur. Unde Jerem. XIII: si mutare potest Ethiops
pellem suam et pardus varietatem suam, et vos poteritis bene
facere, cum malum didiceritis. Legitur de Vespasiano
imperatore, quod, cum esset avarus et in hac consuetudine
jam senex persisteret et quidam vituperando diceret ei,
vulpem pellem posse mutare, non animum, respondit:
hujusmodi hominibus debemus risum, nobis criminosis
correctionem plenam.
De onagro et apro, dial. 115.
Onager, dicit Papias, est asinus silvaticus, et aper est
porcus silvester. Hi duo invenerunt dominum in silva errantem.
Qui dixerunt: adjuva nos, domine, ei rectum judicium judica
de nobis. Quibus dominus: quid vultis, ut faciam vobis? Cui
asinus: dominus meus me decepit, habet enim canem
parvulum, qui de cibo domini vescitur et in cubili suo dormit,
ipseque enim dominus blanditur ei cum ipsoque jocatur, me
nunquam tetigit nec mihi blanditur, qui quotidie sarcinam
gesto
et in negotiis suis me affligo. Cui dominus: onager, si vis esse
libenter tactus et visus, esto immaculatus et non stercoratus,
canis enim, propterea quod stat mundus, manet apud
dominum suum lætabundus. Aper quoque dixit: dominus
meus tenet philomelam penes se in cavea deaurata et cum
ipsa pangit quamplurimum et læiatur, me autem non gratiose
audit, cum balatum traho, similiter nec cum socius meus
cantat; unde petimus, pone modum in his. Ad hæc dominus
respondit: nescitis, quid petatis, si avide cupitis esse auditi et
intellecti, debetis habere verba delicata, non foeda, non vocem
turbidam, philomela propterea, quod placide loquitur et cantat,
gratanter auditur, vos autem non sic. Ipsi vero obmutuerunt
dicentes: quod non licet, non petamus, quod nescimus, non
dicamus. Ergo et nos, si cupimus libenter visi esse et tacti,
studeamus esse immaculati non polluti, non foedati, post si
volumus esse auditi et intellecti, loquamur verba placida, non
turpia, non vilia. Sunt enim quidam, quorum guttur est quasi
sepulchrum, quod foetet, cum aperitur. De quibus Psalm. V:
sepulchrum patens est guttur eorum, scilicet malorum
hominum, quia semper dicunt foetida. De quibus dicit idem
Psalmista: disperdat dominus universa labia dolosa et linguam
magniloquam scilicet adversus Deum et proximum. Talibus
enim verbis injuriosis et contumeliosis loquentes non sunt
audiendi. Juxta illud Senecæ: claudendæ sunt aures malis
vocibus. Diogenes philosophus cuidam referenti quoddam
malum ab amico de ipso prolatum ait: dubium est, an amicus
hoc dixerit, certum est autem mihi, quod tu maledicis.
Antisthenes cuidam dicenti: ille de te malum hoc dixit, ait: non
de me hoc dixit, sed de illo, qui hoc in se habere recognoscit.
Xenocrates respondit cuidam maledicenti sibi: ut tu linguæ
tuæ dominus es, sic et ego aurium mearum, sic ego possum
ponere auribus meis clausuram. Respondit cuidam dicenti sibi:
maledixit tibi ille, quidam de te maledixit, non curo, quia
auditus esse debet robustior lingua, cum singulis homi nibus
sint singulæ linguæ, aures vero binæ. Et sic debet homo plus
sustinere duabus auribus, quam possit aliquis loqui una
lingua. Narratur In libro de nugis philosophorum. Cuidam male
dicenti sibi respondit quidam. facile in me male-
dicere potes, nec sum responsurus. in eodem libro narratur,
quod Zeno philosophus cuidam maledicenti sibi dixit: si meis
auribus te audires, taceres. Nota, quod sustinentia
contumeliarum in verbis improperiorum fuit in antiquis. Legitur
de Alexandro, prout dicitur in L. III de nugis philosophorum,
quod cum Antigonus ei dixisset: ætati tuæ jam regere
convenit, quasi dicat, non pudet in corpore regis voluptatem
dominari luxuriæ? Quasi dicat: indignus es regno ratione
ætatis et voluptatis. Et tamen patientissime tulit. Eodem libro
narratur de patientia Julii Cæsaris. Cum enim calvitium
graviter ferret, et capillum defluentem a cervice ad frontem
convocaret, milite ei dicente: facilius est tibi, o Cæsar, calvum
non esse quam me in Romano exercitu timendum quidquam
egisse vel acturum esse! Quod tamen patienter sustinuit. Unde
cum de eo essent famosi libilli et jocularia carmina publice
divulgata, et hæc ad improperium suum patientissime sustulit.
Cum quædam matrona ejus originem despiciens panificum
vocaret, ludendo pertulit. Ibidem narratur de Augusto Cæsare,
cum quidam diceret ei: o tyranne, respondit: si essem, inquit,
non diceres. Ibidem narratur de Scipione Africano, quod, cum
quidam eum per vim pugnantem vocaret et ex hoc argueret,
respondit: imperatorem peperit me mater mea, non
bellatorem. Legitur etiam de Augusto Cæsare libro III de nugis
philosophorum. Cum Tyberius ei conqueretur, quod multi de
eo male loquerentur, respondit: satis est, si hoc habemus, ne
quis nobis male facere possit, idcirco noli indignari, si aliquis
de nobis male loquitur. De patientia Antigoni regis narrat
Seneca libro III de ira. Cum audisset aliquos de se male
existimare et loqui, ut ipsi putabant inscio rege, omnia tamen
cum ipse audiret, eo quod inter se et dicentes tenuis modo
paries interjectus esset, solam manum leviter commovit dicens
quasi in persona alterius: hinc discedite, ne rex vos audiat.
Item refert Seneca Lib. IV de ira de dicto rege Antigono, quod,
cum quadam vice audisset quosdam ex militibus omnia mala
imprecantes sibi, accessit ad eos, maxime qui laborabant, et
cum eos audivisset et ignorarent, a quo audirentur, admonuit
eos dicens: nunc maledixistis Antigono, sed nunc bene optate
ei, quod vos diligit. Mira enim humilitas regis,
qui non dedignatus est condescendere laborantibus, et mira
patientia, qui non est indignatus sibi maledicentibus!
De salamandra et hydro, dial. 116.
Salamandra est genus lacertuli sive stellionis, animal
pestiferum et summe venenosum, nam ut dicit Plinius lib. XXIX
c. IV, fructus arborum inficit, aquas corrumpit, ex quibus si
quis comederit vel biberit, mox necatur, sed si saliva ejus
pedem hominis tetigerit, totum hominem inficit et rrumpit. Et
quamvis tanta sit in salamandra vis veneni, a quibusdam
tamen animalibus manditur loco cibi. Inter medios ignes vivit
sola animalium, ut dicit idem, imo incendium et ignem
exstinguit. Et est genus salamandræ, cujus pellis est villosa et
pilosa, sicut pellis vituli marini, ex quo fiunt aliquando cinguli
ad usus regum. Qui post longam vetustatem in ignem projecti
non exuruntur, sed post diuturnam inflammationem illæsi et
purgati, quasi renovati ab ignibus extrahuntur, et ex illa pelle
fiunt lichni in lampadibus et lucernis, qui nullo incendio
corrumpuntur. Hydrus autem serpens est toxicosus, qui vivit in
aquis, habens quinque capita. Hi duo proeliabantur simul, sed
cum salamandra vincebatur ab hydro, projiciebat se in ignem,
ut evaderet. Cum autem hydrus vincebatur a salamandra,
jactabat se in aquam, sicque se conservabant nec corruebant,
dicentes: ad domum qui revertitur, non fugit nec conteritur. Ita
et nos protegere debemus. Cum impugnamur ab inimicis
infernalibus de igne concupiscentiæ et luxuriæ, debemus nos
projicere in aquas castitatis et. munditiæ. Cum autem
impugnamur de aqua cupiditatis et avaritiæ, debemus nos
jactare in ignem caritatis et largitatis, exemplo columbæ.
Legitur quidem de proprietatibus avium, quod sunt quidam
accipitres, qui aves non rapiunt, nisi in aëre, et quidam suni,
qui non rapiunt eas nisi in terra. Columba vero naturaliter hoc
cognoscit et ideo, si fugatur ab accipitre rapiente in aëre,
statim ad terram se dejicit, si vero ab accipitre rapiente in terra
in aëre se tenet et sic evadit. Ita et nos ingenium habere
debemus contra accipitrem infernalem, qui habet mille artes
nocendi. Unde Paulinus: hostis noster, cui sunt mille artes
nocendi, tam variis expugnandus
est telis, quam impugnat insidiis, et ideo cum hostis meus, qui
persequitur me, mille habeat artes nocendi, mille mihi modis
repugnandum est. Dicitur, quod quidam dæmoniacus ad
virum sanctum adductus est, qui cum præcepit dæmoni, ut
exiret et nomen suum diceret, ille respondit: nos sumus tres,
qui in isto homine habitamus, ego vocor claudens cor, alius
frater meus vocatur claudens os et tertius vocatur claudens
marsupium; officium enim meum est peccatoris cor indurare,
ne possit contritionem habere, et si forte conteritur, laborat
frater meus, ut a confessione impediatur, et si forte confitetur,
tertius prohibet satisfacere, et iste tertius vocatur claudens
marsupium, et per hunc modum fere omnes lucramur.
De simia et taxo, dial. 117.
Taxus est animal ad quantitatem vulpis, cujus pellis est
valde hispida et villosa. De hoc dicit Plinius lib. VIII c. XXXIX:
quando eum canis insequitur, anhelitum et flatum retinet,
retinendo cutem extendit et sic morsus canum et ictus
hominum arcet. Hæc bestia vulpem odit et cum eo dimicare
consuevit, sed videns vulpes, quod propter duram ejus et
villosam pellem lædere eum non poterat, se victam simulans
fugam petit, et dum taxus prædam quærit, vulpes latibulum
ejus subintrans urina et aliis immunditiis taxi cubiculum
inficere consuevit, cujus foetorem abhorrens melus, id est
taxus, defoedatum domicilium derelinquit et aliam
mansiunculam sibi necessario quærit. Et si quando in hyeme
ei defecerit cibus, pro cibariis erit somnus, est enim animal
multum dormiens. Ad hunc accessit simia dicens: frater,
accommoda mihi centum marchas, quia cupio in partibus
ultramarinis negotiari et lucrum fideliter tecum dividere. Cui
taxus: hoc libenter tibi annuam, quoniam quiescere peropto, si
mihi fidejussores dabis et instrumentum per manum notarii
mihi facias. Simia autem bubalum et taurum fidejussores
instituit et chirographum per manus sonipedis relinquens ad
partes suas migravit et nunquam rediit. Taxus autem videns,
quod illusus esset a simia, a fidejussoribus petiit
accommodata. Ipsi vero sibilabant post ipsum et
quamplurimum spernebant eum. Taxus autem hoc judici
indicavit ostendens ei chirographum. Judex itaque fide-
jussores citari fecit et sententiam propalavit, quod restituerent,
quæ per chartam obligata fuerunt, ipsi vero indignati taxum
semper persecuti sunt et ad extremum graviter percusserunt.
Taxus autem vulneratus ait: qui non cupit mutuare, nunquam
cupit litigare. Multotiens enim accidit, quod homo perdit
amicos, cum repetit foenerata. Tamen dicit propheta Psalmo
CXI: jucundus homo, qui miseretur et commodat. Sed scribit
Catho: cui des, videto, ut sit discretio in accommodatore.
Fabulatur enim, quod quædam capreola prægnans venit ad
aliam habentem domunculam et verbis dulcibus ac precibus
lamentans de partu petivit domum, promittens se post partum
reddituram sibi domunculam. Hæc abiit, illa manet, sed post
partum per plures dies rediit petens sua jura. At illa obseravit
aures et ædem, et nolens reddere quod promiserat, ait: non
timeo tuos dentes, quia dentes filiorum meorum ie laniabunt.
Quare docetur homo, quod non semper credere debet verbis
mellitis, quia multi decipiuntur causa pietatis. Unde versus:
non satis est tutum mellitis credere verbis, ex hoc melle solet
pestis amara sequi. Prout refert Esopus volens ostendere,
quod nil potest prodesse malis, quoniam mens prava malorum
non verecundatur esse immemor beneficii accepti. Unde ait,
quod lupo agnum voranti in gutture hæsit os transVersum, qua
de causa misit ad gruem, ut suo rostro ipsum extraheret. Grus
osse revoluto et evulso de faucibus lupi petiit promissa, quod
multa promiserat lupus. Cui lupus: annon, infelix, vivis munere
meo? nonne potui præcidere collum tuum morsu meo? ergo
tua vita sit tibi munus meum!
De mure et murilego, dial. 118.
Mus ivit ad murilegum et se quamplurimum exinanivit
dicens: o excellentissime, semper intendo servire tibi et
nunquam a te recedere, tantummodo protege me a furore
mustelæ. Murilegus autem in protectionem eum recepit et
ubique ipsum secum portabat, non permittens eum a mustela
decipi. Mustela adeo fuit amaricata de eo, quod faciebat
cattus, et eum quamplurimum æmulabatur. Quadam autem
vice mus fefellit et murilegus ipsum correxit, pro quo iratus
mus ad mustelam accessit eamque humiliter salutavit dicens:
magna sunt
peccata mea, vere dignus sum puniri, quoniam tibi sub
protectione catti adversatus fui. Sic enim inter murilegum et
mustelam discordiam seminabat, cum ab ipsis corrigebatur.
Ad postremum sic eas simul copulavit, quia omnino cupiebant
se dilaniare. Dum autem ad certamen promte gradiebantur, ait
mustela: o soror, quid agimus, quare per hunc falsum murem
volumus nos dilaniare? Melius est, ut ipsum mactemus, quam
de seculo uos delere. Placuit sermo cattulo et ita fecerunt
dicentes: qui discordia utuntur, justum est, si puniuntur. Ita
faciunt multi adulatores et malitiosi inter principes pacem
habentes, propter quod odibiles sunt Deo. Dicitur Prov. VI°: sex
sunt quæ odit Deus et septimum detestatur anima ejus, oculos
sublimes, linguam mendacem, manus effundentes innoxium
sanguinem, cor imaginans cogitationes pessimas, pedes
veloces ad currendum in malum, et proferentem mendacia
testem fallacem ei qui seminat inter fratres discordiam. Unde
Eccles. XXVIII°: susurro et bilinguis maledictus est, multos
enim turbavit pacem habentes. Antiqui enim tales susurrones
et adulatores non diligebant, sed erant in iis magnificentia et
fortitudo ad profitendum verum in sermonibus. Ut enim narrat
Valerius Lib. VI°, quod, omnibus Syracusanis exspectantibus
exitum Dyonisii tyranni propter nimiam morum acerbitatem,
quædam mulier ultimæ senectutis orabat Deos, ut incolumis et
superstes esset. Quod ut agnovit ille, indebitam admirans
benevolentiam vocavit eam inquirens, quo merito suo id
faceret; respondit: illa certe est mei propositi ratio, cum essem
puella et haberem gravem tyrannum, eo carere cupiebam, quo
interfecto deterior arcem occupavit, cujus dominationem finiri
magis exspectabam, te autem non perniciosiosiorem habere
cup imus rectorem, timeo itaque, ne, si fueris absumtus,
deterior in locum tuum succedat, ergo oravi pro te. Maluerunt
etiam antiqui philosophi veritatem dicendo mori quam tacita
veritate vivere. Unde de Diogene dicitur, quod erat
usquequaque profitens verum. De quo ait Valerius L IV cap. III,
quod, cum eidem lavanti olera Aristippus dixisset: si Dionisio
tyranno adulari velles, ista non ederes. Imo, inquit ille, si ista
esse, id est edere, velles, Dionisio adulari necesse non
haberes. Maluit enim oleribus vivere et verum
dicere quam epulis regiis saginari et eidem adulari.
De quinque agnis et lupo, dial. 119.
Agni quinque relicti a parentibus velut pupilli et orphani a
consangnineis et a tutoribus regebantur. Quadam autem vice
lupus unum ex his clam ad se vocavit dicens: cupio de te
condolere ut de pupillo, unde volo tibi literas insinuare, ui
proficere possis; verumtamen perge prius ad fratres tuos et
dic, ut tecum veniant ad me ad confirmandum mecum acta.
Agnus innocens gavisus est gaudio magno valde ei perrexit ad
fratres suos et hæc omnia intimavit. Cui dixerunt: hoc
plurimum nobis placet, sed eamus ad tutores nostros, ut
consulant nobis. Quibus dixerunt tutores: caveatis vos a tali
magistro, quia si ad ipsum reversi fueritis, jugulabit vos. Illi
autem non attendentes ad consilium seniorum ad lupum
accesserunt, lupus autem videns lætabundus effectus est et in
ipsos saliens jugulavit et se cum filiis suis pavit dicens: male
pergit et offendit, qui majoribus non credit. Ergo credere
debemus ad seniorum consilium, quia dicitur Job XV°: in
antiquis est sapientia et in longo tempore prudentia. Debemus
etiam custodire consilium nobis datum maxime ab amicis.
Dicitur enim Prov. III°: custodi legem atque consilium et erit
vita animæ tuæ ei gratia faucibus tuis. Dicitur, quod quidam
agricola agricolavit terram seminans in ea semen lini. Hoc
videns hyrundo docta ei antiqua congregavit omnes aves
simul dicens: hic ager et hoc semen nobis male vincula
minatur, unde disperdamus ea, antequam crescant. Noluerunt
autem adhuc, imo reprehendebant eam improperantes vanos
timoses. Interea herba exivit de humo et hyrundo iterum
monet instare pericula. Aves vero rursum deridebant dicentes;
hyrundo placat homines sibi et blanditur cantu suo. Interim
linum metitur et fiunt retia, quæ aves capiebant. Tunc omnes
aves cognoverunt errorem suum et poenituerunt tarde. Unde
ille, qui spernit utile consilium, sumit inutile et ille, qui nimis
est tutus, jure subit retia. Et nota, quod quandocunque
consilium vilis personæ utilissimum est et quod ingenium plus
valet virtute. Linde versus. ingenium superat vires et summa
prudentia est prudenti. Prout scribitur, quod aquila volans per
aërem et videns movere testudinem id est galandram,
deposuit se super ipsam accepitque in pedibus. At illa retraxit
pedes et collum in concham ita, quod nullo modo poterat de
ipsa comedere, nisi quando volebat. Sed quædam ornix hoc
videns ait: licet sis potens ei rex avium, nescis tamen omnia;
audi secure consilium meum, quod gerit in concham, valde
bonus cibus est pro te, frange concham deferendo in altum.
Sic fecit et comedit cum dulcedine.
De reptilibus multis, dial. 120.
Reptilia multa Super humum simul solatiabantur ad solem,
sed basiliscus, id est serpens venenosus, ut supra dictum est
in dyalogo XLI., in medium exsilivit clamans: quis in duello
mecum salire peroptat, veniat et pugnabo cum eo. Testudo
autem in medio processit cum ipso pugnatura. Dum autem
simul pugnarent, basiliscus cupiebat eam mordere et toxicare,
sed testudo trahebat et caput et pedes in concham, quod non
poterat eam tangere. Postea vero extrahebat et basiliscum
cum dentibus ei ungulis aculeabat. Sic victus anguis erubuit,
paululum post denuo se fortificavit et volens se excusare,
quod erat turpiter victus, ait: volo me vindicare, si est inter vos
aliquis proeliator, veniat ad me et ipsum fugabo. Ericius autem
spinosus hoc andiens armatus ad bellum processit. Cum
autem serpens eum videret, cum furore maximo aggreditur
super eum, cricius vero se corroborans acuit pennas suas et in
ipso fixit et usque ad sanguinem vulneravit. Basiliscus quidem
confusus moerore quasi deficiebat. Interea rana hoc videns
cupiens se vindicare de serpente, super ipsum ascendit,
volens ipsum exstinguere. Anguis itaque intuens ranam, dum
fatigatus et famelicus exsisteret, se quam plurimum
corroboravit et eam cepit et deglutivit dicens: male pugnat, qui
paratus non est nec bene armatus. In hoc notatur, quod, cum
cernimus inimicos nostros fortiores aliquantulum suppeditatos,
non debemus aggredi super eos, sed supersedere ac videre
finem rei. Ait enim Seneca: inimicum quamvis humilem docti
est metuere. Ergo enim lætari non debemus de inimici interitu,
ne forte super nos veniant similia. Unde Prov. XXIII. cum
ceciderit inimicus tuus, noli gratulari nec læteris super inimici
interitu, ne
superveniant in te similia. Qui enim gaudet de inimici casu,
cadit in illum. Legitur, quod quidam imperator habebat duos
artifices, unum sartorem at alium barbitonsorem. Incisor
pannorum odiebat barbitonsorem, quia imperator plus eum
honorabat. Unde accusavit eum apud imperatorem quod
diffamabat ipsum, dicens, quod non poterat foetorem ferre
flatus ipsius radendo ei barbam. Ex hoc indignatus imperator
præcepit eum projici in mare cum sacco ad collum. Hoc
autem innuens nautis imperator amisit annulum suum, qui
cadebat in mari. Barbitonsor autem corrupit nautas pecunia et
cum iis transivit ad alias nationes longinquas, in quibus
prosperatus est, et emens piscem quemdam invenit in
visceribus ejus annulum imperatoris, cum quo venit ad eum et
donavit ipsum imperatori, excusans se de crimine sibi
imposito. Tandem pro munere petiit, ut incisor pannorum, qui
de ejus gaudebat interitu, mitteretur modo, ubi ipse missus
fuerat, et sic evasit et inimicus, qui putabat se victoriosum,
interiit. Unde Seneca: ab alio exspecta, alteri quod feceris.
De homine et muliere, dial. 121.
Homo est secundum philosophum mens incarnata,
fantasma corporis, speculator vitæ, mancipium mortis,
transiens viator, loci hospes, anima laboriosa, parvi temporis
habitaculum. Mulier est secundum philosophum hominis
confusio insatiabilis bestia, continua sollicitudo, indeficiens
pugna, humanum mancipium et viro continenti naufragium.
Prout quidam vir castus et immaculatus quandoque habere
voluit colloquium mulieris et familiaritatem, in qua illectus et
illaqueatus sigillum castitatis quam cito amisit, attendens
autem ad dulcedinem verbi illius et intuens pulchritudinem
faciei ejus dissipatus est dicens: propter mulieres fracti multi
sunt et vulnerati. Unde alt quidam: peccati forma femina est et
mortis conditio. Hieronimus. janua diaboli, via iniquitatis,
scorpionis percussio nocivumque genus est femina. Idem:
gladius igneus est species mulieris; memento, quod Thamar a
fratre suo sit corrupta, memento semper, quod paradisi
colonum de possessione sua ejecit mulier. Quid fortius
Samsone? quid sapientius Salomone? quid sanctius David?
Omnes hi per feminas subversi sunt. Eccl. XXV. a muliere
initium factum est peccati et per illam
homines moriuntur. Unde antiqui ab ipsis se continuerunt,
prout narrat Vegetius L. IIO de continentia Alexandri, quod,
cum esset ei virgo eximiae pulchritudinis tradita, cuidam
principi desponsata, summa abstinentia pepercit ei, ut nec
eam adspiceret, sed ad sponsum remisit, qua remissa mulieris
ac principis mentes sibi reconciliavit. Cui simile narrat Valerius
lib. IV. cap. III de Scipione dicens, quod, cum intellexisset,
quod virgo eximiæ formæ cuidam nobili desponsata esset
inter obsides, qui erant apud Carthaginem, postquam
Carthago fuit ab ipso capta, vocatis parentibus virginis et
sponso, immaculatam virginem iis tradidit et aurum, quod pro
redemtione puellæ oblatum erat, virgini in dotem sive marito
in munus nuptiale dedit, per quam continentiam et
munificientiam animos illorum sibi applicuit. De mira etiam
continentia Xenocratis philosophi narrat Valerius eodem cap.
dicens, quod apud Athenas quidam juvenes promiserunt
cuidam mulieri impudicæ pecuniam sibi dare, si animum
philosophi posset ad luxuriam inflectere. Quae nocte veniens
juxta eum accubuit nec in aliquo ejus continentiam labefecit et
deridentibus adolescentibus, quod animum illius flectere non
potuisset, respondit, quod non ad hominem sed ad statuam
perrexisset. Vocarunt enim philosophum statuam propter
immobilem ejus continentiam.
De vita et morte, dial. 122.
Mors secundum philosophum est æternus somnus,
divitum pavor, pauperum desiderium, incurabilis eventus, latro
hominis, fuga vitæ, resolutio hominis. Vita vero est bonorum
lætitia, miserorum moestitia. Et homo quidam juvenis
formosus, dives, fortis et sanus ad mortem progreditur et ait: o
sors immutabilis, miserere mei et exaudi me, supplicium,
quod a ie exspecto, noli emittere ad me, aurum et argentum,
lapides pretiosos, mancipia, equos, fundos, prædia, palatia,
possessiones et quidquid vis, tibi dabo, tantumnodo noli me
tangere. Cui mors. impossibilia petis, o frater, non sunt
petenda a Deo nisi honesta et possibilia ideoque non sapienter
locutus es, quia dicitur homini, mors ubique te exspectat et tu,
si sapiens fueris, ubique eam exspectabis. Dicitur enim Psalm.
LXXXVIII: quis est homo, qui vivit et non videbit mortem? quasi
dicat,
nullus. Linde versus: per nullam sortem poteris evadere
mortem. Mors resecat, mors omne necat, quod carne creatur.
Ergo patienter recipe me, quia tibi nihil novi veni facere. Ait
enim Seneca: nemo tam imperitus est, ut nesciat se aliquando
moriturum. Tamen, mors cum propere accesserit, tremis,
ploras. Quid fles, quid ploras, quia morieris, ad hanc legem
natus? Quid tibi novi est? Ad hanc legem natus es, hoc patri
tuo accidit, hoc ei matri et majoribus tuis, hoc Omnibus ante
te, hoc omnibus post te, vita enim cum exceptione mortis data
non est. Lex universalis est, quæ jubet nasci et mori, hoc
autem intelligas vitam gerendo. Ait idem: debemus nos
portare, quod non possumus vitare. Exemplum de David de
filio mortuo: quia mortuus est, quare jejuno? Numquid potero
revocare eum? Ego vadam magis ad eum, ipse non revertetur
ad me. Unde nuntiata cuidam philosopho morte filii ait:
quoniam eum genui, inquit, moriturum scivi. Narrat Valerius I.
V. c. X dicens, quod Anaxagoras audita morte filii respondit:
nihil quidem inexspectatum aut novum nuntias, ego eum
natum ex me sciebam esse mortalem, atque a lege naturæ
accipiendi spiritus et reddendi legem didici, neminem mori,
qui non vixerit, ita nec quidem vivere aliquem, qui non sit
moriturus naturaliter. Ibidem, quod Xenophon audita morte filii
sui majoris natu, qui in bello occiderat, coronam tamen
deponere contentus fuit. Agebat enim solemne sacrificium,
deinde percontatus, quomodo occubuisset, ut audivit
fortissime pugnantem interiisse, capiti reposuit coronam et per
numina, quibus sacrificabat, testatus est, majorem se ex
virtute filii voluptatem quam ex morte amaritudinem sentire.
Narrat Hieronimus, quod sancta quædam et nobilissima
mulier, cum corpusculum mariti sui defuncti, quem amabat et
quem plorabat, adhuc non esset humatum, in ipso sepulturæ
ejus die duos simui perdidit filios. Rem sum dicturus
incredibilem, sed Christo teste non falsam. Quis illam non
putaret passis crinibus, veste conscissa lacerantem pectus
incedere? Lacrymæ quidem gutta non fluxit, stetit immobilis et
advoluta ad pedes Christi, quasi ipsum teneret, ait: expedita,
inquit, servitura sum, domine tibi, quia me a tanto onere
liberasti. Legitur in Chronicis imperatorum, quod uxor
Octaviani tumulavit quendam filium suum nomine
Drusum, et licet esset pagana, tamen per magnum sensum
naturalem exsistentem in se, deposuit omnia signa moeroris
dicens: quid prodest timere, quod non potest evitari, et flere,
quod, dum venerit, non potest revocari? Unde Seneca: non
affligitur sapiens filiorum amissione nec amicorum, eodem
modo ferre potest illorum mortem, quo suam exspectat. Et
quidem memoria mortis est quoddam frenum refrenans
hominem, ne nimis effluat et discurrat per latitudines
cupiditatum et libidinum. Mortis meditatio summa est
philosophia, ut dicit Plato. Unde dicitur in Vita Johannis
elemosinarii, quod antiquitus, postquam imperator coronatus
erat, statim ingrediebantur ad eum ædificatores
monumentorum dicentes eidem: de quo vel de quali metallo
jubes, imperator, fieri monumentum tuum? Insinuantes hoc ei,
ut sciret, quod homo corruptibilis et transitorius esset, ut
curam haberet animæ suæ et regnum pie disponeret et
gubernaret, juxta illud Eccl. VII: memorare novissima tua et in
æternum non peccabis? Recitat Alfonsus in tractatu suo de
prudentia, quod mortuo Alexandro, cum fieret ei sepulchrum
aureum, convenerunt ad eum plurimi philosophi, ex quibus
unus dixit: Alexander ex auro fecit thesaurum, nunc e contrario
aurum de eo fecit thesaurum. Alius quoque dixit: Alexander
heri populis imperabat, hodie populi imperant illi. Alius vero
dixit: heri Alexander multos potuisset a morte liberare, hodie
ipsius mortis jacula in se missa non potuit evitare. Alius dixit:
Alexander heri ducebat exercitum, hodie ab illis ducitur ad
sepulturam. Alius dixit: Alexander heri terram premebat et
hodie ab ea premitur ipse. Alius dixit: heri Alexandrum gentes
timebant, hodie eum vilem reputant. Alius dixit: Alexander heri
amicos hahuit, hodie æquales onmes habet. Alius dixit: ei heri
non sufficiebat totus mundus, hodie sepultura quinque pedum
est contentus. Si quis ista consideraret, dictis modis se
refrenaret. Dicitur de vivente homine, quod quasi sterquinilium
in fine perdetur, Job. XX. Ideo præcipitur Eccles. XXVI.
memento finis, melius est ad domum luctus ire quam ad
domum convivii, ibi enim finis cunctorum admonetur hominum
et vivens cogitat, quid futurum sit ei, quia scilicet simili fine
claudendus sit Eccl. VII. idcirco attendite et considerate, quod
in morte
cujuscunque nasus frigescit, dentes nigrescunt, facies
pallescit, venæ et nervi corporis rumpuntur, cor, ut dicitur, præ
nimio calore dividitur, omnia membra tamquam ligna et
lapides arescunt. Nihil in mundo tam abhominabile et
tædiosum sicut cadaver mortui; in aquis non projicitur, ne
aquæ inficiantur, in aëre non suspenditur, ne aëre
corrumpatur, sed sicut venenum pessimum in foveam
projicitur et, ne amplius videatur, terra super ipsum velociter
tumulatur. Ecce gloria mundi qualiter clauditur! Clauditur in
fovea foetidissima, ubi ejus cor marcescit, emarcescunt oculi
in sua fortitudine, aures cadunt de capite, nasus exstirpatur de
facie, lingua putrescit in ore, cor ejus crepat in corpore. Sed
heu, heu mihi, domine, quid oculi delectabuntur videre
pulchra, aures audire vana, nasus odorare suavia, lingua loqui
turpia et inutilia, os degustare dulcia, cor cogitare vana ei vilia.
Unde Bernardus: quid superbis, puivis et cinis, cujus
conceptus culpa, nasci miseria, vivere poena et mori angustia?
Præcipue enim, cum miser homo ad mortem vel ad
senectutem declinat, cor ejus concutitur, caput affligitur,
langnet spiritus, foetet anhelitus, facies rugatur, statura
curvatur, caligant oculi, vacillant articuli, nares defluunt, crines
deficiunt, dentes putrescunt, vires amittit, modo lætus modo
tristis modo infirmus efficitur. O conditio misera, quare non
advertis, quam miserabilis sit hæc vita? Considera ergo
genitores et paternos et antecessores, cum non eos invenies,
ei ut Bernardus inquit: dic mihi, ubi sunt amatores mundi, qui
ante pauca tempora nobiscum erant? nihil ex iis remansit nisi
cineres, et ideo dic mihi, quæso, ubi suni barones, ubi
principes, ubi primates? certe quasi umbra pertransierunt et in
nihilum redacti suni. Item Augustinus: vade ad sepulchrum,
accipe ossa et discerne, si potes quis dominus, quis servus,
quis pulcher, quis deformis, quis nobilis, quis ignobilis, quis
sapiens, quis ideota, et de hoc non poteris recognoscere.
Unde cogita, unde veneris, et erubesce, ubi es, et ingemisce,
quo vadis, et pertimesce, ut superius revenire valeas, unde
expulsus es. Quod nobis præstare dignetur ille, qui sine fine
vivit et regnat per omnia secula seculorum. Amen.